Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 3, D. 2, M. 1

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 3, D. 2, M. 1

De lege flagellationis.

Circa legem flagellationis incidit quaestio utrum mali per flagella sint ad bonum cogendi.

Et videtur quod non, multipliciter: 1. Primo, quia nullus potest esse invite bonus; ergo hoc, ipsum cogi ad bonum, non est ei bonum; nec cogenti, constat, hoc bonum est; relinquitur igitur quod nullus erit cogendus ad bonum.

2. Item, sicut dicit B. Dionysius, "non coactam habemus vitam", immo, sicut dicit Eccli. 15,13,14, "ante hominem vita et mors, bonam et malum; quod placuerit ei dabitur ei. Ei reliquit eum in manu consilii sui". Si ergo Deus concessit homini liberum arbitrium ad bonum et ad malum, ergo non debet homo cogi ad bonum.

3. Item, "nemo est cogendus ad id adquod inutiliter cogitur" ; sed "ad bonum quisque inutiliter cogitur, quia Deus coacta servitia aspernatur", unde I Cor. 9, 16-17 dicit Apostolus: " "Si"ex necessitate "evangelizavero, non est mihi gloria; si"autem "volens hoc ago, mercedem habeo; si autem invitas, dispensatio mihi creditaest"".

4. Item, II Cor. 9, 7, cum de eleemosynis Apostolus hortatur, "ait: Unusquisque detprout destinavit in corde suo, non ex tristitia aut ex necessitate". Ex quo datur intelligi quod "qui invitus datpropter praesentem pudorem, et rem et meritum perdit".

5. Item, Gal. 5, 18, scribens Apostolus "legalia non esse tenenda", dicit: " "Si spiritu ducimini, non estis sub Lege". Ex quo apparet eum, qui sub Lege, id est qui timore poenae, non amore iustitiae, servit, non duci Spiritu Sancto. Si autemSpiritu Sancto non ducitur, Deo placere minime valet".

6. "Item, I Ioan.4, 18: "Timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem"". Sed ille "qui cogitur, timore" agitur, "qui non est in caritate, qui manus comprimit, non animum mutat, quo poena timetur" et iustitia non amatur. Ergo relinquitur quod inutiliter quisque ad bonum cogitur.

7. Item, multi ex coactione efficiuntur impatientiores; ergo et deteriores; ergo coactio vergit eis in deterius. Cum ergo de omnibus malis istud praesumatur, nullus malus ad bonum est cogendus.

8. Item, de lege naturae est non facere alii quod non velimus nobis fieri, Tob. 4, 15. Si ergo nullus vult cogi, quia nullus vult contrarium eius quod vult, ergo de lege naturali nullus debet alium cogere.

9. Item, si Christus et Apostoli nobis imitandi proponuntur, sed Christus Iudaeos malos in se credere non coegit, similiter nec Apostoli aliquos coegerunt, ergo universaliter mali non erunt cogendi, et maxime per flagella, cum dicat Salvator, Matth. 5, 39: "Qui percusserit te in unam maxillam, praebe ei et alteram".

Contra: a. Augustinus, Vincentio Donatistae: "Putas neminem debere cogi ad iustitiam, cum legas patremfamilias dixisse servis, Luc.14, 23: "Quoscumque inveneritis, compellite intrare"; postea vero Paulum ad veritatem cognoscendam et tenendam magna violentia Christi cogentis esse compulsum".

b. Item, ad eumdem, Augustinus: "Flagellaverunt Christum Iudaei, Iudaeos flagellavit et Christus, Matth.21, 11 et Marc.11, 15. Traditi sunt Apostoli ab hominibus humanae potestati, tradiderunt Apostoli homines potestati Satanae", ut Paulus Corinthium, I Cor. 5, 5.

c. Item, Augustinus, Donato presbytero, ostendit multipliciter quod mali sunt ad bonum cogendi. Primo sic: "Si voluntas mala semper suae permittenda est libertati, quare Israelitae recusantes et murmurantes tamduris flagellis a malo prohibebantur et ad terram promissionis compellebantur?"

d. Item, Augustinus, eidem: "Si voluntas mala permittenda est libertati, quare Paulus non est permissus uti pessima voluntate, qua persequebatur Ecclesiam, sed prostratus est, ut caecaretur, caecatus, ut mutaretur?"

e. Item, idem, eidem: "Si voluntas mala semper suae permittenda est libertati, quare pater monetur in Scripturis sanctis filium durum non solum verbis corripere, sed etiamlatera eius tundere, ut ad bonam disciplinam coactus ad bonum dirigatur" Eccli. 30, 12: "Curva cervicem eius in iuventute; tunde latera eius, dum infans est, ne forte induret et non credat tibi".

f. Item, idem, eidem: "Si mala voluntas suae libertati permittenda est, quare corriguntur negligentes pastores, Ezech.34, 4, et dicitur eis: "Errantem non revocastis, perditum non requisistis"?"

g. Item, idem, eidem: "Te in puteum misisti, quo morerisutique libera voluntate. Nonne crudeles essent servi Dei, si huic malae voluntati te permitterent et non de illa morte liberarent? Si ergo salus ista corporalissic custodienda est ut etiam in nolentibus ab eis, qui eos diligunt, servetur, quanto magis illa spiritualis, in cuius desertione mors aeterna metuitur".

h. Item, Augustinus, Ad Bonifacium comitem: "Quaerunt cui vim Christus intulit, quem coegit? Ecce habent Paulum Apostolum; agnoscant prius cum cogentem Christum, et postea docentem, prius ferientem et postea consolantem".

i. Item, Augustinus, eidem: "Cur Ecclesia non cogeretfilios perditos ut redirent, si perditi filii coegerunt alios ut perirent?"

k. Item, Augustinus, Vincentio Donatistae: "Si quisquam inimicum suum periculosisfebribus freneticum factumcurrere videret in praeceps, nonne potius malum pro malo redderet, si sic eum ire permitteret, quam si corrigendum curandumque ligaret? Et tamen tunc ei molestissimus videretur, quandomisericordissimus extitisset".

l. Item, Augustinus, Bonifacio: "Molestus estmedicus furenti frenetico et pater indisciplinato filio, ille ligando, ille caedendo, sed ambo diligendo. Si autem illos negligant et perire permittant, ista potius falsa mansuetudo est crudelitas".

m. Item, Augustinus, eidem: "Si duo aliqui in una domo simul habitarent, quam certissime sciremus ruituram, nobisque praenuntiantibus nollent recedere, atque in ea manerepersisterent, si eos possemus eruere vel invitos ut ulterius redire sub eiuspericulum non auderent, puto, nisi faceremus, non immerito crudeles iudicaremur".

Ex iis igitur relinquitur quod mali sunt etiam per flagella cogendi ad bonum et corrigendi.

[Solutio]: Quod concedendum est. Dicendum igitur quod lex flagellationis lex misericordiae est et caritatis. Unde Augustinus, in expositione Sermonis Domini in monte, dicit; "Certe perfectio dilectionis ipsius Dei Patris nobis imitanda proponitur, cum dicitur: "Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui oderunt vos, ut sitis filii Putris vestri qui in caelis est"; et tamen de ipso dicitur per Prophetam: "Quem diligit Dominus, corripit; flagellat autem amnem filium quem recipit"", Prov. 3, 12. Quam auctoritatem accipit? Apostolus, Hebr. 12, 6, "ut is, cui rerum ordine potestas est data, ea voluntate vindicet, qua pater filium flagellat, quem tamen per aetatem non potest odisse".

[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo respondet Augustinus, in epistola Ad Vincentium: "Vides, ut opinor, non esse considerandum, quod quisque cogitur, sed quale sit illud ad quod cogitur, utrum bonum aut malum, non quod quisque bonus possit esse invitus". Ad illud ergo quod dicit quod ipsum cogi non est ei bonum, interimendum est. Nam per hoc facilius ducitur ad bonum, quia cum primo cogitur invitus, postmodum de invito facilius fit voluntarius, sicut ostendit Augustinus, in epistola Ad Bonifacium comitem, in Paulo, "qui poena corporis ad Evangelium coactus intravit, Act.7, et plus illis omnibus, qui solo verbo vocati sunt, in Evangelio laboravit".

2. Ad secundum dicendum, secundum Anselmum, quod libertas ad peccandum non est dicenda libertas nec pars libertatis, cum ipsum malum non sit nisi detectus. Unde coercere voluntatem a malo, hoc non est impedire libertatem, sed ipsam adiuvare.

36. Ad ea quae postea obicit quod inutiliter cogitur quis ad bonum, dicendum quod "si bonum, ad quod mali coguntur, semper inviti tolerarent et nunquam voluntarii fierent, inutiliter cogerentur ad" bonum. "Sed quia humanae naturae est ea quae indissuetudinem ducuntur abhorrere et consueta" magna custodia "diligere", ideo per consuetudinem de invitis fiunt voluntarii. "Unde Augustinus, In Psalmum 127", dicit: "Cum per timorem gehennae continet se homo a peccato, fit consuetudo iustitiae et incipit quod durum erat amari, incipittimor excludi a caritate et succedit timor castus, de quo hic dicitur, quo timemus ne discedat, ne eo careamus".

7. Ad illud quod obicitur quod multi fiunt deteriores ex coactione, respondet Augustinus, Vincentio Donatistae, dicens: "Numquidideo negligenda est medicina, quia nonnullorum est insanabilis pestilentia?" quasi dicat: non. Ita nec negligenda est coertio, quamvis sequatur in aliquibus deterioratio. Nec est verum quod de omnibus sit taliter praesumendum, immo de quolibet praesumendum est ratione divinae gratiae, quae omnibus se offert, quod sit emendandus.

8. Ad aliud quod dicit quod de lege naturali est velle non cogi, verum est velle non cogi ad illud quod non decet vel expedit; cogi autem ad bonum expedit et decens est; et ideo non est contra legem naturalem, quia, etsi alienatae a ratione menti per malitiam odiosum sit bonum ad quod cogitur, tamen postea sanatae menti fit amabile. Et hoc est quod dicit Augustinus, in libro Contra Faustum: "Frenetici nolunt ligari, lethargicinolunt excitari, sed perseverat diligentia caritatis freneticum ligare, lethargicum stimulare; ambooffenduntur, sed ambo diliguntur; ambo molestati, quamdiu aegri sunt, indignantur, sed ambo sanati gratulantur".

9. Ad illud vero quod ultimo obicitur de Christo et Apostolis iam responsum est. Nam, sicut dicit Augustinus, Contra Petilianum, "tradidit Apostolushominem "Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini"", I Cor. 5, 5; tradidit Hymaeneum et Alexandrum " "Satanae, ut discerent non blasphemare"", I Tim. 1, 20; "et Dominus flagello expulit de templo improbos" negotiatores, Marc. 11, 15 et Matth. 21, 12.

PrevBack to TopNext