Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 2, T. 2, C. 1

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 2, T. 2, C. 1

UTRUM LICITUM SIT THESAURIZARE.

Quaeritur ergo quantum ad primam legem, quae est de rebus acquisitis sive rebus mobilibus, utrum licitum sit thesaurizare.

Quod non, videtur 1. per praedictam legem. Nam, si prohibitum est regibus thesaurizare, de quibus maxime videtur, et hoc per praedictam legem "non habebit auri et argenti immensa pondera", ergo multo magis prohibitum est ceteris.

2. Item, Matth. 6, 19: "Nolite thesaurizare vobisthesauros in terra", quod omnibus generaliter dicitur.

3. Item, per reprehensionem in Psalmo: "Thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea".

Contra: a. II Cor. 12, 14 dicit Apostolus quod "parentes debent thesaurizare filiis, non filii parentibus" ; quod non diceret, si non esset licitum thesaurizare.

b. Item, Eccle. 7, 12—13: "Utilior est sapientia cum divitiis et magis prodest videntibus solem. Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia". Ergo propter protectionem et defensionem regni licitum erit regi thesaurizare.

Respondeo: Thesaurizat aliquis ex affectu avaritiae et cupiditatis, absque omni intentione necessitatis propriae vel alienae, et hoc modo thesaurizare omnibus est prohibitum. Unde dicit Glossa supra praedictam legem "non habebit auri et argenti immensa pondera": "Ultra mensuram necessitatis; sugillat enim avaritiam". Et secundum hoc dicit B. Iacobus 5, 1: "Agite nunc, divites, plorate" ; et subdit: "Divitiae vestrae putrefactae sunt, vestimenta vestra a! tineis comesta sunt, aurum et argentum vestrum aeruginavit" ; et subdit: "Thesaurizastisvobis iram". — Item, thesaurizat quis ex solertia providentiae, et hoc vel consideratione necessitatis vel consideratione publicae utilitatis. Consideratione necessitatis conceditur parentibus saecularibus ob necessitatem filiorum educandorum vel filiarum coniugio tradendarum, non autem ditandarum, sed servato modo et statu personae. Consideratione publicae utilitatis vel regni defendendi vel cultus Dei ampliandi, concessum est regibus thesaurizare. Unde de causa regni defendendi loquitur praedicta auctoritas Eccle. 7, 12: "Sicut protegit sapientia, sicprotegit pecunia". Causa vero cultus divini ampliandi, hoc est, aedificandi templum Deo, legitur thesaurizasse David, I Paral. 29, 1—2: "Locutus est rex David" etc. "ego totis viribus praeparavi impensas domus Dei mei, aurum ad vasa aurea, argentum in argentea" etc.

Personis vero ecclesiastis proprie nunquam thesaurizare licet, quia non licet eis accumulare pecunias, nec etiam pecuniam tenere intentione servandi. Unde B. Ambrosius, in libro De officiis, [ Causa ] XII, quaest. 2: "Aurum Ecclesia habet, non ut servet, sed ut eroget et subveniat in necessitatibus. Quid est opus custodire, quod nihil adiuvat?" Item, Hieronymus: "Crates, cum Athenas pergeret, magnum auri pondus abiecit; neque enim putavit se posse virtutes simul et divitias possidere. Nos subfascinati auro Christum pauperem sequimur". Et subdit: "Quo modo possumus aliena fideliter distribuere, qui nostra timide reservamus?" loquitur contra clericos cupidos. Qualiter autem clerici absque superfluo possidere debeant huiusmodi temporalia, inquiretur intra, cum de praeceptis evangelicis disputabitur.

PrevBack to TopNext