III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 3
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 3
DE INQUISITIONIBUS ET PUROATIONIBUS.
Quo autem ordine sit a praelato inquisitio facienda, ex praedictis manifestum est. Inquisitionem enim debet clamosa insinuatio praevenire, secundum quod dicitur Gen. 18, 20: "Clamor Sodomorum venit ad me, descendam et videbo" ; et Deuter. 17, 2: "Cum reperti fuerint vir et mulier, qui faciunt malum in conspectu Domini et transgrediuntur pactum illius, et hoc tibi fuerit nuntiatum, cum audieris, inquires diligenter".
De purgatione autem notandum est quod purgatio est de obiecto crimine innocentiae ostensio; unde sicut inquisitio pertinet ad praelatum, ita purgatio ad reum. Purgationis autem duae ponuntur species: canonica et vulgaris. Canonica est quae fit per iuramentum et bonorum testimonium; vulgaris vero est quae a vulgo est inventa, ut terri candentis, aquae ferventis et monomachiae sive duelli.
De purgatione canonica.
Circa purgationem canonicam dubitatur utrum universaliter debeat fieri per iuramentum et utrum ad purgationem possit quis cogi.
I. Ad primum a. introducitur lex Deuter. 21, 6—7, ubi dicitur de invento cadavere hominis occisi in aliqua civitate, quod "maiores natu civitatis illius venient ad interfectum et lavabuntmanus suas et dicent: Manus nostrae non effuderunt nunc sanguinem nec acuti nostri viderunt", et hoc "super vitulam" caesam. Ex qua lege auctoritas purgationis per iuramentum manifeste accipitur.
b. Item, dicit Canon ex Concilio Ilerdensi [ Causa ] II, quaest. 3: "Presbyter, si a plebe sibi commissa infamatus fuerit, ad arbitrium sui episcopi septem collegas sibi adiunget et iurabit in sacro Evangelio coram posito quod crimen illatum non perpetravit".
c. Item, in eodem: "Si mala fama de presbytero exierit, et accusatores vel eius testes legales defuerint, cum denominatis sibi vicinis presbyteris, quos scimus nolle periurare, sacramento famam suam purget".
Contra: 1. Canon B. Cornelii: "Sacramentum hactenus a summis Sacerdotibus vel reliquis exigi, nisi pro ratafide minime cognoverimus, nec sponte eos iurare reperimus", [ Causa ] II, quaest. 4.
[Solutio]: Ad quod respondetur quod ex "iis auctoritatibus non prohibentur omnimoda iuramenta fieri a sacerdotibus, sed tantum incauta et ea quae pro qualibet causa temporali iudicioofferuntur. Cum autem populari infamia sacerdotes opprimuntur, tunc ad innocentiae suae ostensionem iuramenta debent offerre". Unde Gregorius: "Si quis episcopus aut quilibet sacerdos a populo accusatusfuerit, et certi testes inventi non fuerint qui criminis illati veritatem dicant, iusiurandum in medio faciat et illum testem proferat dei innocentiae suae puritate, cui "nuda et apertasunt omnia"", ad Hebr. 4, 13.
a. Visum autem fuit quibusdam quod non, propter religionem iuramenti. Item, propter Canonem Leonis Papae, [ Causa ] II, quaest. 2: "Auditum est, fratres, qualiter mali homines in megravia crimina confinxerunt. Quamobrem ego Leo, Pontifex Sanctae Romanae Ecclesiae, purifico me. Hoc autem faciens, non legem praescribo ceteris, qua id facere cogantur". "Ecce Summus Pontifex se ipsum purgat, nec tamen ceteris necessitatem purgandi praescribit; unde datur intelligi quod satisfactio purgationis in voluntate consistit accusati, non in arbitrio iudicis".
Contra: 1. Canon Leonis Papae, [ Causa ] II, quaest. 4: "Sacerdos, si suspiciosus aut incredibilis suo episcopo aut reliquis suis consacerdotibus sive bonis et iustis de suo populo hominibus fuerit, ne in crimine aut praedicta suspicione remaneat, cum tribus aut quinque aut sex bonis acvicinis sacerdotibus exemplo Leonis Papae, qui duodecim episcopos in sua purgatione habuit, si suo episcopo visum fuerit aut necesse essepropter tumultum populi perspexerit, cum iustis et bonis hominibus se sacramento, coram populo super quatuor Evangelia dato, purgatum Ecclesiae reddat".
Respondeo : Dicendum quod "in arbitrio iudicis, non in voluntate accusati, consistit satisfactio purgationis". Unde dicit Decretalis Alexandri III, "quod si de aliquo crimine laborat infamia, accusatore et testibus deficientibus, parochianus episcopi ad purgationem est per ipsum episcopum compellendus, nisiforte super ipso ad superiorem iudicem duxeritappellandum". Illud vero quod dicit Canon Leonis intelligitur de successoribus Summi Pontificis, qui non habent superiorem iudicem, sed relinquuntur Domino iudicandi.
ARTICULUS II.
De purgatione vulgari.
1. Nam illa videtur ortum habere ex divina. lege. Unde in Num. 5, 15—28 datur lex contra mulierem suspectam de adulterio, quod offeratur " "sacrificium zelotypiae ei oblatio investigans adulterium"" et accipiantur aquae, " "in quibus cum execratione"congerantur "maledicta"", et multa, quae ibi determinantur, et sic dentur mulieri ad bibendum aquae illae, et, si rea est, " "computrescetfemur"" eius; si "innoxia", illaesa " "erit et faciet liberos"". Ex qua lege videntur examinationes per ferrum candens et aquam ferventem probari.
2. Item, examinatio furti Achan facta est per sortes, Iosue 7, 16 et inquisitio inobedientiae seu transgressionis Ionathae, I Reg. 14, 41. Ex quo videtur idem probari.
3. Item, probatio per monomachiam et per duellum videtur approbari per conflictum Goliae et David, I Reg. 17, 49.
4. Item, dicit Concilium Garimanense, [ Causa ] II, quaest. 4: "Saepe contingit ut [in] monasteriis monachorum furta perpetrentur; idcirco statuimus ut quando ipsi fratres de talibus expurgarese debent, Missa ab abbate vel alio celebretur praesentibus fratribus, et sic expleta Missa, omnes communicent in haec verba: Corpus Domini sit tibi ad probationem hodie".
5. Item, in eodem, dicit Canon: "Statuit sancta Synodus ut si duo deadulterio accusati fuerint et ambo negaverint et orantsibi concedi ut alter illorum utrosquedivino purget iudicio, si unus indececiderit, ambo rei habeantur". Ex iis igitur manifeste probari videtur quod, deficientibus probationibus et negante reo, possunt, si invalescit suspicio, crimina per praedicta iudicia inquiri.
6. Item, ratione arguitur. Cum nullo modo credendum sit aliquo tempore Ecclesiam errasse nec in fide nec in decretis iustitiae, in Veteri autem Testamento concessae sunt huiusmodi examinationes per exempla et leges, et in Novo Testamento per Canonum sanctiones, ergo non erit aliquo modo dicere in examine istorum iudiciorum contineri errorem nec erunt sicut illicita reprobanda.
Contra: a. Dicit Canon B. Stephani Papae: "Ferri candentis vel aquae ferventis examinatione confessionem extorqueri a quolibet sacri non censent Canones; et quod sanctorum Patrum documento sancitum non est, superstitiosaadinventione non est praesumendum", [ Causa ] II, quaest. 4.
II. Item, idem, ibidem: "Spontanea confessione vel testium approbatione publicata delicta, commissa sunt nostro regimini iudicare, occulta vero et incognita illi sunt relinquenda qui "solus novit corda filiorum hominum"". Cum ergo examinatio per huiusmodi iudicia non sit de iis quae possunt iudicari per propriam confessionem vel testium approbationem, ergo in omnibus iis iudiciis usurpamus nobis ea quae divino iudicio fuerant reservanda, quod est tentare Deum, cum tamen prohibitum sit, Deuter. 6, 16: "Non tentabis Dominum Deum tuum".
c. Item, decretum Nicolai Papae, in eodem: "Monomachiam in lege non assumimus, quam praeceptam fuisse non reperimus; quam licet iniisse quosdam legamus, sicut sanctum David et Goliam sacra prodit historia, I Reg.17, 48-51, nusquam tamen ut proLege teneatur, alicubi divina sanxit auctoritas, cum hoc et huiusmodi sectantes Deum solum tentare videantur". Ergo huiusmodi iudicia sunt penitus reprobanda et purgatio per talia.
[Solutio]: Quod concedendum est, secundum Decretalem Innocentii III, in qua de Templariis, qui in subditos huiusmodi exercebant, dicit: "Fratres Templariorum quosdam subditos, quando de aliquo crimineinfamantur, eos terri candentis iudicium subire compellunt, quibus et, si qua exinde sequatur exustio, civi lem poenam intfigunt, cum tamen huiusmodi iudiciumsit penitus interdictum, utpote in quo Deus tentari videtur".
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur de sacrificio zelotypiae, dicendum quod lex illa introducta est secundum permissionem, non secundum concessionem, secundum quam divina lex et humana permittit minora mala fieri ne fiant peiora; in quem modum oblatio libelli repudii introducta est propter saevitiam Iudaeorum, qui erant proni ad interfectionem uxorum; simili modo et lex zelotypiae, ne, invalescente suspicione adulterii, perimerent uxores. Quod autem per permissionem introductum est non debet trahi ad imitationem.
2-3. Ad illud vero quod obicitur consequenter de Achan et Ionatha et David, dicendum quod illa tacta scripta sunt, non ad exemplum rei faciendae, sed in figuram rei futurae, I Cor. 10, 11: "Omnia in figuram contingebant illis". Inquisitio enim per sortem, quae facta est ad investigandum peccatum Achan et inobedientiam Ionathae, figurat futurum et generale iudicium quod ex insperato peccatoribus superveniet, sicut iudicium, quod per sortem est, ab homine praevideri non potest; unde II Petri 3, 10: "Dies Domini veniet sicut fur". Similiter conflictus David et Goliae significat mysterium passionis Dominicae, in quo spiritualis David Christus de Goliath, id est diabolo, velut duelli certamine triumphavit; unde et omnia huiusmodi facta sunt divina inspiratione in figuram rei futurae.
4—5. Ad ea vero quae obiciuntur secundum Canones, respondendum sicut de sacrificio zelotypiae, quod omnes illi Canones introducti fuerunt, non secundum concessionem boni, sed secundum permissionem minoris mali, ne peiora mala contingerent. Inde est quod iudicia ferri candentis et huiusmodi in iudicium per communionem corporis Domini mutaverunt, et maxime, quia in culpa erat hominum multitudo, quam propter peius vitandum oportebat tolerari in minori malo. Unde et secundum hoc intelligitur Canon Gregorii: "Si vir, qui frigidae naturae esse dicitur, per verum iudicium probare potuerit uxorem suam nunquam secognovisse, separetur ab ea", quod intelligit de iudicio vulgari, quae tamen postea, diminuta malitia, per sequentes Canones non permittuntur.