III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 3, D. 1, C. 2
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 3, D. 1, C. 2
DE LEGE REPUDII.
Consequenter inquirendum est specialiter de lege repudii de qua dicitur Deuter. 24, 1: "Si acceperit huma uxorem et non invenerit gratiam in oculis eius propter aliquam foeditatem" etc.
Praenotandum est igitur quod in hac lege duo erant permissa, duo praecepta. Permissum enim erat uxorem dimittere; unde dicitur ibi: "Dimittet eam de domo sua". Permissum etiam erat uxori dimissae cum alio contrahere; unde ibi dicitur: "Cumque egressa alterum maritum duxerit" etc. Item, praeceptum erat ante repudium libellum scribere; unde dicitur ibi: "Scribet libellum repudii et dabit in manuillius et dimittet". Praeceptum etiam erat post repudium repudiatam non recipere; unde ibi sequitur: "Non poterit prior maritus recipere eam in uxorem".
Circa ergo partem istam quaeruntur plura: Quantum ad primo permissum, an repudium de se sit peccatum, an ex Lege factum sit non peccatum; quantum ad secundo permissum, an licitum sit repudiatae, viro vivente, cum alio contrahere, an in repudio vir et mulier debeant parificari et ad paria iudicentur; quantum ad praeceptum de libello scribendo quaeritur de causis repudii, de effectu repudii ; quantum ad praeceptum de repudiata non recipienda, quaeritur an licitum sit viro poenitenti repudiatam recipere.
ARTICULUS I
An repudium de se sit peccatum.
Ad quod sic: a. Matth. 5, 32: "Dico vobis quod amnis qui dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam moechari". Ergo, cum repudians propter foeditatem uxoris dimitteret uxorem, non causa fornicationis, faciebat eam moechari; ergo peccabat.
b. Item, Augustinus, Contra Faustum: "Illicitum est quod lex illa prohibet quanaturalis ordo servatur". Sed repudium prohibetur lege qua naturalis ordo servatur ; ergo repudium est illicitum. — Minor patet, quoniam de lege naturali est matrimonium in individuam vitae consuetudinem, repudium autem est contra individuam vitae consuetudinem.
c. Item, Ioannes Chrysostomus: "Qui secundum Legem dimittit uxorem quatuor committit iniquitates, quia quoad Deum existit homicida et quia dimittit non fornicantem et quia facit eam adulterari et illum cui ipsa copulatur". Ex quo relinquitur quod repudium secundum se est mortale peccatum.
Contra: 1. Matth. 5, 31 dictum est: "Quicumque dimiserit uxoremdet illi libellum repudii", Glossa: "Abundantior iustitia, quia ibi licet dimittere, hic nonnisi causa fornicationis". Si ergo secundum Legem licet dimittere, ergo dimittere non est peccare, nec dimissio peccatum.
2. Item, Rom. 7, 12: "Lex sancta et mandatum sanctum, iustum etbonum". Inde arguitur: Operans secundum Legem sanctam et secundum sanctum mandatum et iustum non peccat; sed repudians uxorem secundum Legem operabatur secundum Legem et mandatum Legis; ergo repudians non peccabat.
3. Item, legem repudii dedit Moyses a Spiritu Sancto; ergo qui dabat libellum repudii dabat illum secundum Legem datam a Spiritu Sancto; ergo non peccabat.
4. Item, qui repudiabat uxorem scribebat causas repudiationis propter quas dimittebat uxorem, et deferebat ad iudicem, et si iudex iudicabat illas causas esse sufficientes, dimittebat uxorem. Cum ergo secundum sententiam Legis iustam pro se datam a iudice dimittebat uxorem, non peccabat dimittendo vel repudianda uxorem.
5. Item, divortium in Nova Lege ex causa concessa in eadem Lege, quae est causa fornicationis, est licitum; ergo repudium ex causa concessa in Veteri Lege est licitum.
Respondeo, secundum Augustinum, super illud Matth. 5, 31: "Dictum est, qui dimiserit uxorem" etc., dictum est "quod si uxor non placet viro "propter aliquam foeditatem, dimittat eam", quod Christus exponit propter duritiam maritorum", Matth. 19, 8. Super quem locum dicit Rabanus: "Maluit repudium indulgere quam odium et homicidium permanere". Item, Ioannes Chrysostomus, super Matth. 5, 31, dicit quod "permittendo repudium, non Dei iustitiam monstravit, ut quasi secundum Legem agentibus peccatum non videatur esse peccatum". Ex iis igitur patet quod repudium repudianti peccatum est, permittenti vero repudium ex comparatione maioris mali vitandi non est peccatum, ut patet ex praedictis.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur, dicendum quod in Lege dicitur licitum quod Lege non prohibetur. Distinguendum ergo quod est licitum simpliciter, quod nulla lege prohibetur, nec naturali nec Moysi nec Evangelii: et hoc modo repudium seu repudiatio illicitum est, quia prohibitum est et lege naturali et lege Evangelii. Et est licitum secundum quid quod aliqua lege non prohibetur: et hoc modo repudium dicitur licitum quoad Legem Veterem, quia ibi non prohibebatur.
2. Ad secundum dicendum quod operari secundum Legem est dupliciter: secundum Legem permittentem et secundum Legem praecipientem. Operari vero secundum Legem permittentem, non est operari bonum, immo potius malum, sed tamen minus in comparatione peioris. Unde dicit Ioannes Chrysostomus: "Permisit Moyses dari libellum repudii, ne propter odium tunderetur sanguis; permisit fieri mala, ne fierent peiora". Operari vero secundum Legem praecipientem est bonum, quo modo non operatur qui repudiat, sed praedicto modo.
3. Ad tertium dicendum quod lex de libello repudii quiddam tolerabat, scilicet separationem, et ad quiddam obligabat, tamen sub conditione, scilicet ad hoc ut, si vellet aliquis dimittere uxorem, non dimitteret nisi propter causas scriptas in libello repudii. Dare ergo libellum in praecepto erat sub conditione, scilicet si vellet dimittere, non simpliciter. Non sequitur ergo dabat libellum repudii secundum Legem datam a Spiritu Sancto, ergo non peccabat ; dabat enim secundum Legem ex tolerantia et conditionaliter, non ex auctoritate et simpliciter a iudice.
4. Ad quartum dicendum quod non valet haec argumentatio secundum sententiam Legis datam pro se dimittebat uxorem, ergo non peccabat, quia iudex non dicebat in illa sententia quod vir posset dimittere uxorem, sed quod posset sine poena legali. Et ponunt exemplum: sicut si litigarent sacerdotes contra milites de decimis, iudex non daret sententiam pro militibus quod ipsi decimas detinerent, sed diceret sacerdotibus quod tacerent, et non puniret milites, ne fieret scissura.
5. Ad quintum dicendum quod non est simile de divortio in Nova Lege et repudio in Veteri, quia in Nova Leges causa divortii potest esse iusta, interveniente zelo iustitiae, sed in Veteri Lege causa repudii semper est iniusta, cum concernat odium et affectum nequitiae et opponatur sacramento et fidei coniugali. Et ideo repudium semper est malum secundum se.
ARTICULUS II
An repudium ex Lege fiat non peccatum.
Ad quod sic: 1. Dicit Ioannes Chrysostomus, super illud Matth. 5, 31: "Quicumque dimiserit uxorem, det illi libellum repudii" etc.: "Hoc permittendo non Dei iustitiam demonstravit, sed a peccato abstulit culpam peccandi". Ergo per Legem factum est non peccatum.
3. Item, idem, ibidem: "Hac ratione Apostolipraeceperunt secundas nuptias propter incontinentiamhominum; permisit, non praecepit. Quod permittimus, nolentespraecipimus, quia malas hominum voluntates ad plenum prohibere non possumus". Si ergo secundae nuptiae ex permissione Apostoli fiunt sine peccato, ergo repudium ex permissione Legis factum est sine peccato.
4. Item, occidere malum est in se, sed tamen per Legem iudici fit non peccatum, cum dicitur Exod. 22, 18: "Maleficos non patierisvivere". Ergo, quamvis dimittere seu repudiare uxorem in se sit malum, tamen interveniente Lege fiet non peccatum, cum dicitur, Deuter. 24, 1, volenti dimittere uxorem: "Det illi libellum repadii". Maius enim malum est occidere quam repudiare, quia opponitur maiori bono, videlicet unitati naturae, quae est essentialis homini; repudium vero opponitur unitati sacramenti, quae est accidentalis.
Contra: a. Matth. 19, 6 est verbum Domini et communis animi conceptio: "Quod Deus coniunxit, homo non separet", et est de iure naturali quod illi, qui sunt coniuncti auctoritate divina, non separentur auctoritate humana. Ergo repudium erat contra ius naturale; sed quod est contra ius naturale non recipit dispensationem nec potest fieri licite; ergo repudium non potest fieri licite.
b. Item, ibidem dicit Dominus quod "adduritiam cordis" Iudaeorum "permisit Moyses dimittere uxores; ab initio autem nonsic". Ergo Iudaei repudiando peccabant contra legem datam ab initio, hoc est contra legem naturalem; ex quo relinquitur idem.
Respondeo: Dicendum quod repudium ex Lege non est tactum licitum, immo, sicut dicit Augustinus, legem de dimissione uxoris "Christus exponit propter "duritiam"maritorum" datam, "ut nonconcedatur discidium, sed ut tollatur homicidium".
[Ad obiectu]: 1. Ad illud ergo quod obicitur primo, quod a peccato abstulit culpam, nota quod, proprie loquendo, aliud est dicere peccatum, aliud dicere culpam. Accidentale enim est peccato esse culpam: peccatum enim dicit inordinationem contra divinum mandatum, culpa vero dicit inordinationem puniendam secundum legem. Abstulit ergo culpam a peccato, cum, data lege repudii, non puniebantur pro huiusmodi peccato.
2. Ad secundum simili modo intelligendum est illud quod dicitur repudium malum, tamen licitum, ut licitum non excludat reatum aeternae poenae, sed reatum poenae legis.
3. Ad tertium dicendum quod in repudio et in secundis nuptiis est permissio comparativa, et ideo dicit Chrysostomus quod hac ratione, id est consimili quodam modo Apostoli secundas nuptias praeceperunt, tamen differenter. Nam, sicut patet ex praecedentibus, secundae nuptiae permittuntur permissione indulgentiae, qua conceditur licitum imperfectum respectu status perfectioris. Repudium vero permittitur permissione tolerantiae, qua toleratur illicitum, quod est minus malum comparatione deterioris, secundum quod dicit Augustinus: "Melius est enim dividi", hoc est minus malum est repudium fieri, "quam per odium sanguinem fundi". Et ideo Chrysostomus, super illud Matth. 5, 31: "Permisit fieri mala, ne fierent peiora".
4. Ad quartum vero dicendum quod occisio et repudium possunt comparari dupliciter: quantum ad effectum et quantum ad causam. Quantum ad effectum occisio magis malum est, sicut dicit Augustinus: "Melius est dividi quam per odium sanguinem fundi". Quantum vero ad causam repudium simpliciter maius malum est, quia occisio potest esse ex affectu virtutis et iustitiae, repudium vero semper est ex affectu iniustitiae, sicut dictum est et patebit interius. Praeterea, occisio malefici fiebat auctoritate divinae Legis, repudium vero ex permissione Legis; causa autem et "affectus operi nomen imponit" quantum ad bonitatem et malitiam.
ARTICULUS III
Utrum repudiatae, vivente priore vira, licitum esset alium ducere.
Quaeritur consequenter utrum licitum esset secundum Legem repudiatae, vivente priore viro, alium ducere.
Quod videtur, 1. quia dicit Lex de repudiata, Deuter. 24, 2: "Cumegressa virum alterum duxerit". Ergo Lex concedit ei maritum alterum ducere.
2. Item, dicit Augustinus de duabus uxoribus, quod quando mos erat, peccatum non erat. Non peccabat ergo vir ducendo aliam uxorem, priore vivente, quando mos erat; si ergo mos erat repudiatae a priore viro alium ducere, non erat peccatum.
3. Item, ex parte viri secundam uxorem ducere tempore Legis non erat malum secundum se, quia sancti Patres duxerunt secundas uxores sine peccato; ergo, repudiata uxore, non erat peccatum viro aliam ducere; ergo nec mulieri alium virum.
b. Item, Lex puniebat illam quae ducebat alium maritum, quia non poterat redire ad priorem, quia, sicut dicit Lex, "polluta et abominabilis facta est" ducendo alium; ergo non erat licitum secundum Legem alium ducere.
Respondeo: Dicendum quod non erat licitum secundum Legem, ita quod licitum excludat culpam et quamcumque poenam; erat tamen licitum, secundum quod licitum excludit materialem poenam. Dicendum ergo quod licitum erat repudiatae secundum Legem alium ducere, quia Lex non puniebat eam materialiter, ut more adulterae lapidaretur. Non erat autem licitum secundum Legem, quia Lex puniebat eam spiritualiter, ut ad priorem virum tamquam polluta redire non posset, cum a secundo viro repudiata esset, sicut dicitur Deuter. 24, 4. Et hoc modo puniebat Lex aliquando materialiter, aliquando spiritualiter.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur quod Lex concedebat et alium virum ducere, dicendum quod hoc erat concessio permissionis, non dispensationis, ut dictum est.
2. Ad secundum dicendum quod illud Augustini de pluribus uxoribus, quando mos erat, peccatum non erat intelligitur quantum ad illas personas cum quibus dispensatum erat; in bigamia autem intervenit dispensatio, sed nunquam in repudio. Et causa est, quia ex parte viri habere plures uxores poterat esse ex caritate prolis acquirendae ad multiplicationem cultus divini, sicut fuit in sanctis Patribus, sed in repudio viro habere secundam uxorem post primam repudiatam non poterat esse: ex caritate, cum repudium processisset ex odio, et ideo in repudio ex parte viri nunquam cadit dispensatio. Item, ex parte mulieris habere plures viros nunquam fuit dispensatum, quia deficit causa, scilicet multiplicatio prolis. Non enim multiplicatur proles a pluribus viris in una muliere sicut in pluribus mulieribus per unum virum, multo fortiori ratione nec in repudiata curret dispensatio, ut post primum virum haberet alium.
3. Ad tertium dicendum quod in bigamia manent bona matrimonii, et quod diminuitur in uno, recompensatur in alio in sanctis Patribus. Tria autem sunt bona: fides in affectu mutuae castitatis; proles in affectu propagationis ad honorem Dei; sacramentum inseparabilitatis. De bono autem fidei fiebat diminutio, quia bonum fidei requirit ut non cum altero vel altera coeatur: quod ex parte mulieris manebat integrum, ex parte vero Viri propter melius ex dispensatione ampliabatur, ut non cum aliis quam cum suis uxoribus coiret. Sed ex parte boni prolis fiebat recompensatio ex vehementia affectus multiplicandae prolis ad cultum Dei, quod fiebat per plures uxores amplius quam per unam solam. Manebat autem affectus inseparabilitatis, quod est bonum sacramenti. Et ideo bigamia non erat malum secundum se, sed recipiebat in sanctis Patribus rationabilem dispensationem. In repudio vero bona matrimonii tollebantur, cum contrahebatur secundum coniugium. Tollebatur enim bonum fidei per abolitionem foederis coniugalis ex affectu odii; bonum prolis, propter affectum libidinis; bonum sacramenti, propter affectum separationis, quam intendebat repudium: intendebat enim separari ab uxore, quod opponitur bono sacramenti.
ARTICULUS IV
An in repudio vir et mulier debuerunt parificari.
Quod videtur 1. per ipsum vinculum matrimonii, quod quasi in unum redigit virum et mulierem, iuxta illud Gen. 3: "Erunt duo in carne una", et ipsa ratio matrimonii, quae est legitima coniunctio maris et feminae individuam vitae consuetudinem retinens. Ergo quod erit ius viri super mulierem quantum ad unitatem copulae carnalis et cohabitationis, idem erit ius mulieris super virum. Ergo sicut vir poterat repudiare mulierem, quod erat contra unitatem vinculi coniugalis, eadem ratione mulier poterit repudiare virum.
2. Item, hoc idem videtur astrui per legem talionis, quae habetur Levit. 24, 20: "Oculum pro oculo, dentem pro dente restituet; qualem inflixeritmaculam, talem sustinere cogetur".
3. Item, in Novo Testamento iudicantur ad paria vir et uxor in causa divortii, quae est propter culpam fornicationis; ergo et in Veteri Lege debent iudicari ad paria in causa repudii.
Contra: a. Non iudicatur ad paria vir accusans stuprum uxoris, Deuter. 22, 13—14: "Si duxerit vir uxorem, obiciens ei nomen pessimum: uxorem hanc accepi et non invenivirginem", sicut ibidem dicitur, si falso accusat, iubetur caedi et mulctam, id est poenam pecuniariam, solvere; puella vero, si culpabilis sit, lapidari.
b. Item, in zelotypia non iudicantur ad paria, sicut patet ex lege Num. 5, 14—15, ubi dicitur quod "sispiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam, adducet eam ad sacerdotem" etc., ubi instituitur oblatio ad investigationem adulterii suspectae mulieris a viro, non autem e converso. Ergo pari ratione nec ad paria debent iudicari in repudio.
Respondeo: Sicut dicit B. Augustinus, super illam legem Deuter. 22, 13: "Si duxerit vir uxorem, et postea odio habuerit" etc.: "Apparet quomodo subditas viris feminas et pene famulas Lex esse voluerit uxores, quia dicens adversus uxorem vir testimonium, unde lapidetur illa, si verum constat, ipse non vicissim lapidatur". Et hoc est quod introducit Apostolus, I Cor. 14, 34: "Non permittitur mulieribus in ecclesiis loqui, sed subditur esse, sicut Lex dicit". Huius autem ratio est triplex: dignitas naturae, reatus culpae, robur sexus. Dignitas naturae, quia, sicut dicit Apostolus, I Cor. 11, 3,8: "Caput mulieris esi vir", et assignat causam: "Non enimvir ex muliere est, sed mulier ex viro", sicut dicitur Gen. 3 2. - Reatus culpae, quia per feminam initium peccati; unde subiectio fuit et inflicta pro poenalitate, Gen. 3, 16: "Sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui". - Robur sexus, quia robustior est sexus virilis quam femineus; inde est quod maior pronitas ex parte mulieris est, licet maior fervor sit ex parte viri, quia sexus ille calidior ; et hoc significatur Gen. 2, 23, cum dixit Adam de uxore: "Hac nunc os ex ossibus, caro de carne".
Propter dignitatem naturae non iudicati sunt ad paria in lege zelotypiae: detulit enim Lex viro sicut digniori, cum ex zelotypia seu amore per suspicionem accusabat uxorem. — Propter reatum culpae non iudicati sunt ad paria in lege accusationis stupri ex odio viri in uxorem, quia, sicut dicit Glossa, super illam legem Deuter. 22, 18: "Quia per feminam initium peccati, quae virum seduxit et dupliciter peccavit, prius in Deum, postea in virum, vir vero tantum in Deum, in accusatione criminis non iudicantur ad paria vir et femina". - Propter vero robur sexus virilis non iudicantur ad paria in permissione repudii; nam, cum mulieris sexus sit infirmior et maior in eis prauitas, pronissimae essent mulieres ad repudiandum viros. Praeterea, cum robustior sit sexus virilis, timendum est maleficium viri plus quam mulieris; et cum magis ferveat, praesumendum quod ex odio interficeret sibi displicentem uxorem, non autem e converso.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod primo obicit, dicendum quod secundum legem naturae et legem gratiae quoad societatem cohabitationis et coniunctionem copulae carnalis iudicantur ad paria vir et mulier; unde I Cor. 7, 4 dicitur: "Vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier", et e converso. Quantum vero ad ordinem regiminis non iudicantur ad paria, immo "vir est caput mulieris", prout dicitur I Cor. 11, 3; unde secundum legem praecipientem naturae et gratiae in regimine debet mulier viro esse subdita, in mutua vero corporis servitute par. Secundum vero legem Moysi in poena fornicationis, quae opponitur unitati copulae carnalis, iudicantur ad paria, quia adulter et adultera lapidabantur, Deuter. 22, 23-24. In accusatione vero stupri uxoris ante coni gium et zelotypia et repudio non iudicantur ad paria propter causas praedictas, immo in accusatione parcit Lex viro plus quam mulieri per dispensationem; in zelotypia praefert virum mulieri quasi per privilegium; in repudio concedit viro quod non mulieri, per permissionem minoris mali, quod minus nocet in viro quam in muliere publicae utilitati. Patet ergo ex iis quod non est paritas iuris mulieris super virum et viri super mulierem.
2. Ad secundum dicendum, secundum B. Augustinum, quod lex talionis non extenditur ad causam viri contra mulierem, sed "in aliis causis, ut qui testimonio falso alteri nocere voluit, eadem poena plectitur qua fuerat alter plectendus". Et hoc est quod dicit Augustinus, super praedictam legem Deuter. 22, 23—24, et causa est, quia non sunt personae pares vir et mulier.
3. Ad tertium dicendum quod, sicut tangit Apostolus, Rom. 8, 15: "Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore" etc., Lex Vetus, lex servitutis est, Lex Nova lex libertatis. Inde est quod in Nova Lege superinducta servitus ex parte debiti carnalis et cohabitationis, ut in permissione repudii per Legem Veterem, tollitur, quia, sicut dicitur Gal. 3, 28: "In Domino non est servus nec liber, non est masculus velfemina; omnes enim vos unum estis in Christo". Et hac ratione in Nova Lege paritas est in causa divortii, quamvis in Veteri Lege non fuerit paritas in causa repudii.
ARTICULUS V
De causis repudii.
Postea quaeritur de praecepto scribendi libellum repudii. de quo dicitur Deuter. 24, 1: "Si uxor non invenerit gratiam in oculis viri propter aliquam foeditatem, scribet libellum repudii". Dixerunt autem quidam quod in hoc libello scribebantur causae propter quas eam repudiabat.
Quod videtur, 1. quia ex quacumque causa, bona sive mala, turpi vel honesta, poterat surgere odium in malo viro. Nam probitas virtutis multotiens causa est quare boni odiosi sint malis; unde dicit Augustinus quod oculis aegris odiosa est lux, sicut Iudaeis Christus, Sap. 2, 15: "Gravis est nobis ad videndum" etc., quia in veritate sunt viae eius. Ergo ex bonitate uxoris poterat esse odiosa viro; sed propter odium, quo timebatur homicidium, permittebatur repudium; ergo propter bonitatem uxoris poterat vir ipsam repudiare. Nam, sicut dicit Rabanus, super Matth. 19, 8: "Maluit repudium indulgere quam desiderio secundarium nuptiarum fieri homicidium vel perdurare odium".
Contra: a. Deuter. 24, 1: "Cum non invenerit gratiam coramoculis eius propter aliquam foeditatem, scribet libellam", Glossa: "Foeditatem", id est, "peccatum, quod cognoscit in ea". Ergo solum propter peccatum poterat repudiare.
Quod videtur, 1. quia, sicut dicit Chrysostomus, "omnis res per eas causas, per quas nascitur, dissolvitur". Si ergo matrimonium nascitur per consensum amoris, dissolvitur per oppositum, scilicet dissensum odii.
2. Item, ad idem est auctoritas Deuter. 24, 3: "Cum egressa alterum maritum duxerit, et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii" etc.
Contra: a. Deuter. 22, 13-19: "Si duxerit vir uxorem, et postea odio habuerit eam" et obiecerit ei stuprum ante coniugium, si deFecerit in probatione, verberatur et condemnatur "centum siclis argenti, et non poterit eam dimittere" omni tempore "vitae suae". Ex hac ergo lege iubetur vir retinere perpetuo odiosam mulierem; odium igitur non est in Lege universaliter causa repudii.
b. Item, cum in Evangelio nec odium nec perseverantia odii nec timor homicidii sint causa divortii, sed solum fornicatio, unde est quod in Lege sunt causa repudii? Nam fornicatio opponitur in matrimonio unitati copulae carnalis, per quam consummatur matrimonium; odium vero opponitur unitati consensus, per quam efficitur matrimonium. Magis ergo opponitur vinculo matrimonii odium quam fornicatio; ergo magis debet esse causa divortii in Nova Lege, aut, si ibi non est causa divortii, nec in Lege Veteri debet esse causa repudii.
III. Item, causa repudii ponitur displicentia, cum dicitur, Deuter. 24, 1: "Cum non invenerit gratiam ante oculos viri propter aliquamfoeditatem, scribet libellum". item, ponitur causa odium; unde ibidem sequitur de secundo marito repudiatae: "Cum aderit eum dederitque ei libellum" etc. Item, ponitur causa timor homicidii; unde ibidem dicit Glossa: "Scripsit Moyses praeceptum istud, scilicet de scribendo libello, malens indulgere dissidium quam committi homicidium". Praeter has causas necessarium erat assignare repudianti causam displicentiae, sicut dicit Lex "aliquam foeditatem", quae erat prima et principalis causa repudii. Quaeritur igitur quo modo ordinatur haec causalitas foeditatis, displicentiae, timoris, homicidii.
V. Item, cum possibile esset quod scribere nesciret repudians, quo modo dicitur: "Scribet libellum repudii".
Respondeo quod non habemus determinatum in Lege de iis quae scripta erant in libello repudii, sed tamen, sicut dicit Iosephus, scriptura erat talis: Promitto quod nunquam tecum conveniam, et sic habebat potestatem ex permissione Legis mulier alii copulari. Habebat autem libellum repudii scriptum, quia sine eo non crederetur ei quod esset repudiata. Sed, secundum B. Augustinum, Contra Faustum, praecipiebatur scribi libellus, ut, mora interveniente et consilio Scribarum dissuadente, vir a proposito repudiandi desisteret. Quae autem fuerit scriptura, sufficiat quod dicit Iosephus.
1. Ad illud ergo quod primo quaeritur utrum ex causa bona in muliere posset vir eam repudiare, dicendum quod non. Secundum Legem enim oportebat quod causa in muliere esset foeditas aliqua, quae potest intelligi vel in corpore aliqua infirmitas vel turpitudo notabilis vel in moribus reprehensibilis inhonestas, propter quas posset mulier merito!! displicere. Unde dicit Augustinus, in Glossa Deuter. 24, 1: "Multae erant in Lege causae dimittendi uxores, Christus solamfornicationem excepit, Matth.19, 9; ceteras molestias iubet pro fide etcastitate coniugiisustineri".
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod obicit quod ex bonitate efficitur aliquis odiosus, dicendum quod hoc non est per se, sed per accidens. Bonitas enim per se amabilis est, sed ex malitia animae dissentientis a bono; Lex vero non reputat talem causam esse odii vel displicentiae.
a. Ad illud vero quod obicit ex opposito quod foeditas intelligitur peccatum, dicendum quod, si peccatum accipiatur proprie pro culpa, moraliter accipitur et sumitur ex Glossa morali Gregorii, qui exponit illud de foeditate repudiandae actionis terrenae. Si vero peccatum accipiatur communiter pro defectu, sicut solet dici peccatum in artificio, cum deficit ab arte, vel in corpore, cum deficit a debita dispositione, secundum hoc foeditas dicitur detectus aliquis enormis in corpore seu moribus mulieris.
II. Ad illud vero quod postea quaeritur utrum odium habuerit esse causa repudii, dicendum quod sic, sed non propter hoc quod opponitur consensui matrimonii, sed propter praesumptionem violentam maioris mali secuturi, scilicet homicidii, ex quo totaliter: destruitur vinculum matrimonii, et in illo populo durae cervicis et ad maleficia prono, ex hoc, sicut supra dictum est, accideret divisio, pugna et contentio, quae ex causis minoribus frequentius contingebant.
[Ad obiecta]: 1. Quod ergo dicit Chrysostomus quod omnis res per eas causas, per quas nascitur, dissolvitur, non facit ad hoc quod per dissensum debeat solvi matrimonium, quia matrimonium, etsi causetur per consensum, hoc tamen non est nisi interveniente divina auctoritate approbante consensum. Inde etiam est quod inter illegitimae personas interveniens consensus non efficit matrimonium, quia deest auctoritas divinae approbationis. Dissensus igitur sequens matrimonium non poterit solvere matrimonium contractum per consensum divina auctoritate approbatum. Unde Matth. 19, 6 dicit Salvator: "Quod Deusconiunxit, homo non separet".
a. Ad illud vero quod ex opposita parte obicitur quod odium non erat generaliter causa repudii, dicendum quod in duobus casibus fallebat permissio repudii. Primus erat in falsa accusatione uxoris de stupro perpetrato ante coniugium; secundus in defloratione puellae quae non habebat sponsum, quia tunc tenebatur eam accipere in uxorem. Et in iis duobus casibus non poterat uxorem dimittere cunctis diebus vitae suae, sicut habetur Deuter. 22, 19, quod introductum est in favorem virginitatis. Et data est prohibitio repudii in casu speciali, cum esset permissio in generali, quia per hoc non timebatur malum publicum evenire, sicut timeretur si esset prohibitio repudii generalis, ut supra dictum est.
b. Ad illud vero quod obicitur quod odium in Nova Lege debet potius esse causa divortii quam fornicatio, dicendum quod in fornicatione est libido voluntatis et actus inordinatus ex parte carnis. Libido vero voluntatis opponitur amori voluntatis et consensui, per quem efficitur matrimonium, quia ille consensus est ut habeat istam ut suam et non aliam et e converso. Actus vero inordinatus ex parte carnis, per quem violatur fides thori, opponitur foederi copulae carnalis, per quam consummatur matrimonium. Inde est quod Salvator, manente vinculo coniugali, inter coniuges posuit fornicationem causam divortii quo separentur quantum ad cohabitationem et absolvitur debitum mutuae servitutis. Non autem sic est de odio, quia, sicut supra ostensum est, non per se opponitur ipsi consensui, per quem efficitur matrimonium.
III. Ad illud vero quod quaeritur de ordine causalitatis, dicendum quod, cum quatuor concurrerent, ad causalitatem repudii, foeditas, displicentia, odium, timor homicidii, foeditas, sicut dictum est, attendebatur in defectu; displicentia in aspectu, unde Deuter. 24, 1 dicitur: "Et non invenerit gratiam ante oculos eius" ; odium vero in affectu; homicidium vero timebatur in effectu.
ARTICULUS IV
An licitum sit vira paenitenti repudiatam recipere.
Ultimo quaeritur de praecepto non recipiendae uxoris post repudium, de quo dicitur Deuter. 24, 4: "Non poterit prior maritus recipere eam in uxorem, quia polluta est et abominabilis facta caram Domina, nepeccare facias terram tuam", quod dicitur de repudiata quae contraxerat cum alio.
Sed obicitur: 1. Cum repudiata duxerit alterum maritum, priori vivente, de iure nullum fuit matrimonium, quia, sicut dicitur Rom. 7, 2: "Quae sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi". Ergo de iure stabat primum matrimonium; de iure igitur matrimonii tenebatur vir illam recipere, si ipsa vellet.
2. Item, eadem sunt moralia in Veteri Lege et in Nova Lege; sed in Nova Lege morale est: si poenitet, indulge; unde Matth. 18, 21, cum Petrus quaesivisset a Domino: "Quotiens peccabit in me frater meus, et dimittam ei? neque septies?" respondit ei Dominus: "Non dico tibi[usque] septies, sed usque septuagies septies". Ergo et in Veteri Lege, si repudiata poeniteret de hoc quod nupserat alii, debebat vir indulgere; ergo debebat eam recipere.
3. Item, dicit quaedam Interlinearis super illud: "Quia polluta est ei abominabilis", scilicet "ipsius iudicio qui eam quasi pollutam prius dimisit". Ergo ex repudiatione facta, est polluta, non ex eo quod nupserat alii. Cum ergo sine culpa sua posset repudiari, sine culpa sua dicitur pollui; ergo, interveniente poenitentia ex parte viri de odio quo eam repudiaverat, maxime debet recipi.
4. Item, obicitur de hoc quod dicit: "Ne peccare facias terram tuam". Videtur enim quod non recipiendo maius ,esset peccatum, quia, si non poterant continere, et coibant, peccabant mortaliter.
Respondeo: In lege repudii quiddam erat in permissione, ut viro repudiare et repudiatae cum alio contrahere; quiddam in mali retardationem. ut praeceptum de libello scribendo; quiddam vero in punitionem, ut praeceptum de non recipienda uxore post repudium: hoc enim introductum est in onus et poenam.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod obicitur primo, dicendum quod mandatum superioris solvit debitum iuris interioris, sicut dicitur Rom. 13, 1, super illud: "Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit". Inde est quod ius matrimonii, quo tenetur vir uxorem recipere, pari existente conditione utriusque, solvitur per mandatum Dei, qui est superior, qui prohibet ipsam non recipi a viro.
2. Ad secundum dicendum quod in utraque Lege paenitenti tenetur quilibet indulgere, sed hoc intelligitur quantum ad dimissionem rancoris, qui rancor est ex affectu iniustitiae; non quantum ad dimissionem iustae punitionis, quae procedit ex zelo iustitiae. In praedicto autem casu iusta erat punitio utriusque, scilicet viri et mulieris, in hoc quod prohibuerat Deus post repudium virum uxorem non recipere. Uterque enim peccaverat contra matrimonium, et ille repudianda et illa alium ducendo.
3. Ad tertium dicendum quod illa Interlinearis moralis est et sumitur de quadam Glossa Gregarii, in qua dicitur quod mulier, quam vir repudiaverat, est terrena actio; hanc vir suo iudicio polluit: eo enim ipso quod ipsam repudiat, pollutam iudicat. Terrena vero actio non potest redire ad priorem virum, quia "nemo mittens manum ad aratrum, et aspiciensretro, aptus est regno Dei". Ad litteram autem polluta fiebat mulier, quia ducebat alium, sicut patet per Ierem. 3, 1: "Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit alium, numquid non polluta ei contaminata est mulier illa" ? etc.; et Rom. 7, 3: "Vivente vira vocabitur adultera, si fuerit cum altera viro".
Ad quod dicendum quod contingit bene aliquem puniri sine culpa, non tamen sine causa, sicut sanctum Iob, propter intuitum meriti maioris. ita etiam praedicta mulier in praedicto casu puniebatur propter devitationem mali maioris, ne scilicet, si passim reciperentur repudiatae, proniores fierent viri ad repudiandum.