Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 3, C. 6

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 3, C. 6

QUANDO ET QUO ORDINE DEBEAT QUIS ALIUM ACCUSARE.

Consequenter quaeritur quando quis debeat alium accusare et quo ordine. Quaeritur ergo utrum de crimine, quod solus novit aliquis et testibus probare non valet, possit alium accusare.

Ad quod sic: a. Super illud Matth. 18, 15: "Si peccaverit in te frater tuus" etc., Augustinus: "Si solus nosti quod peccavit in te et eum vis coram omnibus arguere, non eris corrector erroris, sed proditor".

b. Item, idem Augustinus, in eodem: "Attende quod iustus Ioseph tanto flagitio, quodde uxore erat suspicatus, tanta benignitate pepercit, antequam sciret unde illa conciperet, sicut dicit Evangelium: "Cum esset vir iustus et nollet"divulgare, valuit occulte dimittere eam". Ergo ipsa sunt corripienda coram omnibus quae peccantur coram omnibus; ipsa sunt corripienda secretius quae peccantur secretius.

c. Item, idem: "Nescio quem homicidam novit episcopus, et nemo alius eum novit. Ego nolo eum publice corripere, et tu quaeris inscribere?" quasi diceret: absit. Et postea subdit: "Non prodo, non negligo, sed corripio in secreto".

Contra: 1. Levit. 5,1: "Anima, quae audierit vacem iurantis, testisque fuerit, quod ipse vidit aut conscius est, nisi indicaverit, portabit iniquitatem suam". Ergo, si aliquis scit etiam solus quod alius peierat, nisi indicaverit, peccat.

Solutio: In tali casu quid faciendum sit, detinit Concilium, Causa VI, quaest. 2: "Si episcopus alieni sceleris conscium se novit, quamdiuprobare non potest, nihil proferat, sed cumipso ad compunctionem eius secretis correctionibus elaboret". Et hoc etiam est quod dicit Augustinus: "Sunt homines adulteri in domibus, in secreto peccant. Nos non prodimus, sed in secreto arguimus. Ubi contingit malum, ibi moriatur, nec tamen vulnus illud negligimus". — Et per hoc solvitur obiectio quae posset fieri. Nam cum ex caritate quilibet teneatur ad correctionem fraternam, videretur quod teneretur accusare quilibet peccantem, ut corrigeretur. Sed hoc solvitur per hoc quod in secreto debet argui, sicut dicit Augustinus.

[Ad obiecta]: 1. Ad illam vero legem, qua videbatur probari quod qui audit peierantem, debet accusare, etiam si solus sciat, respondet Augustinus super eumdem locum Levit., dicens: "Videtur mihi quod se a tali peccato exuit qui talibus indicat, qui periuromagis prodesse quam obesse possunt, corrigenda scilicet vel orando, si ipse confessionis sibi adhibeat medicinam".

Quo autem ordine debeat quis alium accusare, nota quod incidit quaestio de correctione fraterna ad hoc, ut pateret quo ordine debeat accusare, sed haec quaestio determinabitur infra, in inquisitione De lege Evangelii et praeceptis eiusdem. Notandum tamen quod accusator,dicitur large, non solum qui accusat de crimine ad poenam canonicam sustinendam, sed etiam qui denuntiat crimen alterius ad poenitentiam agendam.

PrevBack to TopNext