Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 3, D. 2, M. 2

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 3, D. 2, M. 2

De lege talionis.

Consequenter quaeritur de lege talionis. Circa quam quaeritur utrum vindicta sit expetenda.

Quod videtur, 1. per Augustinum, Contra Faustum, qui dicit: "Illud, quodantiquis dictum est "oculum pro oculo, dentem pro dente"etc., non est contrarium ei quod dicitur Matth.5, 39: "Dico vobis, non resistere malo". Immoderatae aciniustae ultioni Lex iustum modum figens, legem talionis instituit, ut qualem quisque intulit iniuriam, tale supplicium pendat". Et subdit: "Cum peccet quis per immoderationem, iniuste vult vindicari; non peccatautem qui modum adhibens iuste vindicari vult; remotior est a peccato iniustae vindiciae qui non vult omnino vindicari. Peccat enim qui exigit ultra debitum, non peccat qui exigit debitum". Ergo velle vindicari secundum iustitiae debitum est licitum.

2. Item, lex talionis continet iustum et aequum; sed velle quod iustum et aequum est cuilibet licitum est; ergo velle eruitionem oculi illius qui mihi eruit oculum mihi licitum erit.

3. Item, " Augustinus, in Expusitione Psalmi 108, dicit: Sex differentiae sunt, reddere bona pro malis, non reddere mala pro malis: haec bonorum sunt, sed primum melius; non reddere bona pro bonis, reddere mala pro bonis: haec duomalorum sunt, sed posterius est deterius; reddere bona pro bonis, redderemala pro malis: haec duomediocrium sunt. Prius propinquum bonis est, quod Christus non arguit, sed plus oportere dicit, quia "ethnici haec faciant", Matth.5, 47; posterius propinquum est malis, convenit tamen et bonis. Unde Lex modum ultionis statuit: "Oculum pro oculo"".

Contra,: a. Levit. 19, 18: "Non quaeres ultionem nec memor eris iniuriae civium tuorum". Item, Deuter. 32, 35: "Mihi vindictam, et ego retribuam". Item, Eccli. 28, 1: "Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam". Item, in Psalmo: "Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merita ab inimicis meis". Item, I Petri 3, 9: "Non reddentes malum pro malo, necmaledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes". Item, Augustinus, Super Psalmum 108: "Lex talionis, si dici potest, iniustorum iustitia est, non quia iniqua est ultio quam Lex statuit, sed quia vitiosa est libido ulciscendi". Et hoc idem habetur super Matth. 5, 38.

4. Item, obicitur de aequitate-legis talionis. Nam dicit Lex, Exod. 22, 1: "Qui furatus fuerit bovem, et interfecerit vel vendiderit, quinque boves restituet", ubi dicit Glossa: "Quanto minor in possessione commoditas, tanto minor in amissione dolor". Sed quanto melius est quod aufertur, tanto dolor amplior de amisso; et ideo quia plus dolet homo de amissione bovis quam ovis, plus punitur fur bovis quam ovis. Ergo pari ratione, cum maior dolor sit de amissione oculi quam bovis, cum non satis sit secundum Legem in furto bovis reddere bovem pro bove, multo fortius non satis erit secundum Legem reddere oculum pro oculo, immo qui eruit oculum, si haberet quinque oculos, deberet pro oculo eruto reddere.

Respondeo: Sicut dicit Augustinus, super Matth. 5, 39: "Modum ultionis, quem Lex statuit, ad iudicem pertinet; magisque ipsius est hoc inter homines discernere quam bonum hominem sibi expetere. Hic enim redderet malum pro malo, iudex vero non, sed delectatione iustitiae iustum pro iniusto, quod etiam Deus iudex facit". Secundum hoc ergo distinguendum quod expetere vindictam privatae personae non est licitum; expetere vero vindictam personae iudicis uno modo est licitum, alio, modo illicitum: licitum ex earitate et zelo iustitiae, illicitum ex odio et libidine irae; licitum desiderio correctionis, illicitum desiderio afflictionis. Et hoc est quod dicit Augustinus, super Matth. 5, 39: "Non prohibetur vindicta, quae fit ad correctionem; sed haec etiam non conceditur nisi ei cui potestas ordine data est, et sine ira, ut pater in filium".

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur quod non peccat qui iuste vult vindicari nec qui exigit debitum, dicendum quod, si privata persona per se vellet vindicari, cum non habeat iudiciariam potestatem, vellet vindicari iniuste: iniusta enim est vindicatio quae a non habente iudiciariam potestatem infertur. Item, si desiderio libidinosa hoc appeteret, iniuste vellet vindicari; desiderium autem libidinosum potest esse vel se ipsum nimis amando vel alium odiendo. Et hoc est quod dicit Augustinus, Super Psalmum 108: "Iniuriae propulsatio, licet iniustepetatur, iuste tamen praestatur" ab ipso scilicet iudice, "quamquam et ipsa postulatio non usquequaque iniusta probatur. Aliud est enim iniuriam propellere, ut sibi liceat voluptuose vivere; aliud, ut aliorum utilitati libere possit vacare". Item, sicut idem dicit, in Sermone Domini in monte: "Iudex vult illum, quemvindicat, non poena miserum, sed correctione beatum esse", cum scilicet iuste vindicat. Idcirco reprehendit Dominus discipulos petentes ignem de caelo ad consumendum eos qui nolebant eos recipere, "animadvertens eos non amare correctionem, sed odio desiderare vindictam".

2. Ad secundum iam patet responsio ex praedictis, quia lex talionis quantum ad iudicem, qui zelo iustitiae punit, secundum hanc legem continet iustum; quantum vero ad privatam personam vel quae libidine vindictae hoc expeteret, contineret iniustum. Unde dicit Augustinus: "Si bonus homo hoc expeteret, malum pro malo redderet; iudex vero non, sed delectationeiustitiae iustum pro iniusto, quod est reddere bonum pro malo".

3. Ad tertium quod dicit quod reddere mala pro malis propinquum malis est, convenit tamen bonis, dicendum quod hoc non est simpliciter dictum, sed debet intelligi malum poenae, non tamen ex malo affectu seu mala intentione, quemadmodum dicit Augustinus quod "petere vel praestare subsidium utvoluptuose quis vivat in crimine, damnabile est; petere vero vel praestare ut mali facultas adimatur, ut Ecclesia pacem adipiscatur, ut aliquis multorum utilitati servetur, utile et honestum est". Inde est quod Paulus contra insidias "Iudaeorum petiit milites et Praetore, ut illaesus ab iniuria servaretur", Act. 23, 17-24. "Hinc in Evangelio mercenarius vocatur qui "videtlupum venientem et dimittit oves et fugit"", Ioan. 10, 12.

4. Ad ultimum dicendum quod in laesionibus et damnis Lex quaerebat utilitatem laesi et correctionem aliorum, ut scilicet ex poena laedentis timerent peccare. Unde I Tim. 5, 20: "Peccantem coram omnibus argue, ut ceteri timorem habeant", Glossa: "Ut poena unius metus sit multorum". Cum ergo in eruitione oculi pro oculo satis ad correctionem ipsius punitus sit qui laeserat et alii perterriti, nec aliquid utilitatis accresceret laeso, si laedens altero oculo privaretur, decrevit Lex non ultra procedere in inflictione poenae. In restitutione vero quinque boum pro uno vel quatuor ovium pro una laeso utilitas accidebat, quamvis laedens plus quam laeserat gravaretur.

PrevBack to TopNext