Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 2, C. 2

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 2, C. 2

UTRUM REUS ABSENS POSSIT IUDICARI.

Consequenter quaeritur utrum reus absens possit iudicari.

Ad quod sic: Deuter. 1, 16, super illud: "Praecepi eis: audite illos", etc., Interlinearis: "Nemo iudicandus nisi prius auditus".

Item, B. Cornelius, Causa III, quaest. 9: "Omnia, quae adversus absentes in omni negotio aut loco aguntur aut iudicantur, omniaevacuantur, quia absentem nulla lex damnat".

Item, B. Felix, in eodem: "Absente adversario, non audiaturaccusator; nec absente alia parte, sententia a iudice dicta ullam obtinebit firmitatem".

Contra: Num. 16, 13-14 Moyses iudicavit Dathan et Abiron absentes.

Item, in I ad Cor. 5, 3 Apostolus iudicavit fornicatorem absentem, sicut ipsemet dicit: "Ego autem absens corpore" etc.

Solutio. Dicendum quod est absens ex contumacia et est- absens ex impotentia sive causa iusta. Absens ex contumacia est qui citatus contemnit apparere, qualis fuit Dathan et similiter Abiron; unde dicitur Num. 16, 12-14; quod vocati a Moyse dixerunt: "Non venimus", et talis potest absens iudicari. Talis etiam erat fornicatur, quem, quamvis istud non scribat, Apostolus monuerat, et sicut contumacem propter evidentiam patrati sceleris iudicavit. — Absens vero ex impotentia sive iusta causa, qua prohibetur coram iudice comparere, non potest legitime iudicari. Unde dicit Zepherinus Papa, Causa III, quaest. 9: "Absens nemo iudicetur, quia hoc divinae et humanae prohibent leges".

PrevBack to TopNext