Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 3, T. 1, C. 5

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 3, T. 1, C. 5

QUANDO DEBEAT DARI DECIMA.

Consequenter quaeritur quando debeat dari decima.

I. 1. Et cum dare decimam sit praeceptum affirmativum nec obliget ad semper, ergo non tenentur statim decimam solvere.

2. Item, aliquis ex negotiatione non lucratur una die forsitan nisi denarium unum, simili modo nec in una septimana nisi paucos denarios, qui vix et cum parva utilitate Ecclesiae possent decimari. Ergo de ratione non est decimanda negotiatio statim, quia ex hoc vel parvum vel nullum commodum Ecclesiae proveniret; ergo, fructibus perceptis vel acquisitis, non tenemur statim solvere decimas.

Contra: a. Quod sine determinatione temporis debetur, statim solvere tenemur; ergo statim, fructibus perceptis, tenentur decimam solvere.

b. Item, dicit Decretalis Alexandri III, Extra, De decimis et primitiis: "Mandamus ut decimas statim, fructibus collectis, persoluant".

II. Item, quaeritur utrum licitum sit, priusquam solvatur decima, mercenarius vel servientes pro servitio suo de frugibus remunerare.

Quod videtur. 1. quia commune est emolumentum fructuum possessoris et Ecclesiae; ergo communiter debent remunerationem servientium, secundum quod competit, ut sit aequalis ratio dati et accepti.

Contra: a. Decretalis Alexandri III: Quidam "homines servientibus et mercenariis de frugibus non decimatis debita totius anni pro" laboribus suis "impendunt, tunc demum de residuo decimam persolventes. Mandamus, ut decimas statim, fructibus collectis, persolvant ac de subtractis dignam satisfactionem exhibere procurent".

III. Item quaeritur utrum, deductis expensis prius, decimae debito modo solvantur.

Quod videtur, 1. quia quicumque est particeps in proventu et lucro, debet particeps esse in expensis de aequitate naturali. Ergo, cum Ecclesia sit particeps in proventu, debet etiam particeps esse expensarum; ergo ante decimam deducendae sunt expensae.

Contra: a. Decretalis Caelestini III: "Districte praecipimus, antequam deducatis expensas, decimas ecclesiis, ad quas pertinent, cum integritate debita persolvatis".

IV. Item quaeritur utrum prius sit solvendus census vel tributum domino temporali quam decima sacerdoti.

Quod videtur: 1. Nam potestas terrena, sicut patet ex praecedentibus, primatum habet in possessione terrena; ergo et primatum debet habere in tributo sibi debito portionis terrenae; primo ergo erit sibi solvendum tributum quam decima sacerdoti. Quod videtur ex ordine verborum Domini innui, Matth. 22, 21: "Reddite quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo".

Contra: a. Concilium generale sub Innocentio III, Extra, De decimis et primitiis: "Statuimus ut exactionem tributorum et censuum praecedat soluti decimarum"

VI. Item, quaeritur, si furtive vel violenter, rapiatur totus acervus de area ante solutionem decimarum, utrum teneatur possessor ad decimam acervi solvendam Ecclesiae.

Ad quod sic: 1. Dominium decimae residet penes Ecclesiam etiam ante separationem, nec tenetur rusticus eam custodire nisi sicui suam. Ergo, si amittitur vel aufertur, Ecclesiae aufertur.

Contra: a. "Statim, collectis fructibus", debet decima dari, sicut dicit Alexander III ; sed quia statim non solvit rusticus, ideo ablata est; ergo rusticus est causa subtractionis ; ergo tenetur Ecclesiae.

VI. Item quaeritur, si aliquis vendat acervum ante solutionem decimae, utrum quis teneatur ad solutionem.

1 Nam, sicut d1c1t Conc1l1um generale, si res indecimata "transit cum suo onere", cum res ista sit indecimata; emens eam tenetur ad decimam.

2. Item, vendens vendit rem propriam et decimam; ergo fraudat Ecclesiam a decima; ergo tenetur Ecclesiae de decima.

3. Item, si uterque tenetur ad decimam, ergo Ecclesia habebit duplicem decimam, cum ei non debeatur nisi una; ergo Ecclesia suum recipiet cum augmento, quod est maximum inconveniens. v' Respondeo: Distinguendum quod sunt decimae personales et praediales. Decimae personales dari debent eo tempore quo maior commoditas provenit Ecclesiae, et ideo dicunt "quod possunt dari in fine anni, ut sic maior commoditas proveniat Ecclesiaequam si per minutiassolverentur". Decimae vero "praediales statim debent daricum fructus percipiuntur et antequam solvantur mercenarii et antequam" deducantur expensae et antequam solvatur "census vel tributum et antequam per negligentiam indealiquid furto vel rapina possit auferri etantequam res indecimataalienetur vel vendatur, sicut dicunt iura praedicta".

[Ad oblecta]: I. 1. Ad illud ergo quod primo obicit quod affirmativum est, et propter hoc non obligat ad statim, dicendum quod non sequitur, quia sic est praeceptum, ut, cum decima solvitur, tali tempore solvatur. - Unde ipsa circumstantia temporis includitur in praecepto secundum determinationem Ecclesiae.

2. Ad aliud vero quod dicit de personalibus decimis iam responsum est quoniam non est simile. Nam de voluntate Ecclesiae est ut personales decimae non solvantur statim, sed cum magis expedit; de Voluntate vero Ecclesiae est ut praediales solvantur statim, quia hoc magis sibi expedit; nullus autem potest rem ultra voluntatem domini sui detinere.

II. Ad aliud vero quod quaeritur de solutione mercenariorum et etiam de deductione expensarum, respondendum, secundum Decretalem Innocentii III, Extra, De decimis et primitiis, reprehendentis illos qui sumptus agriculturae ante solutionem decimae,deducunt et portionem fructuum in mercedem cultorum separant, dicentis sic: "Cum Deus, cuius "est terra et plenitudo eius, orbis terrarum"etc., deterioris conditionis esse non debeat quam dominus temporalis, cuius statutum de terris, quas exhibet aliis excolendas, non quidem deductis sumptibus aut semine separato necessario, cum integritate per, solvitur. Nimis protecto videtur iniquum decimae, quas Deus in signumuniversalis dominii sibi reddi praecepit, suas esse, decimas asseverans, occasione, praemissa diminui valeant, cum debita sit solutio decimarum". Et subdit: "De cunctis omnino proventibus decimae sunt reddendae, sicut colonusde, parte fructuum, quae sibi remanet ratione culturae, sic etdominus de portione, quam percipit rationeterrae, decimam reddere tenetur".

1. Ad ea vero quae obiciuntur, dicendum quod Ecclesia non percipit decimas sicut communem proventum, immo sicut censum dominii generalis. auctoritate divina, et ideo ab omni conditione et debito est liberum stipendium decimarum.

III. Si autem quaeratur utrum circa res acquisitas prius sint expensae deducendae quam solvatur decima, respondet Innocentius III, Extra, De decimis et primitiis, quia aut acquiruntur de pecunia decimata aut non. Si non acquiruntur de pecunia decimata, non sunt deducendae expensae ante solutionem decimae. Si vero sunt acquisitae de pecunia decimata, prius sunt deducendae expensae.

Si autem quaeratur similiter utrum expensae, quae fiunt pro fructibus percipiendis, de pecunia decimata sint deducendae, respondet Innocentius quod non. Et ratio est, quia semper fructus transeunt in domi ium illorum, salva decima, nec possunt alienare fructus nisi cum onere decimarum. Et hoc est quod per distinctionem dicit Innocentius III, Extra, De decimis et primitiis: "Licet circa res acquisitas vel factas, de pecunia decimata, cum ipsae venduntur, credamus deducendas expensas et de residuo quasi de lucro decimas persolvendas, ut, si vendatur domus, ager, vinea, clibanus, molendinum, grex aut quaelibet merces, expensas tamen, quae fiunt pro fructibus percipiendis, ex illis, de quibus fructus proveniunt, non credimus deducendas, etiam si fuerint decimatae, quoniam, salva decima, fructus efficiuntur eorum qui faciunt ipsas expensas. Fructus autem alienari posse non credimus nisi cum onere decimarum. Nec pro restaurando detrimento quarumlibet rerum, ex quibus decimae persolvuntur, credimus deducendas expensas de proventibus decimandis, quia penes dominumres permanent restaurandae".

IV. Ad illud vero quod obicitur utrum solutio census vel tributi debeat praecedere solutionem decimae, quia temporalis dominus primatum habet in terrenis, dicendum quod non. Et ratio est, quia quae est comparatio domini terreni ad caelestem, ea est; comparatio dominii ad dominium; Terrenus enim dominus habet dominium particulare ,et transitorium et subiectus est Domino caelesti, dominium vero caeleste est perpetuum et generale. Quia ergo decima, solvitur sacerdoti vicario Dei in signum caelestis et generalis dominii, ideo solutio decimae debet praecedere solutionem census, et etiam ipse census et tributum decimari debet, quia et ipsum dominium temporale obnoxium est dominium caelesti, si receptus fuerit census ante solutionem decimae. Unde Innocentius III, in Concilio Lateranensi, Extra, De decimis et primitiis: "Cum in signum universalis dominii quasiquodam titulo speciali [sibi] Dominus decimas reservaverit, nos et ecclesiarum dispendiis et animarum periculis obviare volentes, statuimus ut in praerogativam dominii generalis exactionem tributorum et censuum praecedat solutio decimarum, vel saltem ii, ad quos census vel tributa indecimata pervenerint, quoniam res cum onere suo transit, ea per censuram ecclesiasticam decimare cogantur ecclesiis, quibus de iure debentur".

V. Ad illud vero quod quaeritur si furtive vel violenter rapiatur totus acervus de area ante solutionem decimae, utrum teneatur possessor ad decimam acervi solvendam Ecclesiae, respondetur "quod, si rusticus erat in mora" per negligentiam vel per causam aliam indebitam "tempore violentiae" vel furti, "teneturad totam decimam totius acervi" solvendam Ecclesiae, quia secundum iura, si ex mora solvendi debiti accidat periculum, rei quae debetur, periculum et detrimentum est eius per quem fit illa mora; "tamen Ecclesia dabit rustico suas actiones contra violentum. Si vero Ecclesia erat in mora", aut propter, moram illam amisit rusticus suum aut non. Si non, sed quia ita contigit, Ecclesia, "de residuo recipiet tantum decimam. Si" sic, ut quia "propter moram Ecclesiae" evenit periculum, quia, "non audebat rusticus tangere fructus" non decimatos, et ideo "non reposuerat fructus, quos aliter deposuissetin locum securum, tunc" decima, sicut dicunt, totaliter "cedit in periculum Ecclesiae: Ecclesia enim non debet peterelucra cum damnis aliorum".

VI. Ad ultimum quod quaeritur de venditione acervi ante solutionem decimarum, respondetur quod tam vendens quam emens tenetur ad decimas: vendens propter dolum quem commisit ; emens, quia habet rem quae obnoxia est decimae, et, sicut dicit Innocentius, "frutus non possunt alienari nisi cum onere decimarum". Unde potest Ecclesia petere a quo maluerit; tamen, si obtinuerit a venditore, quoad Ecclesiam liberatus est emptor vel e converso. Absit enim quod Ecclesia suum recipiat cum augmento.

Si tamen quaeratur, si unus solvit decimam, emptor vel venditor, utrum unus teneatur alteri, distinguitur. "Siemptor fuit bonae fidei et solvit decimam, tenetur et venditor. Si fuit malae fidei, non tenetur, nisi expresse dictum fuerit et cautum". Sed "tamen uterque debet agere poenitentiam de dolo et quasi furto, quia contrectaverunt decimam invito domino. In foro tamen poenitentiali tutumest quod, si emptor solvit decimam, venditor sibi restituat, nisiforte in casu, scilicetsi emptor non invenitur deceptus in te, quia adhuc bene valet pretium".

PrevBack to TopNext