III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 3, D. 1, C. 1
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 3, D. 1, C. 1
DE TRIPLICI GENERE PERMISSIONIS.
Triplex autem malum invenitur in Lege non punitum, sed Lege permissum: exactio usurarum ab aliis quam fratribus, Deuter. 23, 19: "Non foeneraberis fratri tua ad usuram pecuniam, nec quamlibet aliam rem, sed alieno" ; odiosae uxoris repudium, Deuter. 24, 1: "Si acceperit homo uxorem et non invenerit gratiam ante oculos eius propter aliquam foeditatem, scribet libellum repudii" etc.; investigatio per sacrificium et maledicta culpae suspectae uxoris, Num. 5, 14: "Si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem" etc. "offeret oblationem" etc. 1 Circa quod quaeruntur duo: Primo, quae fuerit ratio huius triplicis permissionis; secundo, an culpa fuerit permittentis.
ARTICULUS I
Quae fuerit ratio huius triplicis permissionis.
Breviter quantum ad primum quaeritur: Cum multa alia mala in illo populo extiterunt, quare ista potius permissa sunt impunita quam alia?
Ad quod obicitur etc: 1. Quod est minus peccatum, minus est puniendum; ergo lege iustitiae quae sunt peccata minora magis debent relinqui impunita quam peccata maiora. Cum ergo minus peccatum fuerit colligere ligna in sabbato quam usura, quod tamen peccatum punivit Lex morte, Num. 15, 35, et furtum bovis vel ovis minus peccatum sit quam repudium uxoris, quod est contra sacramentum foederis coniugalis, et tamen furtum punitum est restitutione in quadruplum pro ove, in quintuplum pro bove, Exod. 22, 1, ergo lege iustitiae debuerunt usurae et repudia magis puniri; ergo iniustum est impunita relinqui ex quo minora puniuntur.
Respondeo: Quod iustissima ratione permissa sunt praedicta mala illi populo et in Lege non punita. Erat enim ille "populus durae cervicis", Exod. 32, 9, et ideo permittenda erant ei minora mala ne inciderent in peiora vel maiora. Perversus enim erat ille populus quantum ad vehementiam cupiditatis ex parte concupiscibilis; quantum ad vehementiam irae ex parte irascibilis; quantum ad errorem suspicionis ex parte rationabilis. Inde est, quia sciebat legislator tantam eorumdem cupiditatem et avaritiam, ut nec fratribus, hoc est Hebraeis, ab usuris parcerent, nisi alienis ad usuram dare permitterentur, permisit exactionem usurarum ab aliis quam a fratribus. Item, quia sciebat tantam eorumdem iracundiae malitiam, ut uxores odiosas, cum ab eis nonnisi per mortem separari possent, occiderent, permisit repudium odiosae uxoris. Item, quia sciebat in eisdem tantum invalescere erroris suspicionem ut sola suspicione adulterii vera seu falsa contra uxores insurgerent, permisit investigationem criminis, quod nisi divino miraculo investigari non potest. Propter quod institutum est sacrificium zelotypiae, in quo manifeste miraculose Dei virtus operabatur, utilia, quae culpabilis esset, inflato ventre et femore putrefacto, periret, quae vero esset innocens, innoxia permaneret. Fecit igitur legislator per huiusmodi permissiones quod in tali populo fieri potuit, videlicet per minorum maiorum permissionem eos a maioribus averti.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod obicit, dicendum quod legislator quaedam minora mala gravissime puniri praecepit, illa proculdubio causa, quia, licet minora, frequentius tamen in illo populo contingebant et sua frequentia tranquillitati et paci illius populi plus quam alia maiora nocebant et sine scandalo et dissidio illius populi puniri poterant. Quaedam vero maiora mala minus puniri decrevit vel penitus impunita relinqui, aut quia minus paci et tranquillitati nocebant quam minora, et ideo decrevit minus puniri; aut quia sine scandalo et scissione concordiae et pacis puniri non poterant, et ideo decrevit impunita relinqui divino iudicio punienda. Hoc autem iustum est, sicut dicit Augustinus, I libro De libero arbitrio: "Videtur mihi legem istam, quae populo regendo scribitur, recte quaedam mala permittere, quae per divinam providentiam vindicantur". Hac ergo de causa foenerari alieno et repudiare odiosam uxorem et investigare adulterium suspectum per divinum iudicium et Lege relicta sunt impunita.
ARTICULUS II
Utrum ista mala impunita dimittere fuerit culpa permittentis.
Postea quaeritur utrum ista mala dimittere impunita fuerit culpa permittentis, ut legislatoris et iudicis.
Ad quod sia: 1. Ad Rom. 1, 32: "Non solum qui talia agunt digni sunt morte, sedi qui cansentiunt facientibus", Glossa: "Consentire est tacere, cum possis redarguere". Item, Decretalis: "Dicitur consentire qui manifesto facinori desinitobviare". Cum ergo praedicta mala sint manifesta facinora, legislator Moyses dicetur consensisse, cum istis facinoribus non obviaret.
2. Item, dicit auctoritas Canonis: "Error, cui non resistitur, approbatur". Cum ergo Moyses, cuius erat resistere praedicto errori, non resisteret, approbabat errorem; ergo peccabat.
3. Item, ad Rom. 3, 8: "Faciamus mala, ut veniunt bona?" Absit! Si ergo non sunt facienda mala ut veniant bona, ergo non toleranda sunt mala ut non accidant seu eveniant mala.
5. Item, ille facit cuius auctoritate fit. Si ergo auctoritate Moysi fiebat repudium, quia, sicut dicitur Matth. 19, 7, "Moyses mandavit dari libellum repudii et dimittere", ergo ipse Moyses dicetur fecisse et introduxisse repudium, pari ratione et usuras et foenerari aliena et investigationem adulterii per divinum iudicium, quod est tentare Deum.
Respondeo: Cum pateat ex praecedentibus quod iusta de causa praedicta mala in illo populo debebant relinqui impunita, divino iudicio punienda, non fuit culpa legislatoris seu iudicis permittentis praedicta, quia, sicut dicit Augustinus, I De libero arbitrio, lex temporalis, "quae regendo populo scribitur, ea iudicanda sibi assumit quae satis sint conciliandae paci hominibus imperitis, et quantapossunt per hominem regi". Illa autem, sicut ostensum est, non erant ad conciliationem pacis hominum imperitorum, si per iudicium punirentur, et ideo erant permittenda.
[Ad obiecta]: 1-2. Ad auctoritates ergo quas primo et secundo obicit, dicendum est quod intelliguntur in illo casu quando iudex praelatus potest utiliter et sine periculo schismatis publici obviare vel resistere. Moyses autem praedictis facinoribus et erroribus non poterat utiliter obviare, quia multitudo et cordium duritia erat in causa. Respiciendo ergo ad pacem et unitatem tribuum Israelis, quae multo melior est quam pax inter hanc personam vel illam, quae posset turbari si ex odio uxorum vel suspicione incorrigibili interficerent uxores, decrevit iuste ut permitterentur praedicta et relinquerentur impunita; sicut in praesenti Ecclesia, quia non potest utiliter resistere militibus qui detinent decimas, quia, si resisteret, maius malum accideret in Ecclesia, scilicet scissura, permittit ipsos decimas detinere.
3. Ad illud quod obicit tertio, dicendum quod non sequitur non sunt iacienda mala ut veniant bona, ergo non sunt permittenda, quia qui facit mala peccat, sed non qui permittit fieri, cum non possit utiliter resistere vel cum non debeat rationabili ex causa resistere, sicut ipse Deus, qui permittit multa mala fieri, tamen ex rationabili causa, ut scilicet ex eis eliciat bona.
4. Ad quartum distinguendum quod permissio dicitur multipliciter. Dicitur enim permissio concessionis, quando licita conceduntur, ut cum religioso conceditur visitare patrem a suo praelato. Item, est permissio dispensationis, quando non licita, per dispensationem tacta licita, conceduntur, ut cum abbas dispensative concedit seu permittit monacho comedere carnes. Item, est permissio indulgentiae, quando aliquid licitum, cuius oppositum melius est, conceditur, ut secundae nuptiae ab Apostolo, et tamen melior esset continentia vidualis. Est iterum permissio tolerantiae, quando simpliciter illicita, ne peius eveniat, tolerantur, sicut in praedictis casibus repudii, foenoris et investigationis adulterii. Et in iis non sequitur permittit, ergo consentit, nisi diceremus consensum improprie et secundum quid et ex comparatione, et tunc proprie non est consensus in hoc, scilicet ut fiat repudium, foenus, sed in alio, quod est ne peius fiat, scilicet occisio uxoris, foenerari fratri. Est iterum permissio sustinentiae, sicut dicitur Deus permittere mala fieri, ut ex eis eliciat bona, sicut dicit Augustinus: "Nullum malum permittit Deus fieri in republica nisi ex eo eliciat bonum".
5. Ad ultimum dicendum quod auctoritate Moysi non fiebat repudium nec auctoritate Legis, sed auctoritate Legis et Moysi scribebatur libelius, ut per hoc retraherentur a repudio. Et hoc est quod ostendit Augustinus, Contra Faustum: "Illud de uxore non dimittenda, quod Dominus praecepit, cum antiquis dictum sit: "Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii", Matth.5, 31, si diligenter intueamur, videbimus non esse contrarium. Utique nolebat dimitti uxorem a viro qui hanc interposuit moram ut in discidiumanimus praeceps et libelli conscriptione contractus absisteret, sed quid mali esset uxorem dimittere cogitaret, praesertim, quia, ut perhibent, apud Hebraeosscribere litteras hebraeas nulli fas erat nisi solis Scribis". Et dicit, in eodem: "Libellum vir bonus prudensque non scriberet, nisi in animo nimis adverso atque perverso consilium concordiae invenire non valeret".