III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 2, C. 1
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 2, C. 1
UTRUM MALI SINT PUNIENDI SIVE IUDICANDI.
Circa primum quaeruntur duo: Primo, utrum mali omni tempore fuerint puniendi; secundo, specialiter utrum tempore gratiae sint puniendi.
I. Ad primum sic: 1. Augustinus, De Baptismo: "Arrogantiae iactatio est, ut quis se posse facere credat quod nec Apostolis concessit Dominus, ut zizania scilicet a frumento credat se posse discernere", cum dictum sit, Matth. 13, 30: "Sinite utraque crescere usque ad messem". Secundum hoc videtur quod nulli concessum sit iudicare, quod est malos a bonis separare.
2. Item, Gregorius: "Quamdiu in hac vita subsistitis, si boni estis, aequanimiter tolerate malos; nam quisquis malos non tolerat, ipse sibi per intolerantiam testis est quia bonus non est. Abel enim esse renuit quem Cain malitia non exercet".
3. Item, mali aut sunt praedestinati aut praesciti. Si praedestinati sunt, ergo sine correctione salvabuntur. Si praesciti, ad mortem inter flagella deteriores fiunt, ut patet in Pharaone ; ergo praedestinatis correctio superflua, praescitis inutilis invenitur.
4. Item, dicit Augustinus quod "Nabuchodonosor poenitentiam meruit fructuosam, cum post innumeras impietates flagellatus poenituit et regnum perditum rursus accepit; Dan.4, 30—33; Pharao autem in ipsisflagellis durior effectus est et periit. Quantum ad naturam ambo homines erant; quantum ad dignitatemambo reges; quantum ad causam ambo captivum Dei populum possidebant; quantum ad poenam ambo" flagellati. Si ergo iste in flagellis poenituit, ille non, quae huius causa fuit? Nisi quia iste praescitus, ille praedestinatus, ut per poenam emendaretur. Solus ergo Deus, qui scit quis per poenam possit emendari vel corrigi, poterit punire.
5. Item, Augustinus, De verbis Domini: "Bonus tolerat malum; nam et Christus [Iudam], cum sciret furem, toleravit, ad praedicandum misit, Matth.1O, 5, eique cum aliis Eucharistiam dedit", Matth. 27 ; inde ut prius.
c. Item, in Matth.: "Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum" etc., et ad Rom. 13, 4, de iudice: "Non sine causa gladium portat".
Ad quod sic: 1. Matth. 5, 38-39: "Dictum est antiquis: oculum pro oculo; dicovobis non resistere malo". Ergo mali non erunt puniendi.
2. Item, "in Veteri Lege corporalis poena statuta est; in Lege Evangelii omni poenitenti per poenitentiam promittitur venia".
3. Item, "Lex Vetus a terrore incipit, Exod.20, 5: "Ego sunt Deus zelotes vindicans"etc.; Lex Evangelii a lenitate mansuetudinis et misericordiae, ita inquiens: "Beati pauperes spiritu"" etc..
4. Item, Levit. 20: "Qui fecerit hoc vel illud, "morte moriatur"; in Evangelio vero dicitur: "Gaudium eritsuper uno peccatore paenitentiam agente", Luc.15, 10; et iterum: "Non veni vacare iustos, sed peccatores"" Matth. 9, 13.
5. Item, Gregorius, super illud Evangelii Matth. 23: "Simile est regnum caelorum homini regi" etc. dicit: "Cum in Lege scriptum sit: "Diligesamicum et odio habebis inimicum", accepta tunc licentia, iustum fuerat ut Dei suosque adversarios quanta possent virtute comprimerent eosque iure gladii ferirent, quod in Nova Testamento compescitur, cum Veritas praedicat dicens: "Diligite inimicos"" etc. Ex quibus videtur relinqui quod malorum vindicta Deo sit relinquenda nec sint tempore gratiae punienda.
b. Item, in eadem Epistola, 4, 21: "Quid vultis? In virga veniam ad vos" ? Et virgam vocat ibi potestatem iudiciariam.
c. Item, Augustinus, Vincentio donastistae: "Non omnis qui parcit amicus est; non omnis qui verberat inimicus; meliorasunt vulnera amici quam oscula inimici".
Solutio: "Sunt quaedam salubri admonitione corripienda", quaedam vero flagellis corporalibus et poenis spiritualibus punienda. Dicendum ergo quod universaliter mali sunt corripiendi per admonitionem, sed non universaliter puniendi per condemnationem. Quod universaliter corripiendi admonitione, dicit Augustinus ", exponens Prophetae: "Recedite, immundum ne tetigeritis": "Nos, inquit, istam recessionem spiritualiter intelligimus de contactu cordis, non corporis. Quidquid ergo inter vos malorum nostis, quantum potestis, improbate, ut corde recedatis, et redarguite, ut exeatis inde, et nolite consentire, ut immundum non tangatis". — Quod vero non sint puniendi generaliter, notandum quod multis modis contingit quod poena inferri non debet malis nec condemnationis iudicium, et hoc vel "quia non sunt nostri iuris vel quia illorum crimina, etsi nobis nota sint, manifestis indiciis probari non possunt" vel quia nisi cum maiori periculo disciplinam exercere non possumus. De iis vero qui foris sunt, dicit Apostolus: "Quid mihi attinet de iis, qui foris sunt? De iis enim Dominus iudicabit". Item, super illud Psalmi: "Faciet Dominus iudicium iniuriam patientibus", Augustinus: "Ab iis qui non sunt sui iuris nequit disciplina exerceri". Item, de iis, quorum crimina non sunt nota nec possunt convinci, dicit Augustinus, in homilia De poenitentia: "Multi tolerantur, ut Iudas, et multinesciuntur quoadusque Dominus "veniat, qui illuminabit abscondita"". Item, de iis qui non possunt sine maiori periculo corrigi, dicit Augustinus, Contra epistolam Parmeniani: "Cum quisque christianorum in aliquo peccato fuerit deprehensus, ut anathemate dignus habeatur, fiat hoc, ubi periculum schismatis nullum est".
[Ad obiecta]: 1-2, 5. Et in iis casibus loquuntur auctoritates, obiectae, quibus videbatur probari quod mali non essent puniendi. Auctoritates vero contrariae intelliguntur in oppositis casibus, quibus probatur malus esse puniendos et iudicandos, concurrentibus tribus, scilicet iurisdictione, convictione et pace salva et unitate Ecclesiae. De iurisdictione dicit Augustinus, super illud I ad Cor. 5, 13: "De iis, qui furis sunt, Dominus iudicabit": " "De iis qui foris sunt Dominus iudicabit; deiis qui intus sunt", id est fidelibus, putredo est resecanda". - De convictione dicit Augustinus, super illud I ad Cor. 12: "Qui manducat indigne" etc.: " "Sibi", inquit Augustinus, non tibi. Sane, si iudex es, si apud te accusatur, si veris documentis testibusque convincitur, coerce, corripe, excommunica, degrada". -De pace Ecclesiae dicit Augustinus, in epistola Contra epistolam Parmeniani: "Quando cuiusquam crimen notum est et omnibus execrabile apparet, nontales habeat defensores, per quos possit schisma contingere, non dormiat severitas disciplinae".
3. Ad illud tamen quod obicitur quod cassa est correctio, cum corripiendi praedestinati sint aut praesciti, dicendum quod non sequitur, quia hoc ipsum praedestinatum est ut praedestinati per poenam corrigantur, quemadmodum et de oratione, quae fit pro ipsis, ut dicit B. Gregorius, in Dialogo: "Ea, quae sancti viri orando efficiunt, ita praedestinatasunt, ut precibus obtineantur". Similiter de correctione est intelligendum.
4. Ad illud vero quod obicitur de Nabuchodonosor et Pharaone, dicendum quod non est imputandum divinae praedestinationi vel praescientiae, sed libero arbitrio, quod aliquis non corrigitur ex poena. Unde Augustinus de Nabuchudonosor et Pharaone dicit: "Quis fines eorum fecitesse diversos? Nisi quod unus, Dei manum sentiens, inredargutione propriae iniquitatis ingemuit, alter contra Dei misericordissimam severitatem libero pugnavit arbitrio". Et item, idem Augustinus: "Vasis irae nunquam Deus redderet interitum, si non spontaneum. inveniretur homo habere peccatum; nec inferret iram, nisi homo ex praedestinatione decidisset in culpam". - Si autem obicitur quia nescitur qui sint praedestinati vel praesciti, propter quod nullus est corrigendus, dicendum quod hoc non sequitur, immo propter hoc omnes sunt corrigendi, quia incerti sumus an sit praedestinatum quod per correctionem sit ille qui peccat salvandus.
II. Ad illud vero quod quaeritur an tempore gratiae mali sint iudicandi, dicendum quod sic, dum tamen iudicium vel correctio non procedat ex odio seu libidine vindictae. Unde dicit Augustinus, super illud Luc. 9, 54: "Vis ut dicamus ut descendat ignis de caelo" etc.: "Discipuli, non recepti a Samaritanis, ignem caelitus super eos deducere voluerunt, sed audierunt; "Nescitis, culus spiritus estis". Ex caritate vero et amore iustitiae correctio est facienda. Unde dicit Augustinus, in Sermone de monte:Perfectiodilectionis ipsius Dei Patris nobisimitanda proponitur, cum dicitur Matth.5, 44: "Diligite inimicos vestros"; et tamen de ipso dicitur: "Quem diligit Dominus, corrigit; flagellat autem omnem filium quem recipit", ad Hebr.12, 6; et iterum ipse dicit in Luca: "Servus, sciens voluntatem domini sui et non faciens, plagis vapulabit multis". Ex hoc ergo praecepto quidrelinquitur nisi ut ipse vindicet, cui rerum ordine potestas est data, et ea voluntate vindicet qua pater flagellat parvulum filium, quem tamen .per aetatem non potest odisse?" Et hoc modo intelligendum est quod dicitur de non iudicando in Novo Testamento sive non puniendo.