III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 2
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 2
DE ORDINE PROCESSUS IUDICII.
Circa quod notandum est quod variatur ordo multipliciter: aut enim factum est, notorium et evidens aut latens. Si evidens est, tunc proceditur in iudicio sine actione accusatoris, sicut declaratum est supra, Quaestione De cilicio iudicis titulo utrum possit iudex sine accusatore iudicare. Si vero factum sit latens, proceditur ordine prius determinato, quia aut defertur crimen per clamorem tantae, et tunc, sicut supra dictum est, proceditur ordine inquisitionis; aut defertur per actionem determinatae personae, et hoc vel secundum viam caritatis, et tunc proceditur per denuntiationem, quam praecedere debet caritativa admonitio; aut secundum viam severitatis, et tunc proceditur per accusationem, quam debet praecedere inscriptio. Viam ergo denuntiationis relinquimus inquisitioni sequenti, cum de praeceptis evangelicis agetur, quia ibi plenius potest inquiri. Viam vero inquisitionis determinabimus in sequentibus, quia ista proprie accipitur ex lege Moysi, similiter et accusationis.
In praesenti tamen generaliter de ordine iudicii quaeretur, in quo scilicet constituitur actor, reus et iudex. Nam, secundum humanas sanctiones et Canones, ordo iudiciarius sic dispositus est ut primo, actori determinetur requisitio iudicis; secundo, determinetur auctoritas iudicis ; tertio, sequatur citatio rei et punitio contumacis; quarto, concedantur exceptiones; quinto, concedantur recusationes; sexto, formetur libellus; septimo, determinentur satisdationes ; octavo, conceduntur dilationes; nono, sequitur litis contestatio cum iuramento de calumnia; deinde vero sequuntur partium interrogationes, et, si reus negat, introducuntur probationes, quibus examinatis, sententia fertur.
Et videtur iste ordo multipliciter peccare. 1. Primo, quia tere omnia, quae antecedunt interrogationem partium, non determinantur in iure divino; et tamen ibi praecipitur: "Non addes quidquam vel minues ad verba quae, ego loquor", Deuter. 4, 2.
2. Item, per ista quae praecedunt, antequam possit discuti veritas, differtur iustitia et frequentissime impeditur, ut videatur fere in omnibus causis impletum illud Isai. 59, 14: "Conversum est retrorsum iudicium et iustitia longe stetit, quia corruit in platea veritas et aequitasnon patuit ingredi".
3. Item, cum lex Dei plena sit et perfecta - unde Deuter. 4, 6 dicitur: "Haec est nostra sapientia et intellectus coram populo" ; et sequitur: "Quae est aliageris, ut habeat iusta iudicia et universam legem" ? - ergo ad omne iudicium terminandum sufficiunt praecepta iudicialia legis Dei; superfluere igitur videntur praecedentia et ad nocumentum introducta.
4. Item, unde habuerunt homines quod supra divinas leges possent alias leges condere? Nam in Psalmo per reprobationem de Antichristo dicitur: "Constitue, Domine, legislatorem super eos, sciant gentesquoniam homines sunt".
Respondeo: Dicendum quod quaedam introducuntur ad ordinem iudiciarium propter necessitatem, quaedam propter utilitatem, quaedam ad repellendam iniquitatem. Propter necessitatem ordinis iudiciarii introducuntur ea sine quibus non potest iudicium terminari, et haec determinantur in lege divina, ut in praeparatoriis ad iudicium requisitio iudicis et auctoritas iudicis et citatio rei cum poena contumacis. De requisitione iudicis dicitur, Deuter. 17, 8: "Si difficile et ambiguam iudicium esse perspexeris, venies ad sacerdotes levitici generis etad iudicem qui fuerit in loco quem elegerit Dominus", et Exod. 18, 16: "Cum acciderit aliqua disceptatio, veniant ad me, ut iudicem inter eos". Est autem necessaria requisitio iudicis, quia nullus potest esse iudex in sua causa. — De auctoritate vero iudicis habetur in Deuter. 16, 18: "Iudices et magistros constitues in portis tuis" etc. Auctoritas vero est ex ipsa constitutione, secundum quod dicitur ad Hebr. 5, 4: "Nemo sibi sumit honorem" etc.; et ex iurisdictionis determinatione secundum determinatum locum; unde dicit Deuter. 16, 18: "In omnibus portis tuis et per singulas tribus tuas, ut iudicent populum". — De citatione vero rei et poena contumacis habetur Num. 16, 12: "Misit Moyses" et vocavit "Dathan et Abiron", citando eos ut comparerent coram ipso in iudicio. Ibi etiam exprimitur contumacia, qua dixerunt: "Non venimus" ; et sequitur poena gravissima, qua ad sententiam Moysi absorpti sunt a terra. Citatio autem necessaria est, quia nullus absens nisi per contumaciam debet iudicari, sicut supra dictum est.
Item, in progressu iudicii necessaria sunt interrogatio partium, introductio probationum, definitio causarum. Inquisitio necessaria est ad sciendam partium intentionem, probatio ad veritatis discussionem, definitio ad causae terminationem, secundum quod dicitur Deuter. 27: "Cum audieris transgredientes pactum et inquisieris diligenter et verum esse repereris, educes ad portam civitatis" ; et ibi etiam sequitur: "In orem duorum vel trium testium stabit omne verbum".
Propter utilitatem vero et ad repellendam iniquitatem non discordantia a lege Dei introducta sunt secundum Canones et humanas leges quaedam in favorem actoris, quaedam in favorem rei, quaedam in suffragium utriusque. In favorem enim actoris introducitur modus requisitionis iudicis et locus et auctoritas iudicantis, modus citationis et punitio contumacis, quae tria, quamvis possint extrahi a iure divino, tamen modificantur a iure humano. - In favorem vero rei introducuntur exceptiones, recusationes, libellus: exceptiones, quae elidunt actionem actoris principaliter contra malignitatem voluntatis; recusationes, quae sunt declinationes iudicis propter suspicionem oppositam, contra oppressionem potestatis; libellus, qui continet intentionem actoris, ne postea possit immutare, contra perversitatem veritatis. - Iri suffragium vero actoris et rei introducuntur satisdationes, dilationes et in litis contestatione de calumnia iuramentum: satisdationes, quae dantur a reo et a procuratoribus actoris et rei, quod usque ad finem litis permaneant, contra iniustam declinationem iudicii; dilationes, quae principaliter dantur ad deliberandum, contra praecipitationem consilii; iuramentum de calumnia, quo iurant partes se non animo calumniandi agere vel respondere, contra perversitatem doli.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur, dicendum quod, quamvis haec non determinantur in iure divino, tamen, quia sunt consona iuri divino et ad conservationem iustitiae, auctoritatem recipiunt a iure divino, cum per Legem praecipiatur, Levit. 19, 15: "Iuste iudica praxima tuo".
2. Ad secundum vero quod obicitur quod per ista contingit veritatem iustitiae impediri, dicendum quod hoc non est ex actu praedictarum constitutionum, sed ex abusu iniquorum, pro quibus dicitur Isai. 1, 21: "Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena iudicii? Iustitia habitavit in ea, nunc autem homicidae. Argentum tuum versum est in scoriam, vinum tuum mixtum est aqua".
3. Ad tertium dicendum quod lex Dei sufficiens est ad omnia quae sunt necessaria; tamen, quia infinita est hominum malitia, ideo ministris Legis reliquit statuere et determinare quae sunt expedientia; unde Deuter. 17, 12: "Qui superbierit nolens obedire sacerdotis imperia et decreta iudicis, morietur".
On this page