Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 2, T. 1, Praeambulum

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 2, T. 1, Praeambulum

Consequenter tractandum est de praeceptis iudicialibus quae pertinent ad conservationem iustitiae. Horum autem quaedam respiciunt statum personarum, quaedam debitum rerum, quaedam ordinem actionum. Omnis enim ordo iustitiae inter homines conservandus aut respicit personas aut res aut actiones. Primo ergo quaerendum est de praeceptis iudicialibus circa personas; secundo, de praeceptis iudicialibus circa res; tertio, de praeceptis iudicialibus circa actiones. Item, personarum quaedam sunt superiores, ut sacerdos et rex; quaedam inferiores, ut servi et ancillae ; quaedam pares et coniunctae, ut vir et uxor secundum mutuam servitutem; quaedam dispares et disiunctae, ut adversarii et infames. Et secundum hoc variantur leges iudiciales circa personas. Primo ergo quaerendum est de legibus iudicialibus circa personam regis et sacerdotis; secundo, de legibus circa servos; tertio, de legibus circa virum et uxorem; quarto de legibus circa infames et adversarios.

PrevBack to TopNext