Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, M. 2, C. 4

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, M. 2, C. 4

DE OFFICIO IUDICIS IUXTA ILLUD IUSTE QUOD IUSTUM EST PERSEQUERIS.

Postea quaeritur quantum ad ultimam partem Legis qua dicitur: "Iuste quod iustum est persequeris", utrum iudex possit sine misericordia delinquentem punire.

Ad quod sic: a. Ambrosius, in libro De officiis: "Est iniusta misericordia" ; denique in Lege scriptum, est: "Non misereberis illius" ; et in libro Regum legitur quod Saul peccavit, quia misertus est Agag, I Reg. 15, 24, quem prohibuerat divina sententia servari.

b. Item, Ambrosius, in eodem: "Si quis latronem, filiis deprecantibus motus et lacrymis coniugis eius inflexus, absolvendum putat, cui adhuc latrocinandi aspirat affectus, nonne innocentem tradetexitio, quia liberat multorum exitia cogitantem?" Ergo talis puniendus erit sine misericordia.

c. Item, Ambrosius, in eodem: "Nonne, cum iudex uni indulget indigno, adprohibitionis contagium provocat universum? Facilitas enim veniae incentivum tribuit delinquendi".

Contra: 1. Iac. 2, 13: "Iudicium sine misericordia fiet ei qui non fecerit misericordiam".

2. Item, Eccle. 7, 17: "Noli esse nimis iustus". Sed nimis iustus est, cuius iustitia est sine misericordia.

Solutio: Secundum Augustinum, "duo ista nomina, cum dicimus homo peccator, non utique frustra dicuntur. Quia peccator est, corripe, quia homo est, miserere; nec omnino liberabis hominem nisi cum persecutus fueris peccatorem. Nulli homini claudenda est misericordia, nulli peccato impunitas relaxanda". Dicendum ergo quod misericorditer punitur unus ut salventur multi, sicut misericorditer abscinditur unum membrum putridum ne sana pars corporis corrumpatur vel laedatur. Et hoc modo intelliguntur illae auctoritates Ambrosii, quod non est miserendum personae in detrimentum multorum.

[Ad obiectum]: 1. Nec est in contrarium quod obicitur "iudicium sine misericordia" etc., quia officium misericordiae tenetur exhiberi ordinate prius multitudini quam personae. Item, in persona attendendum est utrum sit poenitens vel in malo persistens, et tunc, sicut dicit Augustinus, sic "iubemur inimicos diligere et misereri eorum, ut de eorum perditione doleamus et eorum salutem desideremus, non ut pertinaces et in malo persistentes libertati donemus et impunitati".

2. Ad illud vero quod dicitur "noli esse nimis iustus", respondet Augustinus, quod per hoc erga poenitentes non severi, sed misericordes esse monemur.

PrevBack to TopNext