Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 4, C. 1

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 4, C. 1

AN QUILIBET TENEATUR AD TESTIMONIUM FERENDUM.

Ad primum sic: 1. Dicit Augustinus: "Quisquis metu cuiuslibet potestatis veritatem occultat, iram Dei super se provocat, quia magis timet hominem quam Deum". Ex quo relinquitur quod occultare veritatem non excusatur timore quin sit peccatum; sed qui subtrahit testimonium veritatis occultat veritatem; ergo peccat nec excusabitur timore; ergo tenetur ferre testimonium veritati.

2. Item, dicit Augustinus: "Qui veritatem occultat et qui profert mendacium, uterque reus est, ille quiaprodesse non vult, iste quia nocere desiderat".

Item, de lege naturali et Evangelii quilibet tenetur alii facere quod sibi vellet fieri ; sed si aliquis periclitaretur in persona propter defectum testimonii veritatis vel amitteret rem suam, vellet pro se testimonium dici; ergo in consimili casu tenetur testimonium dicere pro proximo.

Item, rationalis creatura humana debitrix est bonitati, debitrix est veritati, et sicut debet pro loco et tempore laudare bonitatem in quocumque, ita debet pro loco et tempore confiteri veritatem; sed testificatio non est aliud quam veritatis confessio; ergo quilibet tenetur pro loco et tempore testificari pro quocumque.

Contra: a. Dicit Augustinus, in Quaestionibus Genesis, super illud quod Abraham dixit de uxore sua "soror mea est": "Abraham, inquit, veritatem celari voluit, nonmendacium dici; soror enim fratris dicitur, quia tilia fratris erat". Ergo occultare veritatem non est Deum provocare, quod videtur dicere, Augustinus ; pari ratione nec testimonium subtrahere.

b. Item, Canones prohibent quod sacerdotes et clerici non ferant testimonium in causa sanguinis. Ergo in quacumque causa non tenetur quilibet ferre testimonium.

c. Item, dicit Synodus Eugenii Papae, Causa XIV, quaest. 2: "Quamquam testimonium sacerdotum credibile habeatur, tamen in ipsis saecularibus negotiis pro conficiendisinstrumentis ad testimonium non cogentur, quia eos talibus rebus interesse non convenit".

Solutio: Dicendum quod confessio veritatis in testimonio aliquando requiritur ad purgationem innocentiae, aliquando ad correctionem culpae, aliquando ad condemnationem personae, aliquando ad recuperationem rei suae. In primo casu, si pro defectu testimonii veritatis condemnaretur innocens pro nocente, tenetur quilibet ferre testimonium illo praecepto quo dicitur: "Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses", Prov. 24, 11. - Similiter in secundo casu, cum agitur ad correctionem, ut coram iudice ecclesiastico, similiter tenetur quilibet ferre testimonium, quia quilibet tenetur pro loco et tempore ad correctionem fratris ex praecepto Domini, Matth. 18, 15—18. - Item, in tertio casu, quando agitur ad condemnationem, ut in causa sanguinis vel causa criminali coram iudice saeculari, non tenentur, immo prohibentur universaliter clerici a testimonio ferendo, sicut prohibentur ab accusatione, et in hoc casu intelligitur Canon B. Fabiani, Causa II, quaest. 7: "Sicut sacerdotes vel reliqui clerici a saecularium laicorum excluduntur accusatione, ita et illi ab istorum sunt excludendi criminatione". — Item, in quarto casu, ubi est periculum pecuniae vel possessionis, sacerdotes requisiti a iudice ecclesiastico tenentur ferre testimonium, et similiter quaelibet persona, ubi propter defectum probationis res proximi amittitur, alias vero non tenentur. Et hoc est quod dicit Synodus sub Eu genio celebrata, Causa XIV, quaest. 2: "Si eventu aliquo saecularibus pactis interfuerint, et aliquid viderint vel audierint, ubi nullae idoneae saecularium inveniantur personae, ne veritas occultetur et malus ut bonus aestimetur, in providentia proprii sit episcopi, ut aut coram se et competentibus iudicibusaut aliter veritatem honorifice testificentur". - Et per hoc patet responsio ad obiecta.

PrevBack to TopNext