Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, M. 2, C. 2

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, M. 2, C. 2

DE OFFICIO IUDICIS IUXTA ILLUD UT IUDICENT POPULUM.

Postea quaeritur quantum ad aliam partem Legis, quae est ut iudicent populum etc. Primo, utrum possint iudicare secundum suam conscientiam; secundo, utrum possint sine accusatore iudicare; tertio, utrum possint sine convictione damnare.

Articulus I

Utrum iudex possit iudicare secundum suam conscientiam.

Ad primum sic: I. Deuter. 17, 9 de iudicibus qui praesunt loco: "Iudicabunt iudicii veritatem". Si ergo iudex sciat esse verum quod in iudicio accusatur vel proponitur, secundum conscientiam debet iudicare, quamvis non probetur.

2. Item, dicit lex alia Deuter. 13, 14-15 de idololatria vindicanda in aliqua civitate, quod, "diligenter rei veritate perspecta", si inveniatur "certum esse", deleatur "in ore gladii". Ergo simili modo, si iudex sciat certissime aliquem peccasse, poterit ipsum iusto iudicio secundum conscientiam iudicare.

3. Item, si iudex debeat iudicare secundum audita et non secundum conscientiam veritatis, ergo iudex poterit innocentem condemnare, cum secundum allegata et falsa testimonia, quae deprehendi non possunt, possit reus probari, quod tamen prohibitum est in lege Exodi, ubi dicitur: "Innocentem et iustum non occides".

4. Item, Isai. 11, 3 dicitur de Domino: "Non secundum visionem oculorum iudicabit neque secundum auditum aurium" etc. Ergo nec iudex homo similiter debet iudicare secundum audita.

Contra: a. Deuter. 1, 16: "Praecepi eis, dicens: audite illos, et quod iustum est iudicate; ita parvum audietis ut magnam". Ergo secundum audita debet iudicare, non secundum conscientiam.

b. Item, Ambrosius, Super Psalmum Beati immaculati: "Bonus iudex nihil paratum et meditatum de domo refert, sed sicut audit, iudicat, et sicut se habet causa, decernit".

c. item, Ambrosius, in eodem: "Bonus iudex nihil ex arbitrio suo facit, sed iuxta leges et iura pronuntiat". Si ergo secundum leges et iura ea quae audiuntur et convincuntur iudicantur, iudicis non est iudicare secundum conscientiam.

d. Item, Augustinus, in homilia "De poeniientia": "Multi corriguntur, ut Petrus; multi tolerantur, ut ludas; multi nesciuntur, donec "veniat Dominus, qui illuminabit abscondita tenebrarum". Nos vero a communione quemquam prohibere non possumus nisi aut sponte confessum aut in aliquo saeculari vel ecclesiastico iudicio nominatum aut convictum". Ergo secundum hoc iudex non poterit secundum conscientiam iudicare non convictum.

2. Item, Levit. 24, 12, super illud quod dicitur de blasphemo: "Miserunt eum in carcerem" etc., dicit B. Gregorius,: "Moyses querelas populi semper ad Dominum referebat, nos instruens ut non ex corde nostro, sed expraecepto divino condemnationis vel iustificationis sententiam proteramus". Ergo non debet secundum conscientiam iudicare.

Solutio: Dicendum quod est conscientia iuris et est conscientia facti. Conscientia iuris est quae formatur ex lege divina ; conscientia facti quae formatur ex ipsa facti opinione vel scientia. Dicendum ergo quod iudex non debet iudicare secundum conscientiam tacti, sed secundum conscientiam iuris, excluso errore, quia contingit esse errorem circa utramque conscientiam, iuris scilicet et facti. Iudicare autem secundum conscientiam iuris rectam, non erroneam, est iudicare secundum allegata diligenter discussa.

[Ad obiecta]: Ad illud ergo quod primo obicit, dicendum quod iudicare iudicii veritatem aliud est quam Iudicare veritatem. Veritas enim est respectu tacti vel rei, quae est vel: non est; veritas vero iudicii est respectu convictionis vel probationis legitimae tacti vel rei. Ex illa igitur lege non concluditur quod iudex debeat iudicare secundum conscientiam veritatis facti, sed secundum veritatem iudicii, id est convictionis et probationis legitimae facti; unde dicitur: "Iudicabunt iudicii veritatem, et faciesquaecumque dixerint iuxta Legem".

2. Ad secundum dicendum quod illa lex, quae secundo opponitur, loquitur in casu ubi praecedit accusatio et sequitur postmodum legitima tacti convictio. Unde ibi dicitur Deuter. 13, 12-15: "Si audieris in una urbium", supple, aliquibus accusantibus, "aliquos dicentes: eamus, serviamus diis alienis" etc., "quaere sollicite, et diligenter rei veritate perspecta, si inveneris certum esse quod dicitur et abominationem hanc opere perpetratam, percuties habitatores" etc.

3. Ad illud quod obicit quod si iudicat secundum allegata, aliquando sciens condemnare poterit innocentem, dicendum quod, sicut dicit Augustinus, iudex, cum punit ad mortem, non dicitur occidere, sed ipsa lex. Ita iudex,.cum punit secundum legem, nihil omittenda de contingentibus legis, non condemnat, sed ipsa lex. Lex autem, quae posita est ad iudicandum quae possunt convinci vel probari, nullo modo reprehensibilis est iudicando convicta vel confessa. Nam lex aeterna, qua Deus iudicat, non hoc modo iudicat, sed secundum ipsam rerum veritatem, quae ei patet. Lege autem, quae posita est ad hoc quod secundum illam homo iudicet, non potest se extendere ad illa, quia multa de illis sunt ei occulta et incerta. Sicut enim dicit Augustinus, multa nesciuntur, "quoadusque veniat Dominus, qui illuminabit abscondita tenebrarum", et illa sunt Dei iudicio relinquenda. — Ad illud ergo quod obicitur per aliam legem, "innocentem et iustum non occides", dicendum quod, si iudex laboret quantum potest, salva iustitia, ad repellendum accusationem eius quem scit innocentem et ad repellenda testimonia, si tamen contingat quod nulla exceptione iuris possit repelli accusatio vel testimonium nec aliqua occasione sententia differri aut subtrahi, consilium est ut remitteret ipsum iudicandum superiori, cui et significaret veritatem quam scit et probationem quam audivit; superior autem potestas, quae nulli subest, de plenitudine auctoritatis potest iuris sententiam mitigare sive remittere. Si tamen sine scandalo iudicium non posset differri, dicunt quia si condemnaret innocentem, cum dolore tamen, quia sic oporteret eum facere, non esset reus, quia iudicaret convictum nocentem non innocentem. Sed quia videretur secundum hoc quod potuisset iuste damnare iudex aliquis Stephanum, quia accusabatur de praevaricatione Legis, dicendum est indistincte ut prius, quia si potestas interior est et constat sibi quod accusatus innocens est, debet ipsum ad superiorem remittere; si vero superior sit nulli subiectus et scit innocentem accusatum, debet eum absolvere.

4. Ad illud quod obicit quod Dominus non secundum auditum aurium arguet, dicendum quod non est simile de homine, quia, si homo solum secundum conscientiam teneretur iudicare, posset perversus iudex reos absolvere, et ita periret iustitia.

ARTICULUS II

Utrum iudex possit sine accusatore iudicare.

Postea quaeritur utrum iusto iudicio possit iudex sine accusatore iudicare.

Ad quod sic: 1. Ambrosius, super I ad Cor. 5, 5, exponens sententiam Apostoli de fornicatore: "Iudicis, inquam, non est sine accusatione damnare, quia Dominus Iudam, cum fuisset fur, quia non est accusatus, minime abiecit".

2. Item, Causa II, quaest. 1, dicit Canon Eleutherii: "Nihil contra quemlibet accusatum absque legitimo et idoneo accusatore fiat; nam et ipse Dominus Iesus Christus Iudam furem esse sciebat, sed, quia non est accusatus, ideo non est eiectus".

Contra: a. Gen. 4, 10: "Vox sanguinis fratris tui" etc., ibi Glossa: "Evidentia patrati sceleris accusatore non eget". Ergo potest iudicari de manifestis sine accusatore.

b. Item, Ambrosius: "Manifesta accusatione non indigent".

Solutio secundum distinctionem B. Ambrosii: aut enim ita est quod crimen est manifestum et evidens aut non. Si est evidens, sicut non sunt quaerendi testes ad probationem, sic nec accusator ad denunciationem. Unde Ambrosius, I ad Cor. 5, 4, de fornicatore: "Cognito opere, pellendum illum Apostolusde coetu fraternitatis censuit. Omnes enim crimeneius sciebant et arguebant: publice enim novercam suam loco uxoris habebat; in qua re neque testibus opus erat nequetergiversatione aliqua crimen tegi poterat". Si vero non sit crimen evidens, non poterit sine accusatore iudicare. Unde Augustinus, super illud Matth. 26, 21: " "Unus ex vobis me traditurus est": Bene dixit "ex vobis", et non "ex nobis". Ex vobis enim est, a quibus periudiciariam potestatem confessusaut convictus non est". Tale est ac si diceret: etsi ego per occulti iudicii sententiam eum habeam damnatum, vos tamen adhuc per tolerantiam sustinete.

ARTICULUS III.

Utrum iudex possit sine convictione damnare.

Quaeritur postea utrum iudex possit sine convictione damnare.

Ad quod sic: a. Dicit Augustinus: "Nos in quemquam sententiam terre non possumus nisi inconvictum aut confessum".

b. Item, Canon Evaristi Papae, Causa II, quaest. 1: "Nullum ante veram et iustam probationem iudicare aut damnare debemus, manifeste Paulo Apostolo dicente, Rom.137: "Tu, quis es, qui iudicas alienum servum? Suo domino stat aut cadit"".

6. Item, Exod. 21, 16: "Qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum, convictus naxae, morte moriatur". Unde accipitur lex humana canonizata, et est Constantini: "Iudex criminosum discutiens, non ante sententiam proferat quam aut reum ipsese confiteatur aut per innocentes testes convincatur".

1. Forte distinguetur, iuxta praecedentem quaestionem, sicut distinguit Gratianus, quod quaedam sunt manifesta iudici, quaedam occulta et ignota. De occultis et ignotis indistincte non habet, qui iudex est, iudicare. Unde Canon Evaristi Papae ex auctoritate Gen. 19, dicit: "Deus omnipotens, ut nos a praecipitandae sententiae probatione compesceret, cum omnia nuda et aperta sint oculis eius, mala tamen Sodomae noluit audita iudicare, prius quam manifeste cognosceret quae dicebantur. Unde ipse ait: "Descendam et videbo, utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint", ut nobis exempla daret, ne praecipites in discutiendis et exequendis negotiis essemus et ne mala proximorum prius praesumat quisquam credere quamprobare, aut temere vel indiligenter indiscussa quoquo modo temereiudicare, dicente veritate: "Nolite iudicare, et non iudicabimini"", Matth. 7, 1. - Item, in manifestis distinguendum. Nam quaedam manifesta dicuntur, quia nota iudici, sed incognita aliis; alia sunt manifesta aliis et ignota iudici; quaedam vero nota sunt iudici et aliis. Quae ignota sunt iudici et tamen nota aliis, non possunt a iudice iudicari nisi prius convicta et probata. Unde Canon Melchiadis Papae: "Primo super omnia diligenter inquirite; neminem condemnetis ante verum iustumque iudicium; nullum iudicetis suspicionis arbitrio, sed primumprobate, et postea caritativam proferte sententiam, et quod vobis non vultis fieri, aliis facere nolite", Tub. 4, 16. — Item, quae iudici tantum nota sunt, sine examinatione puniri non possunt, quia dum accusatoris persona sumitur, iudiciaria potestas amittitur. In una et eadem causa nullus simul potest esse accusator et iudex. Unde Augustinus: "Quis utrumque audet sumere, utcuiusquam ipse sit accusator et iudex?" — Item, si crimen manifestum est iudici et aliis, aliquando ita est quod reus inficiatur factum, ut si quis negaret se interfecisse eum quem in oculis iudicis et multorum conspectu interfecisset; aliquando vero est quod confitetur factum. Primo modo, cum negat se esse reum, sine examinatione puniri non potest; secundo vero modo convictum per propriam confessionem potest punire.

Si hoc dicatur - contra: aliquis qui evidenter patrat scelus, sicut patet ex praecedenti, sine accusatore et testibus potest iudicari, sicut ille fornicator quem iudicavit Apostolus ; ergo talis si inficiaretur factum, non aliter convictus quam per rei evidentiam posset iudicari.

2. Item, ille, qui delinquit in conspectu iudicis sub oculis multorum, nonne patrat scelus evidens?

Solutio: Est confessio sermonis et confessio facti. Confessio facti est, ubi publicum factum est, et tunc ipsa evidentia operis reum esse testatur, quia opere publico crimen confitetur. Unde, quamvis neget verbo, sicut Cain, qui dixit: "Nescio", Domine, tamen ipsa facti evidentia confitetur, sicut ibi dicitur: "Vox sanguinis fratris tui clamat" etc.

a. Ad illud vero intelligendum, quod illud quod dicit Gratianus intelligitur, quando aliquis delinquit coram iudice, non sedente loco iudicis, et coram paucis, duobus vel tribus, propter quos non dicitur tactum publicum, quia, iudice absente, adhuc non posset iudicari sine probatione.

PrevBack to TopNext