III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 2, T. 2, C. 2
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 2, T. 2, C. 2
UTRUM PERSONAE ECCLESIASTICAE POSSINT RES HEREDITARIAS POSSIDERE.
Item, quaeritur de secunda lege circa res hereditarias, utrum sacerdotes et levitae seu personae ecclesiasticae possint res hereditarias possidere.
2. Item, Num. 18, 20, dixit Dominus ad Aaron: "In terra eorum nihil possidebitis, nec habebitis partem inter eos, ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israel". Item, in eodem, 21: "Filiis Levi dedi omnes decimas Israel" ; et subdit: "In generationibus suisnihil aliud possidebunt". Ergo, cum incomparabiliter sacerdotes et levitae evangelici teneantur esse perfectiores sacerdotibus et levitis Veteris Testamenti, nihil poterunt hereditarie possidere.
3. Item, Rabanus super illam legem Deuter. 18, 1 "non habebunt sacerdotes" etc., dicit: "In Veteri etNovo Testamento ministris altaris praeceptum est de oblationibus et decimis vivere nec terrenis possessionibus acquirendis concessum est inhiare. Unde: "Nolite possidereaurum, neque argentum"", Matth. 10, 9.
4. Item, Hieronymus, Ad Nepotianum: "Qui Dominum; possidet et dicit cum Propheta "pars mea Dominus", nihil extra Dominum habere potest. Quod si quippiamaliud praeter Dominum habuerit, pars eius non erit Dominus; verbi gratia, si aurum, si argentum, si possessiones, si variam suppellectilem, cum istis partibus Dominus non dignaturfieri "pars"eius".
5. Item, Hieronymus, ad eumdem: "Si ego "Domini pars"sum et "funiculus hereditatis eius", proprie non accipio partem inter ceteras tribus, sed quasi levita et sacerdos vivo de decimis, et altari serviens altaris oblatione sustentor. Habens victum et vestitum, iis contentus ero", I Tim. 6, 8, "et nudam crucem nudus sequar". Ex iis ergo videtur quod clerici ecclesiarum nullo modo possint habere terras vel iustitias saeculares.
6. Item, ad idem Deuter. 18, 1: "Sacrificia Domini et oblationes eius comedent et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum: Dominos enim Ipse est hereditas eorum".
7. Item, Iosue 13, 14, "tribui Levi non dedit Iosue possessionem, sed sacrificia et victimas Domini Dei Israel, ipse est eius hereditas".
Contra,: a. Num. 35, 2-3: "Praecipe filiis Israel ut dent levitis de possessionibus suis urbes ad habitandum et suburbana pecoribus aciumentis". Ergo ex lege Dei levitae possidebant civitates et suburbana.
b. Item, Levit. ultimo, 16, 21: "Si quis agrum possessionis suae voverit et consecraveratDomino", et non fuerit redemptus, "cum iubilaei venerit dies, sanctificatus Domino erit, et possessio consecrata et ad ius pertinet sacerdotum". Ergo ex hac lege sacerdotes Veteris Legis poterant possidere agros et alia quae Domino vovebantur.
c. Item, Act. 4, 36—37: "Ioseph, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis, levites, Cyprius genere, cum haberet agrum, vendidit eum", quod non faceret nisi dominium agri suum esset.
d. Item, dicit Canon Concilii Agathensis, [ Causa ] XII, quaest. 1: "Episcopi de rebus propriis vel acquisitis vel quidquid de proprio habent heredibus suis, si voluerint, derelinquant". Ergo episcopi, qui inter personas ecclesiasticas saeculares videntur esse perfectiores, possunt hereditaria possidere.
e. Item, sacerdotes et levitae Ortentalis Ecclesiae uxores habent et filios generant. Si ergo paterna successione vel alio modo nihil hereditarie possiderent, filii eorum legitime nati exheredati remanerent, quod est inconveniens.
f. Item, in Canonibus Apostolorum legitur quod episcopus habet "potestatem moriens, de rebus propriis, quibus voluerit et sicut voluerit, relinquere. Fortassis enim aut uxorem habetaut filios aut propinquos. Iustum enim est apud Deum et homines ut nec episcopusvel eius propinqui proscribantur sub obtentu Ecclesiae". Ex quibus relinquitur quod episcopi et ceteri clerici maxime possunt hereditaria possidere.
g. Item, reges terrae possunt vovere terram aliquam et dominium ad conferendum Ecclesiae. Ergo, secundum Legem, Levit. ultimo, 21, poterit Ecclesia seu personae ecclesiasticae terram illam et dominium possidere. Possunt ergo praeter decimas et oblationes possidere alia, quod videtur esse contra leges praedictas.
Respondeo: 1. In Veteri Testamento possidebatur terra ratione factae distributionis et divisionis secundum sortes per tribus, quae per successionem iure hereditario debebat ad posteros pertinere, et secundum hoc intelliguntur praedictae leges, quod sacerdotes et levitae non habebant partem et hereditatem cum reliquo populo Israel, et similiter quod dicitur "praeter sacrificia et oblationes nihil aliud accipient", supple, ratione divisionis terrae primo iactae per tribus. — Item, possidebatur terra ratione et titulo donationis subsequentis divisionem terrae, et secundum hoc levitae possidebant urbes et oppida ad manendum, et suburbana ad pascendum pecora, sicut habetur Num. 35, 23. — Item, possidebatur terra ratione et titulo oblationis factae Deo, et secundum hoc levitae possidebant agros et terras quae vovebantur Deo et non redimebantur intra iubilaeum, Levit. ultimo, 21. — Item, possidebatur terra titulo emptionis sive acquisitionis, et hoc modo poterant levitae acquirere terras, nec tamen propter hoc dicerentur hereditatem accepisse inter fratres, quemadmodum dicitur Gen. 22, quod "Abraham plantavit nemus", ubi dicit Glossa: "Abraham, sicut Stephanus dicit", Act. 7, 5, "non acceperat "hereditatem"ibi, "nec"spatium "pedis". Intelligenda est ergo hereditas, quam Deus erat sibi daturus et suis posteris, ex gratia, non pretio empta".
Ex iis igitur patet quod illa, quae possidebant levitae ratione donationis subsequentis ad divisionem terrae promissionis vel quae possidebant nomine eleemosynae sive oblationis vel quae possidebant titulo emptionis, non dicebantur iure hereditario possidere.
Item, levitae et sacerdotes Novi Testamenti quaedam possident titulo et nomine Ecclesiae, et istac non possident hereditarie, sed titulo commendationis: commendata enim sunt eis temporalia Ecclesiae sicut dispensatoribus et procuratoribus. Unde Augustinus, Ad Bonifacium: "Si privatim ea, quae nobis sufficiunt, possidemus, non sunt illa nostra, sed pauperum, quorum procurationem quodam modo gerimus, non proprietatem nobis usurpatione damnabili vendicamus". Privatum vero appellat beneficium ecclesiasticum separatum et singulari personae commissum. — Quaedam vero possident titulo emptionis et nomine acquisitionis, ut ea quae eis proveniunt solertia sua et exercitio sui laboris, et etiam ista non dicuntur hereditarie possidere. - Iterum, quaedam possident ratione successionis a suis parentibus, et haec tantum dicuntur iure hereditario possidere. Res, quas possident nomine Ecclesiae, nec possident hereditarie nec possunt heredibus relinquere, secundum quod dicit Canon Concilii Agathensis. Res vero, quas possident per acquisitionem, non possident hereditarie, sed possunt ea heredibus vel quibuscumque relinquere. Unde Canon Concilii Agathensis dicit, [ Causa ] XII, quaest. 1: "Episcopi de rebus acquisitis quod habent, heredibus suis, si voluerint, derelinquant". Res vero, quas possident ratione paternae successionis, possident hereditarie, nec possunt heredibus non relinquere. Unde Ierem. 32, 8: "Posside agrum meum", qui est "in Anathot, quia tibi competit hereditas et tu propinquuses ut possideas".
2. Ad illud ergo quod obicit quod perfectiores debent esse levitae et sacerdotes Novi Testamenti quam Veteris, concedendum est, quia tam illa, quae possident nomine Ecclesiae, quae possidentur titulo pauperum - sicut dicit Hieronymus, quod res Ecclesiae res pauperum sunt - quam alia, quae possident sicut propria vel per acquisitionem vel hereditarie, debent habere sicut communia cum pauperibus, quamdiu ipsa possident, ut ea quae possident, propria, possideant sicut communia. Et hoc modo intelligitur Canon Urbani Papae, [ Causa ] XII, quaest. 1: "Scimus quia hactenus vita communis inter Christianos viguit et adhuc gratia Dei viget, maximeinter eos qui in sorte Domini sunt electi, id est clericos, sicut legitur in Actibus Apostolorum 4, 32: "Erant illis omnia communia"".
3. Simili modo ad illud quod dicit Rabanus dicendum quod levitis Novi vel Veteris Testamenti non est concessum possessionibus acquirendis inhiare, affectu scilicet cupiditatis vel studio saecularis negotiationis.
4. Ad illud vero quod dicit B. Hieronymus respondent quod intelligitur de clericis qui saeculo abrenuntiaverunt. Sed potest dici quod intelligitur de omnibus, quia debent possidere quae possident, quasi non possidentes per contemptum rerum et sollicitudinum terrenarum, prout dicit Apostolus, II Cor. 6, 10: "Tamquam nihil habentes et omnia possidentes".
5-7. Ad alia vero obiecta patet solutio. Nam, si clerici possident terram et iustitiam saecuiarem, ex ea parte quas sunt clerici non possident ista hereditarie. Aut enim ista possident titulo Ecclesiae, et tunc non hereditarie, quia titulo eleemosynae vel oblationis ista possidet Ecclesia; aut paterna successione, et tunc non possident ista in quantum clerici, id est in sortem Domini vocati.
On this page