Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 3, T. 1, C. 6

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 3, T. 1, C. 6

QUIBUS DANDA SIT DECIMA.

Postmodum quaerendum est quibus danda sit decima sive qui possint decimam recipere seu possidere. Et quaeruntur plura: Primo, utrum laici possint decimam recipere; secundo, utrum religiosi; tertio, utrum clerici qui habent aliunde sufficiens stipendium; quarto, utrum una ecclesia possit accipere decimas de territorio vel persona alterius ecclesiae; quinto, utrum pauperibus sit solvenda decima; sexto, utrum domino Papae sint solvendae decimae decimarum.

ARTICULUS I.

Utrum laici possint decimas recipere.

Quaeritur ergo primo utrum laici possint decimas recipere seu possidere.

Ad quod sic: a. Hieronymus, Ad Damasum: "Quod Tua Beatitudo quaesivit, utrum usus decimarum et oblationum possit saecularibus provenire, noverit Vestra Sanctitas omnino non licere, protestantibus hoc omnibusdivinis auctoritatibus Canonum paternorum. Quamobrem ab iis sunt male detenta, quae divini iuris essenoscuntur".

b. Item, Gregorius: "Decimas a laicis possideri Apostolica auctoritate prohibemus. Sive enim ab episcopis vel regibus vel quibuslibet personis eas acceperint, nisi Ecclesiae reddiderint, sciant se sacrilegii crimen committere et aeternae damnationis periculum incurrere".

c. Item, Num. 18, 21: "Filiis Levi dedi omnes decimas Israelis in possessionem pro ministeria quo serviunt mihiin tabernaculo". Ergo possessio decimarum iuris levitici est ; ergo quicumque laici decimas possident, usurpant quod est iuris ministrorum Dei.

d. Item, Innocentius III, in Concilio Lateranensi: "Prohibemus, ne laici, decimas cum animarum periculo detinentes, in alios laicos possint aliquo modo transferre. Si quis vero receperit et Ecclesiae non reddiderit, christiana sepultura privetur".

Contra: 1. Videtur dicere expresse Innocentius III quod laici possunt tenere decimas in feudum ab Ecclesia, Extra, De iis quae fiunt a praelato sine consensu Capituli ; in Lateranensi Concilio 6 est inhibitum ne quaelibet persona religiosa ecclesiasticas decimas de manu laicorum sine consensu episcopi recipiat. Per quod indirecte datur intelligi quod sufficit consensus episcopi ut licitum sit Ecclesiae decimas recipere de manu laicorum. Hoc autem de illis intelligimus decimis quae laicis in feudum perpetuo sunt concessae.

2. Item, consuetudo generalis habet, "quae est optima legum interpres", sicut dicit Innocentius, Extra, De consuetudine, quod milites decimas recipiant et habeant. Ergo vi consuetudinis poterunt decimas recipere.

3. Item, super illud Matth. 18, 15: "Si peccaverit in te frater tuus" etc., dicit Glossa: "Peccat qui fratrem peccantem videt et tacet sicut qui peccanti non indulget". Si ergo laici percipiendo decimas peccant mortaliter, peccat generalis Ecclesia tacendo et non repetendo. Si ergo generalis Ecclesia non peccat, relinquitur quod laici retinendo decimas ex consuetudine non peccant. - Item, si dicatur quod Ecclesia tacet propter scandalum: timet enim quia, si exigeret decimas a militibus, ne scandalum Ecclesiae veniret - contra, sicut dicunt auctoritates ; veritas iustitiae non est propter scandalum dimittenda, sicut nec veritas vitae nec veritas doctrinae. Si ergo de veritate iustitiae est ut detentores rerum ecclesiasticarum per censuram ecclesiasticam easdem res Ecclesiae restituere compellantur, ergo, non obstante aliquo, tenetur Ecclesia laicos ad restitutionem compellere; et, si non facit, peccat. Cum ergo hoc non faciat, non est contra veritatem iustitiae laicos decimas possidere.

[Solutio]: Ad hoc dixerunt quidam iurisperiti, distinguentes "quod decimae duplici iure debentur ecclesiis, intuitu divini obsequii in eis praestiti" ; unde Num. 18, 21: "Filiis Levi dedi omnes decimus Israelis in possessionem, pro ministerio qua serviunt mihi in tabernaculo foederis" ; et post: "Solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus et portantibus peccata populi, legitimum sempiternum erit". "Hoc iure, cum sit mere spirituale, non possunt a laico detineri, quia tale ius non cadit in laicum". — "Item debentur in signum universalis dominii", ut habitum est supra, Quaestione proxima ; "et hoc iure, cum sit civile, cadere possunt in laicum, non tamen universaliter, id est nonquoad proprietatem, sed quoad fructuum perceptionem. Hodie tamen, a tempore Lateranensis Conciliisub Alexandro, nullo modovalet collatio decimarum facta eis, cum talis alienatio vel infeudatio ibi fuerit praelatis penitus interdicta. Unde non ius spirituale nec proprietatis, sed percipiendi fructus temporales fuit concessum ante dictum Concilium militi in feudum. Et si ipse benevivat et detendat Ecclesiam sicut fidelis vasallus, potest excusari; alias si unum istorum defuerit, in periculo animae suae tenet". Alii dicunt "quod nullo tempore potuerunt dari in feudum etiam quoad ius temporale sive civile, ita quod transirent ad heredes sicut feudum. Inutiliter enim tunc ius spirituale residet apud Ecclesiam, quia sicut" sine anima non potest vivere corpus, "ita sine temporalibus spiritualia non possunt consistere".

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod obicitur per Decretalem Innocentii quod decimae laicis in feudum perpetuo concessae sunt, intelligit de concessione quae est de facto, non de concessione quae est de iure.

2. Ad secundum vero quod obicitur de consuetudine, dicendum quod consuetudo non potest praevalere contra ius divinum nec etiam contra ius canonicum, ut dicit " Hieronymus, Ad Lucinium: Traditiones ecclesiasticae observandae sunt, nec aliorum consuetudine aliorumve contrario more possunt subverti". Et Nicolaus Papa, dist. 12: "Consuetudines servandae sunt, si illis non obstat canonica auctoritas". Propterea cum laicos recipere decimas sit contra canonicam sanctionem, nullo modo fit licitum propter consuetudinem.

3. Ad aliud vero quod obicitur quod videtur peccare Ecclesia, quod non arcet vel corrigit detentores decimarum nec debet dimittere propter scandalum, dicendum quod est scandalum particulare et scandalum generale. Propter scandalum particulare non est veritas iustitiae dimittenda nec differenda ; sed propter scandalum generale, quo scilicet timetur schisma vel generale periculum, differenda est et mitiganda, quia in talibus, sicut dicit Augustinus, hoc solum bene agimus, ut vita hominum corrigatur. In generali autem scandalo non sequitur correctio vel delinquentis vel aliorum; ideo propter generale scandalum suspendenda est repetitio decimarum, quod sequeretur, si universaliter a militibus fieret repetitio per ecclesiasticam censuram. Unde Augustinus dicit, Contra epistolam Parmeniani: "Quando crimen notum est et ab omnibus execrabile apparet, ut vel nullos prorsus vel non tales habeatdefensores, per quospossit schisma contingere, non dormiat severitas disciplinae". Item, Augustinus, Bonifacio: "Ubi per graves dissensionum scissuras, non huius aut illius hominis est periculum, sed plurimorum strages iacent, detrahendum est aliquid severitatis, ut maioribus malis sincera caritas subveniat". Propter hoc ergo salubriter et meritorie cessat Ecclesia et repetitione decimarum, quae a laicis detinentur.

II. Sed quaeritur de solventibus decimas militibus. Nam, cum milites "detineant decimas, quae debentur clericis, raptores sunt. Sed, si ita esset quod aliquis raptor raperet de acervo frugum quae sunt in campo, nihilominus teneretur agricola residuum decimare". Ergo, cum milites raptores sint decimarum, et hoc sciant agricolae, "videtur quod, data decima militibus, debeant deresiduo dare decimam Ecclesiae".

[Solutio]: "Ad hoc dicendum quod non est simile. Ecclesia enim sustinet quodmilites habeant" et dissimulat; "et quamdiu Ecclesia dissimulat, non tenetur quis Ecclesiae residuum decimare. Excusatur enim per dissimulationemEcclesiae, dummodo sit in hac voluntate quod, si Ecclesia peteret, libentius daret Ecclesiae quam militibus".

III. Item, quaeritur 1. "de militibus Cathaloniae, qui nituntur se" tueri "privilegio Apostolicae Sedis indulto, ut dicunt, Comiti Barchinonensi in favorem christianitatis et fidei catholicae, ut scilicetdecimas omnium locorum, quae, paganis expulsis, reduceret ad cultum Dei, posset licite retinere, et inter milites et principes terrae, qui eum iuvarent ad hoc, dividere".

2. Item, "posito quod possint, numquid ex illa generali ex privilegio perceptione poterunt petere decimas novalium, quae postea tacta sunt vel fient, vel illarum rerum, de quibus antiquitus non consueverunt dari decimae, ut de olivis et similibus?"

"[Solutio]: 1. Ad hoc" respondent "salvo meliori Iudicio, quod, si privilegium fuerit sibi concessum in perpetuum et suis successoribus, ita quod fuit reale, et propter" tam "favorabilem causam et a Sede Apostolica, possunt licite tenere vel ad tempus vel in perpetuum, iuxta formam in privilegio expressam. Fallit tamen hoc in quatuor casibus. Primus, si postea abusi sunt privilegio, impugnando scilicet Ecclesiam, quam ,detendere * tenebantur, vel non iuvando pro posse ad ampliandum contra paganos cultumfidei christianae. Secundus, si iecerunt scienter postea contra privilegium. Tertius, si per illud privilegium" gravata est "enormiter ecclesia, in cuius parochia praedia sita sunt. Quartus, si renuntiaverunt privilegio. Adde quintum casum", videlicet "si comiserunt aliquod enorme contra ecclesiam, a qua tenebant feudum, videlicet occidendo velmutilando ausu temerario per se vel per aliosrectorem vel aliumclericum eiusdem ecclesiae".

1. "Ad secundum" dicendum "quod non possunt petere decimas novalium, immo debent solvi Ecclesiae, quia talia privilegia arctanda sunt, non amplianda. Decimas autem illarum rerum quae non consueverunt decimari, videtur" aliquibus "quod possunt petere ipsi milites, eo quod eis ab antiquo terra illa fuitdecimabilis, et una et eadem res non debeat duplici iure censeri", sicut dicit Decretalis Innocentii. "Sed" dicendum quod "illud verum est in monasterio vel in ecclesia; secus torte posset diei in laico ad similitudinem eius quod dictum est de novalibus". Unde dicit lex humana "quod fundo vendito exceptis lapidicinis, non videntur per illam exceptionem exceptae nisi lapidicinae quae tunc apparebant, licet plures aliae essent in fundo quae non apparebant". Sed "quia in ambiguo semper tutior via est tenenda, consulendum est ut solvantur ecclesiae parochiali".

ARTICULUS II

Utrum religiosi possint recipere decimus.

Deinde quaeritur utrum religiosi possint recipere decimas.

1. Et quaeritur de Templariis et Hospitalariis, quia, si solum levitis, ex iure divino pertinet receptio decimarum, Num. 18, 21, 23, cum Templarii et Hospitalarii non sint levitici generis, recipienda, decimas usurpant quod est iuris alieni.

2. Item, simili modo obicitur de monachis, quia; si decimae debentur ministris, eo quod seminant spiritualia, cum ipsi non seminent spiritualia, iniustum est quod ipsi percipiant carnalia; ergo quod ipsi percipiant decimas.

3. Item, expresse dicitur Num. 18, 21, 23: "Solisfilii Levi milii in tabernaculo servientibus et portantibus peccata populi, dedi decimas Israelis". Ergo, cum religiosi non sint levitae qui portent "peccata populi", quia non habent curam, relinquitur quod contra ius divinum recipiunt decimas.

4. Item, dicit Canon Leonis Papae, XVI Causa, quaest. 1: "Decimas iusto ordine non tantum nobis, sed et maioribus omnibus visum est, plebibus tantum, ubi sacrosancta Baptismata dantur, debere dari". Si ergo baptismali ecclesiae tantum debent dari decimae, cum religiosi non ministrent sacramenta nec conterant Baptisma, ergo contra Canones est, si recipiant decimas.

Contra: a. Hieronymus, Ad Damasum Papam: "Liberum est monachis et spiritualibus viris, Deum timentibus et colentibus, decimas et oblationes cunctaque remedia concedere et de iure suo in dominium illorum et usum transferre, nec tamin pauperibus paupertatem quam religionem attendere".

b. Item, idem, ad eumdem: "Quidquid habent clerici, pauperum est". Et subdit: "Ideo maxime curandum estillis ut de decimis etoblationibus qualem et voluerint et potuerint coenobiis sustentationem impendant".

Ex quibus relinquitur quod religiosi decimas possunt recipere et iusto titulo possidere.

Respondeo: Dicendum quod decimas sibi auctoritate Ecclesiae concessas, quod intra determinabitur, possunt religiosi recipere; decimas vero sibi non concessas, ut quae pertinent ad iura aliarum ecclesiarum, non possunt, recipere.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur quod non conceduntur decimae nisi levitis secundum ius divinum, dicendum quod religiosi in levitico ordine computantur. Vere enim levita est, cui convenit illud quod dicitur de Levi, Deuter. 33, 9: "Qui dixerit patri suo et matri, nescia vos, et fratribus suis, ignoro illos".

2. Ad aliud vero quod obicitur de monachis, dicendum quod debent seminare spiritualia dupliciter: per se et per alios; per se orando, per alios vero, ministros et sacerdotes idoneos instituendo. Sunt enim patroni ecclesiarum et debent sacerdotibus ibidem ministrantibus sacramenta beneficium competens assignare; quod, si ista non fecerint, raptores sunt et decimas detinent iniuste.

3. Ad tertium vero dicendum quod portare "peccato populi" est tripliciter. Uno modo curam animarum suscipiendo; unde Num. 18, 1 dicitur Aaron et sacerdotibus: "Tu et domus patris, tui sustinebitis peccata sacerdotii vestri". Alio modo pro peccatis orando, Num. 8, 19: "Tradidi levitisAaron et filiis eius, ut serviant mihi in tabernaculo et orent pro eis, ne sit in populo plaga; quo modo monachi et alii religiosiportant "peccata populi". Tertio modo contra peccatores zelo Dei pugnando et fidem christianam supportando et defendendo, secundum quem modum de levitis dicitur, Exod.32, 29, cum ipsi vindicassent idololatriam vituli conflatilis: "Consecrastis manus vestras Domino, ut detur vobis benedictio". Per hunc modum Templarii et Hospitalarii, qui pugnant" contra hostes fidei christianae, consecratas habent "manus Domino", ut merito possint benedictionem percipere decimarum.

4. Ad ultimum vero dicendum quod, quamvis decimae debeantur ecclesiae baptismali, si patronatum illius habeant religiosi, ut dictum est, possunt percipere decimas. Si vero non habeant patronatum et ecclesia illa superabundet in decimis, potest de illa superabundantia auctoritate Ecclesiae et consensu, prout dicit Hieronymus, indigentia religiosorum suppleri.

ARTICULUS III

Utrum clerici, qui habent sufficienter unde vivant, possint decimus recipere.

Postea quaeritur utrum clerici, qui habent sufficiens stipendium unde vivant, possint decimas recipere.

Quod videtur: a. Quia auctoritate divinae legis indistincte decimae dantur omnibus levitis.

Contra: 1. Institutio decimarum iuit ad hoc quod haberent sustentationem sufficientem ministri Dei; unde Malach. 3, 10: "Inferre omnem decimam in horreum meum ut sit cibus in domo mea". Si ergo habent sustentationem sufficientem, non debent recipere decimam.

2. Item, decimae praecipiebantur dari levitis Legis Veteris, quia in terra promissionis nihil possidere debebant; unde Num. 18, 24 de levitis dicitur: "Nihil aliud possidebunt, decimarum oblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria separavi". Si ergo possident multa clerici, vel de patrimonio Christi vel de rebus Ecclesiae aliis, unde possunt sufficienter sustentari, non debent decimas accipere.

3. Item, Hieronymus, Ad Damosum Papam: "Clericos illos convenit Ecclesiae stipendiis sustentari, quibus parentum et propinquorum nulla bona suffragantur. Qui autem bonis parentum et opibussustentari possunt, si quod pauperumest accipiunt, et sacrilegium faciunt et committunt, et per abusionem talium "iudicium sibi"manducant et bibunt".

4. Item, Augustinus: "Decimae tributa sunt egentium animarum". Si ergo ipsi non egent, non debent recipere decimam, quae est tributum et debitum egentis.

Respondeo: Dicendum quod clericus, habens sufficiens stipendium vel redditum unde possit aliter quam de decimis sustentari sufficienter et secundum statum personae, potest recipere decimas ut procurator, in necessitates pauperum vel utilitates Ecclesiae expendendas. Non potest autem recipere in usus proprios convertendas vel in malos usus distrahendas ; immo, si in proprios convertant, committunt sacrilegium; si in malos usus expendant, incurrunt iudicium. De illis enim intelligitur quod dicit Augustinus, Ad Bonifacium: "Si privatim quae nobis sufficiant possidemus, nonilla nostra sunt, sed pauperum, quorum procurationem quodam modo gerimus, non proprietatem nobis usurpatione damnabili vendicamus". Et secundum hanc distinctionem intelliguntur obiecta.

ARTICULUS IV.

Utrum una ecclesia possit accipere decimas de territorio vel persona alterius ecclesiae.

Consequenter quaeritur utrum una ecclesia possit accipere decimas de territorio vel persona alterius ecclesiae.

Quaeritur ergo, posito quod ecclesia auctoritate episcopi redimat decimas ab aliquo laico quae sunt in territorio alterius ecclesiae, quae non potest illas redimere, utrum possit tales decimas perpetuo possidere.

Quod videtur, a. quia haec ecclesia est in possessione istarum decimarum secundum ordinationem episcopi, cuius est de decimis ordinare ; ergo de iure suo sunt.

Contra: 1. De iure canonico et divino est quod decimae solvantur ecclesiae in cuius sunt territorio, quia sicut de iure divino est quod levitae habeant decimas, ita de iure divino est quod isti levitae istas decimas; ergo illa ecclesia, in cuius territorio sunt, poterit eas repetere.

2. Item, raptores sunt qui metunt carnalia ubi non seminant spiritualia; sed haec ecclesia, quae modo habet istas decimas, non seminat spiritualia in illa parochia unde habet decimas; ergo non debet eas possidere, vel, si possidet, rapit.

[Respondeo]: Ad hoc respondetur a quibusdam quod "si ecclesia illa, in cuius territorio sunt illae decimae, sufficientem cibum habeat", hoc est sustentationem, et voluerit illas decimas redimere, "potest aliaecclesia de ordinatione episcopi illas decimas redimere" et etiam possidere.

[Ad obiecta]: 1-2. Ad illud vero quod obicitur, dicunt quod de iure divino est quod dentur levitis decimae, sed de iure humano est quod istae decimae istis levitis dentur. Reliquit enim Dominus ordinationi Ecclesiae qui levitae quas decimas habeant et quantum, et ideo non est rapina, si illa ecclesia praedictas decimas possideat de ordinatione episcopi, cuius est de talibus ordinare.

Sed contra hoc obicitur: Nam dicit Decretalis Alexandri III quod "si terrae, quae arabiles sunt intra certamalicuius ecclesiae parochiamfuerint, decimas earum, tua parte retenta, facias eidem ecclesiae assignari", scribit cuidam episcopo. Ergo episcopus non poterit alteri ecclesiae illas decimas assignare.

Item, de decimis navalium dicit Decretalis Innocentii III: "Cum perceptio decimarum ad parochiales ecclesias de iure communipertineat, decimae novalium, quae fiuntin parochiis earumdem, ad ipsas proculdubio pertinere noscuntur".

Propterea dicunt alii melius decimas novalium et illas, quae possunt redimi a militibus, et etiam aliarum rerum, quae non consueverunt decimari, pertinere ad ius ecclesiae in cuius parochia sunt, nec potest episcopus nec ad opus suum retinere nec alii ecclesiae assignare, nisi cum illa novalia vel illae decimae, quae redimuntur, non sunt intra terminos alicuius parochiae determinatae vel sit aliquod privilegium Sedis Apostolicae, per quod posset ostendi quod illae decimae ad aliam ecclesiam pertinerent. Et hoc sumitur ex Decretali Alexandri III et ex Decretali Innocentii III.

I. Item, quaeritur de illo qui habet domicilium "in una parochia et in alia colit praedia", cui ecclesiae decimae sint solvendae?

I. Nam si una et eadem res non debet diverso iure censeri, ut dicit Innocentius, ergo iste debet decimas uni ecclesiae vel alteri tantum.

Contra: a. Ratione domicilii tenetur uni ecclesiae, ratione praediorum tenetur alteri; ergo tenetur utrique.

II. Item, quaeritur: aliquis pascit agnos "in medietate anni in una parochia, in medietate alia in, alia parochia". Cum decima debeat dari de agnis et lana, cui parochiae dabitur?

1. Videtur quod illi in cuius parochia continentur oves.

Contra: a. "De omnibus quae renovantur, in quantum renovantur, debet dari decima; sed lana in duabus parochiis renovatur; ergo" in duabus "debet dari decima de lana".

III. Item, quaeritur de illo qui habet caulam sive ovile in una parochia, in alia vero pascit oves, cui debet dare decimam de lacte et lana? Et videtur argui sicut prius.

Respondeo: I. Ad primum, secundum Decretalem Lucii, Extra, De decimis: "Aequum est ut illi ecclesiae decimaepersonales reddantur ab eis in qua ecclesiastica percipiunt sacramenta. Decimasvero messium, fructuum vel arborum, si coluerint in alia parochia quam in ea in qua habitant, quoniam a diversis diversa consuetudo tenetur, tu eligas in hoc casu quod per consuetudinem diu obtentamibidem noveris observatum".

II. Ad secundum dicendum quod, "secundum ius commune, cum renovatio fiat in duabus parochiis, duobus sacerdotibus debet dari decima"

III. "Adaliud dicendum quod de lacte, foeno et lanadari debet decima ,illi ecclesiae, in cuius parochia sunt, pascua, quia, cum inde suscipiant totum nutrimentum", eins "tales decimae praediales censentur"

ARTICULUS V

Utrum pauperibus sint decimae tribuendam.

Quaeritur postmodum utrum pauperibus sint decimae tribuendae.

1. Nam dicit, Extra, De decimis et primitiis, Hieronymus, Super Ezechielem: "Decimam partem omniim frugum leviticae tribui populus ex Lege debebat" ; Num. 18, 21. "Rursum, ex ipsis decimis levitae, hoc est interiorum ministrorum gradus, decimas debebant sacerdotibus", Num. 18, 26—28. "Erant quoque aliae decimae, quas unusquisque de populo Israelin suis horreis separabat, ut comederet eas, cum iret in templum in urbe Hierusalem", Deuter. 14, 23. "Erant autem aliae, quas pauperibus recondebant", Deuter. 14, 28-29: "Anno tertio separabis aliam decimum et repones intraianuas tuas; venietque levites, qui non habet alium partem; et peregrinus ac pupillus et vidua, et comedent et saturabuntur". Si ergo decima conferenda in usus pauperum maxime pertinet ad pietatem, sed praecepta Legis, quae pietate plena sunt, sunt tempore gratiae observanda, ergo et praeceptum de decima danda pauperibus erit ad litteram observandum tempore gratiae.

2. Item, de decima, quae dabatur ad opus sacrificiorum, patet ratio quare tempore, gratiae non sit solvenda, quia sacrificia cessant. De decima vero, quae dabatur a populo levitis, manifestum est quod tempore gratiae est servandum mandatum ex dictis. De illa vero, quae dabatur sacerdotibus a levitis, iam quaeretur. Sed de illa quae dabatur pauperibus, cum simpliciter sit opus morale, maior erit ratio quare debeat observari.

3. Item, pro maiori parte levitae Ecclesiae et sacerdotes sufficienter abundant et habent redditus ad sustentationem, et dotata est Ecclesia temporalibus possessionibus plus quam in Lege Veteri, in qua levitae non habebant in terra promissionis hereditatem; nunc autem abundant pauperes et plures quam in tempore Legis. Ergo, cum maiori indigentiae de ordine caritatis subveniendum sit, potius danda erit decima pauperibus quam clericis-et sacerdotibus, et amplius erit debitum solvendi decimam ad sustentationem pauperum in tempore gratiae quam in Veteri Lege, minus vero ad sustentationem clericorum.

4. Item, dicit Augustinus "quod decimae sunt tributa egentium animarum". Ergo sunt debitae pauperibus.

Respondeo: Dicendum quod tempore gratiae mandatum de decima danda pauperibus anno tertio secundum determinationem Legis non debuit servari, quia illud mandatum imperfectae pietatis est. Unde, adveniente lege perfectae pietatis, non debet manere quantum ad imperfectionem, quamvis substantia mandati maneat ampliata, cum dictum est, Matth. 5: "Omni petenti te, tribue". Unde Christianus non tantum decimam debet pauperibus, immo totum quod sibi superest, Luc. 11, 41: "Quod superest, date eleemasynam".

[Ad obiecta]: 1 -2. Et per hoc patet responsio ad primum et secundum.

3. Ad tertium dicendum quod levitis et sacerdotibus tempore gratiae, qui habent stipendium sufficiens, dandae sunt decimae, quia ipsi sunt pauperum procuratores, et quaecumque habent, communia debent habere cum pauperibus. Unde dicit " Hieronymus, Ad Damasum Papam: Quidquid habent clerici, pauperum est, et domus illorum omnibus debent esse communes".

4. Ad ultimum dicendum quod "decimae sunt tributa egentium" ; unde illae, quae dantur clericis, iliis dantur vel quia indigentes sunt vel ut dispensent egentibus. Res vero Christianorum quae superfluunt eiusdem obligationis censentur. Unde Ambrosius, in libro De officiis: "Grandis culpa est, si, sciente te, fidelis egeat, si scias eum sine sumptu esse, famem tolerare, aerumnam perpeti, quipraesertim egere erubescit".

ARTICULUS VI.

Utrum domino Papae solvendae sint decimae decimarum.

Postmodum quaeritur utrum domino Papae Summo Pontifici solvendae sint decimae decimarum.

Et videtur quod sic: 1. Num. 18, 26, 28-29 dicitur: " "Principe levitis, atque denuntia: cum acceperitis afiliis Israel"decimas, "primitias earum offerte Domino, id est, decimam partem decimae", et date Aaron sacerdoti omnia quae offeretisex decimis". "Praeceptum ergo de decimis duas partes habuit, scilicet ut filii Israel darent decimas levitis et ut levitae darent decimamdecimarum Summo Pontifici". Qua ergo ratione "prima pars" observanda est, scilicet quod laici dant decimas clericis, eadem ratione et alia, scilicet quod clerici debent decimas omnium dare Summo Pontifici.

2. Item, videtur quod magis debeat observari secunda, "quia Summus Pontifex noster toti chrislianitati providet; sed minoribus sacerdotibusideo dantur decimae ut possint vacare legi Dei et ministrare spiritualia; sed Summum" Pontificem "oportet magis vacare legi Dei et dare" magis "spiritualia; ergo oportet eum magis habere decimas. Videtur" ergo "quod minores sacerdotes teneantur dare decimam decimarum suarum domino Papae".

3. Item, "si dicatur quod summum sacerdotium translatum est, et propter hoc non tenentur sacerdotesdare decimas Summo Sacerdoti, hoc nihil est, quia similiter" sacerdotium et "officium leviticum mutatumest", quia "in Veteri Lege solebant offerre carnales hostias, modo autem offerunt spirituales". Si ergo propter mutationem et translationem non tenentur minores sacerdotes dare decimas Summo Sacerdoti, ergo similiter propter mutationem sacerdotii et officii levitici non debent laici dare decimas sacerdotibus et levitis, quod tamen falsum est.

[Respondeo]: Ad hoc dicunt quidam "quod non tenentur clerici dare decimam decimarum domino Papae, propter hoc quod dominus Papaprovidet toti christianitati, et difficillimum esset congregare decimam decimarum. Undeordinavit Ecclesia ut habeat suam propriam dioecesim, cui praeest immediate, in qua habetdecimas, si vult; et iterum, habet multa regalia quae dederunt Imperatores, unde sufficientem cibum habet in domo sua". Praeterea, omnia bona Ecclesiae sua sunt et accipit inde quantum vult; unde non oportet sibi fieri hanc taxationem, ut solum scilicet accipiat decimam. — Aliis vero videtur quod Summo Pontifici debentur decimae decimarum, si petat et sit necessitas Ecclesiae: si vero non petat nec sit necessitas Ecclesiae, cui ipse habet providere, non tenentur inferiores sacerdotes.

PrevBack to TopNext