III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 2, T. 1, M. 1, C. 1
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 2, T. 1, M. 1, C. 1
UTRUM IUSTUM SIT HOMINEM HOMINI DOMINARI.
Circa primum obicitur sic: 1. Gen. 9, 2: "Sit terror vester ac tremor super cuncta animantia terrae". Beda in Glossa: "Homo in terrorem estceteris animantibus praepositus, ut sciat se irrationalibus, non rationabilibus, dominari".
2. Item, Gregorius: "Homo non rationabilibus, sed irrationabilibus praelatus est natura; ideo dicitur ei ut ab animalibus, non ab hominibus, timeatur, quia contra naturam superbire est ab aequalibus velle timeri".
3. Item, Sap. 7, 6: "Omnibus unus est introitus ad vitam et similis exitus" ; et "nemo ex regibus aliud habuit nativitatis initium". Omnes igitur conditione naturae sunt pares; contra naturam igitur est hominem homini dominari.
Contra: a. Rom. 13, 1—2: "Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non enim est potestas nisi a Deo. Itaque qui potestati resistit Dei ordinationi resistit". Ex quo relinquitur quod hominem homini dominari et praeesse est ex divina ordinatione; quod autem tale est, iustum est et irreprehensibile.
Respondeo: Secundum B. Gregotium, in Glossa super Gen. 9, 2; "Omnes homines natura aequales genuit, sed pro variis meritis aliis alios dispensatio Dei iusta, sed occulta, praeponit, ut humana formidine peccare metuant qui divina iudicia non formidant. Non enim hominibus, sed bestiis dominantur, quia ex qua parte bestiales sunt, ex ea formidini substratisunt, Rom.13, 3: "Principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis non timere potestatem? bene fac"".
2. Ad secundum dicendum quod velle timeri a peccatore, in principe non est superbire, quia, sicut "ubi non deliquimuspares sumus", ita per delictum a iustis impares efficimur.
3. Ad tertium simili modo dicendum est quod, etsi una sit conditio omnium hominum secundum dignitatem naturae et progressum, tamen dispar est conditio secundum voluntatem et meritum. Unde et dicitur in Psalmo: "Homo, cum in honore esset, non intellexit. Camparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis". Unde et qui per naturam factus est rationalis, per perversitatem voluntatis factus est animalis.