III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, M. 2, C. 3
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, M. 2, C. 3
DE OFFICIO IUDICIS IUXTA ILLUD: NEC IN ALTERAM PARTEM DECLINENT.
Quaeritur postea quantum ad aliam partem Legis, qua dicitur: "Nec in alteram partem declinent; non accipies personam nec munera". Primo, utrum iudex possit personae miserabili in iudicio condescendere; secundo, utrum possit pecuniam vel munus accipere.
ARTICULUS I
Utrum iudex possit personae miserabili in iudicio condescendere.
Respondeo: Est misereri contra iustitiam et est misereri salva veritate et rectitudine iustitiae. Leges ergo, quae dicunt quod non est miserendum pauperis in iudicio, intelliguntur, declinando a veritate iustitiae; unde Levit. 19, 15 praecepit: "Non facies quod iniquum est". Aliae vero, quae dicunt quod miserendum est, intelliguntur, salva veritate iustitiae.
ARTICULUS II
Utrum iudex possit munus accipere.
Item, quaeritur I. utrum possit iudex munus accipere, quod manifeste prohibetur in praedicta lege: "Non accipies munera", et ubique in Scriptura.
Contra: 1. Causa XII, quaest. 2: "Nemo cogitur propriis stipendiis militare". Si ergo iudices aliqui delegati sunt et indigent, possunt stipendium accipere.
III. Item, quaeritur si recipiat contra legem iudex munera, constat quod iniuste recipit, quia, sicut dicit Augustinus, Ad Macedonium, non licet iudici vendere iustum iudicium. Ergo, si recipit munus, tenetur restituere.
IV. Item, si tenetur restituere, cui restituet? Nam simoniacus in recipiendo pecuniam, non debet restituere illi qui dedit, quia turpiter dedit et contra legem. Ergo similiter non tenebitur iudex restituere pecuniam receptam illi qui dedit.
Solutio: I. Dicendum quod nullus iudex potest recipere pecuniam pro iudicando, immo sicut de praedicatione et aliis spiritualibus officiis dicitur: "Gratis accepistis, gratis date", ita gratis et sine intentione pretii debet iudicare. Tamen sicut de praedicatore dicitur, Matth. 10: "Dignus est operarius mercede sua", id est sustentatione, ita iudex, tamen cum distinctione. Sunt enim iudices ordinarii et iudices delegati. Iudices ordinarii, cum ratione suae dignitatis habeant sufficientes redditus sibi assignatos, nihil debente omnino recipere. Unde ad illos extenditur illud verbum Ioannis Baptistae, Luc. 3, 14: "Contenti estote stipendiis vestris" ; quod verbum sic glossant Augustinus et Ambrosius: "Ne, inquiunt, dum sumptus quaeritur, praedocrassetur". Iudices vero delegati possunt expensas petere moderatas et nihil ultra a partibus, quia, sicut dicit Augustinus, nemo cogitur suis stipendiis militare. Dicunt tamen quidam quod, si ipse delegatus non sit sufficiens, potest petere pro assessoribus, quorum consilio utitur in causa, dum tamen nullam partem propter hoc acceptet nec aliquid faciat in fraudem, et hoc dicunt iuxta Decretalem, titulo De vita et honestate clericorum, quae hoc dicit.
II. Ad illud quod quaeritur: utrum iudices possint exenia recipere dicunt quidam quod moderata exenia sponte oblata possunt recipere. Nam, sicut dicit Canon Leonis Papae, dist. 18: "De eulogiis ad sacra consilia deferendis nihil invenimus a maioribus terminatum, sed sicut unicuique presbytero placuerit, quae non sunt, ut arbitror, rationabiliter requirenda nec ultro delata respuenda". Eulogia autem sunt munera quae deterunt subditi praelatis suis. Dicendum tamen quod a litigatoribus non debent iudices recipere exenia, etiam sponte oblata, propter suspicionem vitandam a partibus: tenentur enim vitare suspicionem.
III. Ad illud quod quaeritur utrum teneantur iudices restituere quae iniuste recipiunt, dicendum quod indistincte iudex tenetur restituere pecuniam quam accipit pro iudicando.
IV. Sed ad illud quod quaeritur cui debeat restituere, distinguendum est, quia aut accepit pecuniam ut iudicaret inique aut ut iudicaret iuste. Si ut iudicaret inique vel ut non iudicaret, non tenetur reddere ei qui dedit, cum turpiter dederit, sed ei in cuius iniuriam recepit, sicut etiam tenetur restituere et plenarie satisfacere ei qui laesus est per iniquam sententiam. Si vero accepit ut iudicaret iuste, distinguendum, quia aut dans dedit bona intentione, scilicet ut ius et quietem sibi conservaret aut ut animum iudicis sibi sub specie rectitudinis inclinaret et ita indirecte ipsum corrumpere intendebat. Primo modo tenetur restituere ei qui dedit, secundo modo non, quia turpiter dedit, sed debet dare pauperibus iuxta arbitrium Ecclesiae.