III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 2, T. 1, M. 1, C. 2
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 2, T. 1, M. 1, C. 2
UTRUM NECESSARIUM SIT ESSE DUAS POTESTATES, REGALEM ET SACERDOTALEM.
Secundo quaeritur utrum in gradu superioritatis necessarium sit duas esse potestates, regalem et sacerdotalem.
Ad quod sic: 1. Matth. 6, 24: "Nemo potest duobus dominis servire". Ex quo relinquitur quod ordo subiectionis requirit unitatem dominationis; inordinatum igitur erit duas dominationes esse in praelatione Ecclesiae, regalem et sacerdotalem.
2. Item, regalis potestas ex permissione divina, non praecepto vel constitutione, filiis Israel concessa est; sed omne tale culpabile et illicitum est; relinquitur igitur non esse necessariam potestatem regalem. — Quod autem ex permissione solum concessum sit, probatur. Nam Deuter. 17, 14, super illud: "Cum dixeris, constituam super me regem", dicit Interlinearis: "Constituunt sibi regem contra Dei voluntatem, non Deum, sed hominem". Item, super illud quod sequitur ibidem: "Eum constitues quem Dominus Deus tuus elegerit", Glossa: "Permittit, non committit". Item, quaerit Augustinus, super eumdem locum: "Cur populus Deo displicuit, cum regem desideravit?" — unde I Reg. 10, 19 dixit Samuel: "Vos proiecistis Dominum hodie, qui solus vos salvavit" ; et 12, 17: "Videbitis quia grande malam feceritis" - "cum hic inveniatur essepermissus". Et respondet Augustinus: "Intelligendum est non fuisse secundum voluntatem Dei, quihoc fieri non praecepit sed desiderantibuspermisit".
Ex iis igitur videtur potestatem regalem ex sola permissione Dei indultam; sed quod ex permissione est, ut repudium, maxime tempore gratiae, abolendum est; ergo tempore gratiae culpabile est habere potestatem regalem vel subici regali potestati.
Contra: a. Hugo de S. Victore, in libro De sacramentis: "Duae vitae sunt, una terrena, alia spiritualis. Ad vitam terrenam pertinentomnia quae terrena sunt; ad vitam spiritualem omnia quae spiritualia sunt. Ut autem in utraque vita iustitia servetur et utilitas proveniat, primum utrimque distributi sunt qui utriusque bona secundum necessitatem vel rationem studio ac labore acquirant; deinde alii, qui ea potestate officii commissi secundum aequitatem dispensent, ut nemo "fratrem suum in negotio supergrediatur", sed iustitia inviolata servetur". Si ergo non potest humana societas sine utraque vita manere, necessaria est duplex potestas ad conservationem iustitiae: una, quae praesit in terrenis ad ordinandam vitam terrenam ; alia, quae praesit in spiritualibus ad ordinandam vitam spiritualem.
b. Item, de potestate spirituali sive sacerdotali non est dubium, secundum Scripturas, quin fuerit ex institutione et voluntate divina.
c. De potestate vero regali probatur idem per illud Prov. 8, 15-16, ubi loquitur Dei Sapientia: "Per me reges regnant et legum conditores iusto decernunt; per me principes imperant et potentes decernunt iustitiam". — Item, Rom. 13, 4 dicitur de rege et principe: "Dei minister est, vindex in iram". — Item, in Psalmo: "Elegit David servumsuum". Et constat quod ista electio fuit ad honorem et potestatem regalem.
Respondeo: Secundum Hugonem de S. Victore, in libro De sacramentis: "Universitas Ecclesiae duos ordinescomplectitur, laicos et clericos, quasi duo latera corporis unius". "In laicis, ad quorum studium et providentiam ea quae terrenae vitae necessaria sunt pertinent, potestas est terrena; in clericis autem, ad quorum officium pertinent ea quae spirituali vitae sunt bona, potestas est divina. Illa potestas saecularis dicitur, ista spiritualis nominatur. In utraque potestate diversi sunt gradus, sub uno tamen utrimque capite distributi: terrena potestas caput habet regem, spiritualis potestas caput habet Summum Pontificem. Ad potestatem regis pertinent quae ad terrenam vitam sunt necessaria, ad potestatem Summi Pontificis quae spiritualivitae attributa sunt, universa". Secundum hoc ergo patet quare in Novo et in Veteri Testamento, ex quo multiplicatus est Dei populus, necessaria erat potestas regalis, quae praeesset in terrenis ad ordinandam vitam terrenam, et potestas sacerdotalis, quae praeesset in spiritualibus ad ordinandam spiritualem vitam.
[Ad obiecta.]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur quod "nemo potest duobus dominis servire", intelligitur, cum sibi invicem dissident et discordant. Potestas autem regalis, cum ordinata est nunquam dissidet a potestate sacerdotali, sed ipsi congruit et concordat, ut sicut vita terrena subministrat vitae spirituali et vita spiritualis collaborat terrenae, sic potestas regalis sacerdotali et sacerdotalis regali. Unde Hugo de S. Victore: "Deus noster pacis amator est, et nihil inordinatum approbare potest vera iustitia. Spiritualis siquidem potestas non ideo praesidetut terrenae in suo iure praeiudicium faciat, sicut ipsa terrena potestas quod spirituali debetur nunquam sine culpa usurpat".
2. Ad illud vero quod secundo obicitur quod solum ex divina permissione indulta est terrena potestas, non ex commissione vel concessione et non secundum Voluntatem Dei, dicendum quod voluntas Dei et concessio dicitur absolute respectu hortorum conterendorum; respectu vero malorum dicitur permissio et voluntas Dei in comparatione et secundum quid, et hoc sive illud sit malum culpae sive malum poenae. Malum enim culpae non est voluntate Dei operante, sed voluntate Dei sinente, et hoc vel ne peius fiat vel ut melius eveniat. Item, malum poenae non est per se ex voluntate Dei operante secundum rationem misericordiae, quae propria ipsius est — unde Collecta: "Deus, cui proprium est misereri semper et parcere" — et secundum ipsum, sed est ex voluntate operante secundum rationem iustitiae, ordinante ea quae inordinantur secundum nos. Unde in Thren. 3, 33 dicitur: "Non excorde suo abierit et humiliavit filios hominum". Sive ergo sit malum culpae sive malum poenae, non fit voluntate Dei absoluta, nec secundum acceptionem et approbationem bonitatis, quae in nobis secundum ipsum est; ideo ex permissione Dei dicitur esse vel quod toleratur in culpam, ne peius fiat, vel quod infertur in poenam, ne malum fiat. Primo modo ex permissione dicitur fieri quod illicitum et secundum se malum est, ut repudium; secundo modo ex permissione Dei dicitur fieri quod secundum se illicitum non est, sed tamen poenale est, in quem modum dicuntur fuisse ex permissione Dei sacrificia et Legis onera, ut sicut repudium permissum est ne peius fieret, ita onera sacrificiorum imposita sunt Iudaeis, ne malum fieret. Unde Levit. 17, 5, 7: "Immolent hostias pacificas Domino. Et nequaquam ultra immolabant hostias suas daemoniis". Secundum hoc dicendum quod dominatio potestatis regalis ex permissione divina est et non secundum suam voluntatem, non quia culpabilis sit, sed propter hoc quod in poenam introducta sit, et hoc ad onus et punitionem: in punitionem culpae eorum qui petiverunt sibi dari regem ex inordinata voluntate, qua minus confidebam de Deo quam de homine. Et hoc significat Lex, cum dicit: "Cum dixeris, constituam super me regem, sicut habent omnesper circuitum nationes": et I Reg. 8, 7, cum peterent regem filii Israel, dictum est Samuel: "Non te abiecerunt, sed me, ne regnem super eos". Iterum, in coertionem culpae eorum qui nonnisi timore potestatis cessant malefacere. Rom. 13, 3: "Principes non sunt timori boni operis, sed moli". Hinc dicitur Prov. 20, 8: "Rex, qui sedet in solio iudicii, intuitu suo dissipat omne malum".