III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 3, D. 2, M. 5, C. 2
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 3, D. 2, M. 5, C. 2
QUO MODO LEX DAMNIFICATORES PUNIAT IUSTE PER DAMNA RERUM.
1. Nam Exod. 22, 1, 4 dicitur: "Qui furatus fuerit bovem vel ovem, quinque boves pro uno bove restituet et quatuor oves pro una", et hoc "siocciderit vel vendiderit. Si" vero "inventum fuerit vivens quod furatus" fuerat, "duplum restituet". Quaeritur ergo ratio huius legis, quare scilicet pro furto bovis restituendi sunt quinque, pro furto ovis quatuor.
2. Si dicatur quod hoc est quia bos melior est ove, et ideo plus damnificat fur bovis quam ovis, et ideo plus puniendus — contra: Fur pecuniae quantaecumque non tenetur restituere secundum Legem nisi duplum; unde Exod. 22, 7: "Si invenitur fur pecuniae, duplum reddet" pro furto. Ergo centum librarum non teneretur reddere nisi duplum; et constans est quod centum librae maioris valoris sunt quam plurimi boves; ergo pro furto bovis, secundum hanc rationem, non debet restitui nisi duplum.
3. Item, constans est quod maius peccatum est rapina quam furtum, quia in rapina violentia est, in furto non. Rapina enim est contrectatio rei alienae violenta, furtum vero est contrectatio rei alienae non violenta, sed occulta. Sed rapina non puniebatur nisi per restitutionem eius quod ablatum est et quintae partis, quae in satisfactionem daretur domino, secundum quod dicit Lex, Levit. 5: "Anima, quae vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit, convictu delicti, reddet omnia quae per fraudem voluit obtinere integra, et quintam insuper pariem domino, cui domnum intulerat". Ergo non videtur Lex iusta ut pro furto puniatur poena maiori, ut in duplum vel in quadruplum vel in quintuplum.
4. Item, idem videtur ex Lege, Num. 5, 6-7: "Vir sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quae solent hominibus accidere", et loquitur de contrectatione rei alienae, "reddent ipsumcaput quintamque portem ei desuper cui peccaverunt". Non videtur igitur quod teneatur reddere nisi quod ablatum est et quintam partem pro satisfactione.
Contra: a. Luc. me dicit Zachaeus ad Dominum: "Ecce dimidium bonorum meorum da pauperibus, et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum". Ergo videtur quod furtum et quaelibet contrectatio puniretur in quadruplum secundum Legem.
b. Item, Prov. 6, 30—31: "Non grandis culpa est, cum quis furatus fuerit; deprehensus quoque reddet septuplum". Ergo non solum quadruplum, immo plus vel quintuplum.
Respondeo: 1. Ad primum, secundum quosdam, quod quinque boves pro uno bove et quatuor oves pro una ove restituebantur propter quatuor commoda sive utilitates quas habet ovis: duas pellis et carnis, et alias duas fructus et foetus; fructum autem intelligunt lac, caseum, butyrum. Has ergo quatuor utilitates habet bos, et insuper quintam, videlicet laboris in agricultura et in evectione onerum. Quia igitur quinque damna irrogat qui bovem furatur, quatuor vero tantummodo qui ovem, merito quinque boves pro uno restitui et quatuor oves pro una ove reddi tantum praecepit. - Sed contra: Si haec est causa, cum inveniretur alia utilitatis causa boum in terra promissionis praeter praedictas, videlicet triturationes segetum, propter quod dictum est, Deuter. 25, 4: "Non ligabis os bovis triturantis", secundum numerum utilitatum sex boves pro uno restitui praecepisset. — Ad quod forsitan diceretur quod utilitatem triturationis non reputavit aliam ab utilitate agriculturae. Probabilius tamen videtur distinguendum secundum Legem, quia ista aut non inveniebantur apud furem, quia comesta seu vendita, aut inveniebantur viva et integra. Si inveniebantur viva, nonnisi duplum restituere cogebatur, et hoc duabus de causis: prima, lege talionis, quae iustissima videtur, ut tantum damnificetur fur quantum damnificare volebat alium; secunda est, quia dupliciter peccaverat fur in eum cui aliquid furatus fuerat. Tenetur enim unusquisque non solum se innocentem servare erga alium, sed etiam se esse paratum ad exhibendum beneficium; fur autem contra utrumque delinquit. Si autem non inveniebatur, puniebatur, ut dictum est, fur bovis in quintuplo, fur ovis in quadruplo. Et hoc, respiciente Legis iustitia, non solum ad maioritatem damni, sed etiam ad maioritatem audaciae iurantis; maioris enim audaciae et improbitatis est furari bovem quam ovem, et ideo severius puniendus. Talem autem poenam statuit omnipotens Deus, quia vidit eam sufficere ad deterrendam et corrigendam improbitatem et audaciam populi istius ab huiusmodi maiis.
2. Ad secundum vero quod obicit de furto pecuniae, quod non punitur nisi in duplo, dicendum quod multiplici de causa plus punitur furtum bovis et ovis quam pecuniae secundum Legem. Prima est propter facilitatem maiorem furandi bovem vel ovem quam pecuniam, et hoc est quoniam bos vel ovis facilius inveniuntur, pecunia vero arctius custoditur. — Secunda est, quia armenta et greges non solum utilia, sed etiam necessaria sunt victui et vestitui humano per semetipsa, pecunia vero et aurum, quantum ad hoc, superfluum et inutile est; merito ergo magis custodienda erant, furtaque et rapinae eorum severiori poena plectenda. — Tertia causa est, quia de bobus et ovibus sacrificabantur Domino aliqua et offerebantur in sacrificiis ex necessitate, et propter hoc quasi partem habebat Dominus in gregibus et armenti de auro vero non ita, praeterquam in constitutione, tabernaculi et aedificatione templi et fabricatione vasorum. Voluit ergo furta illorum severius vindicari, de quibus pars ei de necessitate debebatur, quam ea de quibus nihil ei debebatur, sed voluntarie tantum offerebantur.
3. Ad illud vero quod obicit de poena raptoris, dicendum quod, quamvis rapina sit maius peccatum quam furtum, tamen furtum secundum Legem magis puniebatur, et iuste, propter inclinationem et consuetudinem maiorem ad furtum quam ad rapinam. Fur enim habet locum furandi in civitate et extra; unde in omni loco proclivitas et opportunitas furi est ad furandum; raptori autem non ita, immo in civitate et in coetu hominum non est opportunitas raptori ad rapiendum; ideo maiori poena coercendum iudicavit Lex furem quam raptorem. Tamen illa lex Levitici non intelligitur de rapina quacumque, sed de rapina quae est in calumnia vel in extorsione, quae solet fieri in exactionibus tributorum, vel in defraudationibus, quae solent fieri in contractibus negotiatorum. Quia in omnibus iis est species aliqua iustitiae, et non est manifesta iniustitia, iudicavit Lex rapinam talem, et iuste, minus puniendam.
4. Ad quartum vero quod obicit per auctoritatem Num. 5, 6—7, respondet Augustinus super eumdem locum, distinguendo, quia peccatum vel furtum aut committitur per negligentiam seu Ignorantiam aut per industriam. Si "per negligentiam, ut si traiiciat rem alienam in rem suam, quod si diligenter attenderet, non faceret: hoc voluit capite et quinta restitui, non sicut furta mulctari". Si vero per industriam, tunc voluit aut duplo aut quadruplo vel quintuplo, secundum distinctionem positam, puniri. De furto ergo per negligentiam loquitur lex Num. ; unde dicit: "Vir sive mulier, si fecerint ex amnibus peccatis, quae solent hominibus accidere, ettransgressi fuerint per negligentiam" etc. Item, distinguit Augustinus, ibidem, quia furtum aut erat convictum aut sponte confessum. Si erat convictum, tunc, secundum legem Exodi 22, 7, 1, tenebatur restituere de pecunia in duplum, de ove in quadruplum, de bove in quintuplum. Si vero erat sponte confessum, tunc non tenebatur restituere nisi ablatum et quintam partem. Et hoc est secundum legem Num. 5, 7; unde ibi dicitur: "Confitebuntur peccatum et reddent ipsum caput et quintam partem desuper ei in quem peccaverunt". Augustinus: "Quia annuntiavit, non eo damno plectendus fuit quo furem comprehensum vel convictum plectioportet".
a. Ad quintum vero quod e contra obiciebatur ex Luc. 19, 8 de restitutione Zachaei in quadruplum, dicendum quod verbum fuit supererogationis. Ex quo enim delictum sine convictione sponte confitebatur, paratus satisfacere non tenebatur secundum Legem ad restitutionem quadrupli.
Si autem obiceretur de hoc quod dicit ibi Glossa quod "prius estsecundum Legem reddere, deinde quod remanet pauperibus erogare", acsi vellet quod ad istud secundum Legem teneretur Zachaeus, dicendum quod glossa moralis est, declarans ordinem in restituendis et erogandis. Unde idem est acsi diceret: prius est restituendum alienum et deinde quod residuum est, erogandum.
b. Ad sextum vero et ultimum quod obicitur ex libro Prov. quod "reddet septuplum", dicendum quod intelligendum est "septuplum", id est perfecte et integre, quemadmodum accipitur in Psalmo: "Purgatum septuplum", id est "perfecte" ; Et quod iste sit sensus, patet ex hoc quod sequitur: "Reddet septuplum, et omnem substantiam domus suae tradet", quod in nulla lege praeceptum est. Nota ergo quod iste modus loquendi ponitur ibi, quia vult ostendere quod furtum minimum peccatum est respectu adulterii, quia fur patitur detrimentum quoad suae possessionis substantiam, et hoc per expressionem ostendit, dicens: "Deprehensus reddet septuplum, et omnem substantiam domus suae tradet", quousque scilicet plene satisfecerit. Adulter vero patitur detrimentum maximum quoad animam suam; unde ibidem dicit: "Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam".