Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 3, D. 1, C. 3

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 3, D. 1, C. 3

DE LEGE ZELOTYPIAE.

Inquisito de lege repudii, inquirendum est de lege zelotypiae sive investigationis adulterii specialiter, quamvis hoc tactum sit supra, Quaestione De vulgari purgatione.

Est igitur lex Num. 5, 14-15 talis: "Si spiritus zelotypiae maritaverit virum contra, uxorem, quae vel polluta est vel falsa suspicioneappetitur, adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem". Circa quam legem quaeruntur tria: Primo, utrum sic investigare adulterium fuerit licitum vel illicitum; secundo, utrum in Nova Lege aliquid consimile sit licitum; tertio, quare in Lege determinetur investigativum adulterii et non furti.

ARTICULUS I

Utrum sic investigare adulterium fuerit licitum vel illicitum.

Ad primum sic obicitur: 1. Illicitum est tentare Dominum, cum hoc sit prohibitum, Deuter. 6, 16: "Non tentabis Dominum Deum tuum". Sed sic investigare adulterium est tentare Deum, quia hoc est signum quaerere virtutis et efficaciae divinae, quod reprehenditur, Matth. 16, 4: "Generatio mala et adultera signum quaerit" ; et Isai. 7, 11, cum dictum est Achaz: "Pete tibi signum a Domino Deo tuo", respondit: "non petam, et non tentabo Dominum", quasi diceret: si signum peterem, Deum tentarem. Cum ergo in hac investigatione peteretur signum et Deo, ut si rea esset mulier, putresceret "femur" eius et "tumens uterus" rumperetur, sic investigare erat Deum tentare.

2. Item, si hoc esset licitum, posset trahi ad consequentiam et in Nova Lege manere. Cum ergo in Nova Lege videatur damnari, relinquitur fuisse illicitum.

3. Item, quod fit contra caritatem et rectitudinem veritatis simpliciter est illicitum; sed quod fit spiritu "zelotypiae" concitante "virum cantrauxorem", quae "etiam falsa suspicione appetitur", iit contra concordiam caritatis et rectitudinem veritatis; ergo simpliciter est illicitum. Factum est igitur ex Lege permittente, non ex Lege praecipiente sive approbante, sicut repudium.

Contra: a. Omne quod est a Deo institutum et de se ordinatum ad finem bonum simpliciter est licitum; sed talis est huiusmodi investigatio, quia, sicut dicitur in textu, Num. 5, 27: "Mulier si rea est, erit inmaledictionem et in exemplum amni populo", et ita videntes eam punitam, abhorrebunt committere adulterium.

b. Item, in eodem cap., 31, in fine dicitur quod "maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam", si rea fuerit; sed, si hoc esset illicitum, non esset maritus, qui hoc faceret, absque peccato.

c. Item, Dominus sacrificium, per quod fiebat inquisitio, recipiebat et per suum ministrum sacerdotem; sed, si talis inquisitio esset illicita, quod in ipsa vel circa ipsam fieret non susciperetur a Deo, quia, sicut dicitur Eccli. 35, 14: "Noli offerremunera prava; non enim suscipiet illa" ; et iterum 34, 23: "Dona iniquorum non probat Altissimus nec respicit in oblationibus iniquorum".

Respondeo: Secundum diversas considerationes posset dici quod quantum ad statum Veteris Legis licita potest dici huiusmodi investigatio in aliquo casu, illicita vero in alio. Si enim aliquis zelo iustitiae motus contra peccatum, attendens institutionem divinam secundum formam praedictae Legis, cum supplicatione et reverentia per huiusmodi sacrificium volens investigare adulterium, non peccabat. Si vero libidine vindictae et irrationabili suspicione commotus ad huiusmodi investigationem procederet, peccabat. In primo ergo casu erat licitum, in secundo vero illicitum.

[Ad obtenta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicit quod sic investigare erat Deum tentare, quia hoc erat signum quaerere virtutis divinae et efficaciae, distinguendum quod tentare Deum dicitur duobus modis. Uno modo se praesumptuose ex toto Deo exponere, cum possit habere quid faciat. Unde Augustinus, super illud II Cor. 12: "Per fenestram in sporta dimissus sum", dicit: "Non debet aliquis exspectare divinum auxilium, dum habeat quid faciat, ne videatur tentare Deum". Alio modo dicitur tentare Deum signum divinae virtutis cum irreverentia sive incredulitate. quaerere, sicut Matth. 16, 1: "Accesserunt ad Iesum Pharisaei tentantes et rogaverunt ut signum de caelo ostenderet eis". — Item, peti signum a Deo potest duobus modis. Uno modo licite, cum scilicet petitur ex fide cum reverentia et supplicatione, sicut Abraham petiit signum a Domino de terra sibi promissa possidenda, Gen. 15, 8, dicens: "Domine Deus, unde scire possum quod possessurus simeum" ? et sicut Gedeon petiit a Domino signum in vellere, Iudic. 6, 37. Alio modo illicite, cum scilicet petitur signum cum irreverentia et ex incredulitate, et hoc modo signum petere est Deum tentare, ut dictum est, Isai. 7, 11 dixit Achaz: "Non petam", signum scilicet, "et non tentabo Dominum". In primo ergo casu petebatur signum ex fide cum reverentia et zelo iustitiae, quod non est Deum tentare.

2. Ad secundum vero dicendum quod lex ista non manet in Nova Lege, non quia non fuerit in praedicto casu licita, sed quia est cum observantiis caerimonialibus data, quae in Nova Lege evacuatae sunt.

3. Ad tertium dicendum quod in praedicto casu non erat investigatio contra caritatem nec contra veritatis rectitudinem. Unde notandum quod spiritus zelotypiae dicitur duobus modis. Uno modo pro affectu libidinoso vindicandi suspicatum adulterium uxoris, et suspicatione irrationabili, et isto modo in primo casu non accipitur spiritus zelotypiae. Alio modo spiritus zelotypiae accipitur pro affectu virtuoso ex zelo iustitiae vindicandi probabiliter suspicatum uxoris adulterium, quo modo accipitur in primo casu. Nec est simile de repudio et lege zelotypiae: nam repudium contrarium est legi naturae et legi gratiae; lex vero zelotypiae secundum praedictum modum non.

a. Ad ea vero quae ex opposito obiciuntur quantum ad casum secundum, respondendum ad primum, quod aliquid dicitur a Deo institutum duobus modis; vel ab ipso permittente, sicut lex repudii et sicut lex zelotypiae quantum ad secundum casum, et tunc non sequitur quod sit licitum, immo magis quod illicitum; vel ab ipso praecipiente, sicut lex de probatione per testes, Deuter. 19, 15: "Non stabit testis unus contra aliquem, sed in ore duorum vel trium stabit amne verbum", et similia, et de tali instituto sequitur quod sit licitum. - Item, aliquid ordinatum ad finem bonum dicitur duobus modis: vel ab hominis intentione, et hoc modo in secundo casu investigatio non erat ordinata ad bonum; vel a divina dispositione, quae etiam ipsa mala, quae permittit fieri, ordinat ad bonum. Unde B. Augustinus: "Non permitteret Deus mala fieri, nisi ex eis eliceret bonum". Et hoc modo non sequitur est ordinatum ad bonum, ergo bonum vel licitum. in quem modum intelligitur investigatio praedicta ordinata ad bonum, quia ex illa eliciebat Dominus bonum terroris, quo timerent committere adulterium.

b. Ad aliud vero quod dicitur quod "maritus absque culpa erit", intelligendum est: id est absque reatu poenae legalis. Differt enim dicere reatum et culpam: peccatum enim dicitur ex defectu boni, culpa vero ex reatu poenae. Quia ergo huiusmodi investigatio non puniebatur, sed permittebatur a Lege, dicitur maritus absque culpa esse, quamvis non absque peccato in secundo casu.

c. Ad ultimum dicendum quod in sacrificio zelotypiae duplex concurrebat actus: actus viri spiritu zelotypiae concitati, et hic actus erat permissus, non approbatos a Deo in casu secundo; et actus sacerdotis, qui secundum divinam institutionem quasi coactus offerebat, ne vir peius faceret, hoc estne, suspicioni suae relictus, uxorem interficeret, et iste actus erat acceptus Deo et approbatus.

ARTICULUS II

Utrum in Nova Lege consimilis investigatio sit licita.

Deinde quaeritur utrum in Nova Lege consimilis investigatio sit licita. Et ad istud disputatum est supra, Quaestione De purgatione vulgari, et auctoritatibus evidenter ostensum est quod talis investigatio in Nova Lege illicita est ; unde iudicia aquae ferventis et ferri ardentis sunt ab Ecclesia condemnata.

Sed adhuc obicitur: 1. Nam, si esset aliquod investigativum mali suspicati ut possent homines puniri de malo occulto sicut de manifesto, multo magis sibi timerent peccantes et a malo declinarent; sed istud esset valde utile saluti humanae; ergo talis investigatio necessaria est in Nova Lege.

Contra: a. I Cor. 4, 5: "Nolite ante tempus iudicare, quoadusque Dominus veniat, qui illuminabit abscondita tenebrarum". Ergo occulta mala sunt divino iudicio reservanda.

b. Item, Augustinus, in homilia "De poenitentia": "Multi corriguntur, ut Petrus; multi tolerantur, ut Iudas; multi nesciuntur, donec veniatDominus, "qui illuminabit abscondita tenebrarum"". Investigatio igitur occultorum est divino iudicio reservanda.

Respondeo: Malum occultum dicitur duobus modis. Uno modo malum, quod non potest convinci nec per confessionem nec per probationem tacti, tamen habentur coniecturae et quaedam praesumptiones tacti. Alio modo dicitur malum occultum, quod latet et quantum ad tactum et quantum ad coniecturam. In primo casu in Nova Lege fit investigatio per inquisitionem et propter coniecturam probabilem indicitur purgatio, sicut supra dictum est, Quaestione De inquisitionibus et purgationibus. In secundo casu nullum debet esse investigativum. Unde Augustinus, in homilia De poenitentia: "Ad hoc inScripturis sunt exempla proposita, velut in messe, ut palea sufferatur usque ad ultimum ventilabrum, vel inter illa retia, ubi pisces mali cum bonis usque ad segregationem, quae futura est in littore, id est in fine saeculi", Matth. 13, 47—50, "aequo animo tolerentur". - Item, est investigatio per divinum iudicium supra actum humanae inventionis, et huiusmodi investigatio, veritate illucescente, tempore gratiae debet cessare, sicut supra ostensum est, Quaestione De vulgari purgatione. — Et est investigatio secundum discretionem divinae legis et Canonum, secundum statum humanae inventionis, et haec est determinata per Canones et divinas leges, sicut supra ostensum est, Quaestione De inquisitionibus et purgationibus.

[Ad obiecta]: 1. Ad hoc ergo quod obicitur quod huiusmodi investigatio incuteret timorem et faceret multos cessare a peccato etc., dicendum quod, etsi alicui fortasse expediret, non tamen congrueret statui temporis moderni, scilicet gratiae, quo, illucescente veritate, debet cessare investigatio quae est supra humanam inventionem et iudicio divino relinqui.

ARTICULUS III

Quare in Veteri Lege determinetur investigativum adulterii et non furti.

Postea quaeritur quare in Veteri Lege non posita est lex de investigatione furti sicut de investigatione adulterii, in Nova autem Lege, secundum antiquos Canones, secundum permissionem posita sunt iudicia investigativa furti, sicut supra dictum est, Quaestione De vulgari purgatione.

Respondeo: Dicendum quod in statu Legis Veteris proni erant homines ad concupiscentiam carnis, in Nova vero Lege proniores ad concupiscentiam oculorum. ideo ad repressionem pronitatis secundum utrumque statum appositum fuit remedium secundum permissionem, ut in Lege Veteri investigativum adulterii ad coertionem concupiscentiae carnis, in Nova Lege antiquitus investigativum furti ad coertionem concupiscentiae oculorum. Sicut enim contingit in aetate hominis, sic in aetate mundi. Sic autem est quod in aetate iuvenili pronior est homo ad concupiscentiam carnis propter abundantiam caloris incitantis quam ad concupiscentiam oculorum; in aetate vero senili pronior est ad concupiscentiam oculorum propter intensionem trigigiditatis, quae habet virtutem congregativam. Secundum autem dispositionem naturae contingit pronitas concupiscentiae simili modo. In aetate iuvenili mundi, quae erat tempore Legis, pronitas erat maior ad concupiscentiam carnis; in aetate vero senili, quae est tempore gratiae, pronitas maior est ad concupiscentiam oculorum. Unde Apostolus: "Nos sumus in quos fines saeculorum devenerunt", I Cor. 10, 11.

Sic igitur terminata est inquisitio de iudiciis permissionis; nam de permissione usurae determinatum est supra, Quaestione de illo mandato "non furtum facies".

PrevBack to TopNext