Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 3, C. 5

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 3, C. 5

QUAE CONDITIONES REQUIRANTUR AD HOC QUOD ALOIQUIS SIT LEGITIMUS ACCUSATOR.

Postea quaeritur quae conditiones requirantur ad hoc quod aliquis sit legitimus accusator.

Ad quod breviter notandum est quod ad legitimam accusationem requiritur primo discretio iudicii, eo quod terribiliter dicitur, Matth. 7, 2: "In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis". Inde est quod secundum leges ab accusatione repellitur mulier et parvulus, propter detectum discretionis, generaliter, nisi in quibusdam casibus.

Iterum, requiritur zelus caritatis ad correctionem fraternam, quod respicit illa prohibitio Levit. 19, 17: "Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum". Qua ratione repelluntur ab accusatione odiosi sive inimici vel suspecti de inimicitiis. Unde dicit Anacletus quod "accusatores esse non possunt, qui ante hesternum diem inimici fuerunt". Hac eadem ratione excluduntur amici, consanguinei aut familiares, adversarii et universaliter qui de corruptione, affectione, amore vel odio vel timore vel pretio sunt suspecti, quia, sicut dicit B. Gregorius, "quatuor modis iudicium humanum pervertitur: timore, dum metu potestatis aliquem pertimescimus; cupiditate, dum praemio alicuius animum corrumpimus; odio, dumcontra quemlibet adversarium molimur; amore, dum amico vel propinquo contendimus praestare". Inde etiam est quod propter suspicionem corruptionis amici quatuor genera hominum ab accusatione excluduntur: inimici, propter suspicionem odii; amici adversarii, propter suspicionem maii amoris; servi, propter suspicionem timoris, secundum legem canonizatam, Causa II, quaest. 1 ; cupidi turpis quaestus, ut qui propter pecuniam accusant aliquem, sicut dicitur in eodem.

Item, requiritur in accusatore verbum veritatis. Unde dicitur Levit. 19, 13: "Non facies calumniam", et calumnia est falsa criminis impositio. Inde est quod propter suspicionem falsitatis excluduntur ab accusatione infideles et detractores. Infideles, propter perversionem veritatis circa divina. Unde Canon Pii Papae, Causa III, quaest. 4: "Reprobari oportet eorum redargutionem qui in recta fide suspecti sunt". Detractores excluduntur propter perversionem veritatis circa humana. Unde B. Zephetinus, Causa III, quaest. 4: "Detractores, qui divina auctoritate eradicandi sunt, submovemus ab accusatione et testimonio".

Item, requiritur innocentia conversationis, ne replicetur contra eum: "Qui dicisnon moechandum, moecharis", ad Rom. 2, 22. Qua ratione infames, conspiratores, anathematizati ab accusatione excluduntur. Infames criminosi sunt propter infamiam bonitatis; conspiratores, propter consilia ad perversionem veritatis; excommunicati, propter contemptum potestatis. Unde B. Eusebius, Causa III, quaest. 5, dicit: "Ad accusationem nullatenus admittendi sunt qui infames sunt, quia funesta est vox eorum". De conspiratoribus B. Calixtus, Causa III, quaest. 4: "Conspiratores in nullius accusatione sunt recipiendi". De excommunicatis dicit B. Fabianus, Causa III, quaest. 4: "Omnes, quos sanctorum Patrum statuta anathematizaverunt, ab omnifidelium accusatione submovemus". Nota tamen, secundum Ioannem Papam, Causa III, quaest.4, quod "aliud est excommunicatio, aliud anathematizatio. Excommunicatio a fraterna societate non separat, anathematizatioab ipso corpore Christi, quod est Ecclesia", rescindit.

PrevBack to TopNext