III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 4, C. 2
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 4, C. 2
DE NUMERO TESTIUM.
b: Item, Deuter. 19, 15: "Non stabit testis unus contra aliquem, quidquid illud peccati vel facinoris fuerit".
c. Item. sicut sancti Patres definiunt: Nullius personae confessioni fides est adhibenda nisi competentes probationes adhibeat. Unde Causa VI, quaest. 2, Concilium Carthaginense: "Episcopus, si clerico vel laico crimen imposuerit, deducatur ad probationem in Synodum". Ex hoc patet quod non est credendum episcopo; ergo nec testi multo fortius credendum erit, si solus est.
Contra: 1. Arguitur populus Israeliticus eo quod in divinis promissionibus non crediderit Moysi. Ergo, et multo magis, arguendus esset, si in humanis actibus non crederet testimonio Moysi; ergo in casu potest sufficere unus testis.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud vero quod obicitur de Moyse, dicendum quod non arguitur populus eo quod non crediderit homini soli, sed ex hoc quod non crediderit Deo confirmanti verba Moysi sequentibus signis. Unde Num. 14, 11: "Usquequo detrahet mihi populus iste? Quousque non credet mihi in omnibus signis quae feci coram eis" ? dixit Dominus ad Moysen. Unde dicit Decretalis, titulo De testibus: "Licet plures sint causae, quae plures quam duos exigant testes, nulla est quae unius tantum testimonio valeat terminari, quamvis legitimo". — Excipiuntur tamen, secundum Canones, duo casus, in quibus creditur testimonio unius. Primus est in Baptismo, secundus in consecratione ecclesiae, ut tractatu De consecratione, dist. 4, cap. Placuit et cap. sequenti, et in omnibus iis in quibus alteri praeiudicium non infertur, ut in casibus praedictis. — Item, distinguitur duplex status. Unus est in forma iudicii, et in illo, ut dictum est, non creditur unius testimonio. Alius est extra iudicium, et in illo statu unius probatae personae testimonio creditur, sicut habetur 86 dist., ubi dicitur quod dominus Papa credidit cuidam abbati de delicto cuiusdam episcopi et eum graviter punivisset, nisi simplicitati illius et senectuti pepercisset.
h. Item, Salvator Iudaeis, Ioan. 8, 17: "In Lege vestra scriptum est quia in ore duarum hominum testimoniumverum est, ego sum, qui testimonium perhibeo de me ipse, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater".
0. Item, Hebr. 10, 28: "Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione sub duobus vel tribus testibus moritur".
Contra: 1. Causa II, quaest. 5, Canon B. Silvestri: "Praesul non condemnetur, nisi cum LXXII testibus, presbyter Cardinalis nisi in LX, diaconus Cardinalis urbis Romae nisi in XXVI, subdiaconus, acolythus nisi in septem testibus; testes autem et accusatores sine aliqua sint infamia".
[Solutio]: Ad quod respondetur quod Canon B. Silvestri et consimiles intelliguntur "de clericisRomanae ecclesiae ratione privilegii specialis, vel propter improbitatemquorumdam, qui, cum non sint spectatae vitae et scientiae, in accusationem ministrorum Deirepente prosiliunt. Quorum vero vita adeo laudabilis est ut inomnibus appareat imitanda, de quorum assertione nulla dubitatio nasci potest, eorum testimonio duorum vel trium quilibet iure convinci poterit et damnari".