III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 3, T. 2, C. 1
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 3, T. 2, C. 1
UTRUM PRIMITIAE SINT IN PRAECEPTO.
Ad primum sic obicitur: a. Exod. 22, 29: "Decimas tuas et primitias tuasnon tardabis offerre". Ergo qua ratione decimae sunt in praecepto, et primitiae.
b. Item, Exod. 13, 2: "Sanctifica mihi amne primogenitum" ; et subditur: "Quidquid primitivum est in pecoribus tuis sanctificabis Domino".
d. Item, Ezech. ultimo, 12: "Erunt levitis et sacerdotibus primitiae de primitiis terrae sanctum sanctorum".
2. Item, Malach. 3, 8-9: "In quo configimus te? Vos configitis in decimis et primitiis. Et in penuria vos maledicti estis".
f. Item, Canon Gregorii, XVI Causa, quaest. 7: "Oportet decimas et primitias, quas iure sacerdotum esse sancimus, ab omni populo accipere".
g. Item, Canon Alexandri, dist. 32: "Decimae et primitiae seu oblationes vivorum et mortuorum Ecclesiae Dei fideliter reddantur a laicis; quas qui retinuerint, ab Ecclesiae sanctae communione separentur".
h. Item, Innocentius, Extra, De decimis: "Deus in signum universalis dominii decimas sibi reddi praecepit, suas esse decimas et primitias asseverans".
Ex iis ergo manifeste relinquitur quod primitiae sunt in praecepto. - Quod quidam absolute concedunt.
Si ergo eadem est ratio legis primogenitorum et primitiarum, lex primitiarum in signum est; ergo praeceptum de primitiis iuit caerimoniale; ergo tempore gratiae non est servandum quemadmodum nec alia praecepta significativa.
2. Fuerunt aliim6 qui dixerunt quod praeceptum de primitiis murale est nec cessavit, sed remanet ampliatum in oblationibus quotidianis quae fiunt Ecclesiae. — Contra: Pari ratione posset dici quod praeceptum de decimis remanet ampliatum, cum oblationes et redditus, quos modo habent ecclesiae, sint maiores quam decimae Legis Veteris. Ergo in illis redditibus, quos accipiunt ecclesiae, servaretur praeceptum de decimis, sicut dicitur servari praeceptum de primitiis in oblationibus, quod falsum est.
3. Item, de iure naturali simpliciter est quod honorandus est Deus "de" propria "substantia" et ante omnia honorandus: sed in exhibitione primitiarum secundum se non aliud ostenditur quam honor Dei "de" propria "substantia" ante alia; ergo praeceptum de primitiis secundum formam praecepti simpliciter est de iure naturali. Praeceptum vero de decimis propter taxationem partis decimae non est de iure naturali simpliciter quoad formam taxationis; ergo praeceptum de primitiis secundum formam praecepti potius est servandum quam praeceptum de decimis, cum ea, quae sunt iuris naturalis, simpliciter maneant immutabilia et uno modo semper ab omnibus sint servanda.
Respondens: Praeceptum de primitiis et praeceptum de decimis, quantum ad substantiam praecepti, sunt iuris naturalis simpliciter; et substantia praecepti est ut honoretur Deus "de" propria "substantia", sicut dicitur Prov. 3, 9, et sustentetur minister eius, sicut dicitur Malach. 3, 10, et secundum hoc manet litteraliter immutatum. Quantum vero ad determinationem praecepti fuit praeceptum iudiciale per legem et etiam praeceptum figurate per inspirationem. Cum enim ex lege naturali haberetur sicut morale simpliciter quod honoraretur Deus et sustentaretur minister eius, non tamen determinatum esset quo ordine vel in quota parte, necessaria fuit determinatio per legis datae iudicium. Determinatum est ergo quo ordine in primitiis et in quota parte in decimis, sequendo instinctum rationis et naturae, sicut supra dictum est, et sic factum est iudiciale praeceptum. Item, cum per culpam originalem sentiret se posteritas Adae eiectam de paradiso, in qua mansisset, si non fuisset peccatum, in paradiso autem duo sunt: unum est obtinere hereditatem caelestem, quod est proprium primogenitorum, et hoc per comparationem ad Deum; aliud obtinere societatem angelorum, et hoc respectu concivium, peri inspirationem ostensum est homini quod natura humana erat reparabilis quoad utrumque, scilicet quoad primogenituram sive obtinendam hereditatem caelestem et quoad obtinendam societatem angelicam. Inde est quod inclinata est ratio hominis et natura ad hoc ut faceret ea quae essent signa huius reparationis faciendae. Facta est igitur a principio significatio restituendae primogeniturae sive hereditatis, et hoc per oblationem primitiarum et primogenitorum in Abel. Secundo vero facta est significatio restituendae angelicae societatis in oblatione decimarum per Abraham: homo enim erat drachma decima perdita, sicut dicit Dominus, Luc. 15, 8-10. Unde dicit Augustinus t: "Redde decimam Deo, aliter non deduceris ad decimam angelorum". Praeterea, cum ex lege naturali teneret homo quod honorandus est Deus "de" propria "substantia", teneret etiam quod honorandus ut auctor et principium et honorandus ut conservatur et finis, ex inspiratione cum ratione in oblatione primitiarum significavit honorandum Deum sicut principium et auctorem bonorum, in oblatione vero decimarum sicut conservatorem et finem bonorum, sicut dicit Isidorus, super illud Exod. 22, 29: "Decimas et primitias" etc. Et istis duabus de causis ultimo assignatis factum est praeceptum de decimis et primitiis praeceptum figurale.
Respondendum igitur de primitiis, sicut responsum est de decimis, quod secundum substantiam et indeterminationem est praeceptum morale et semper servandum, secundum vero determinationem ordinis praeceptum de primitiis simpliciter iudiciale est vel figurale quantum ad tempus ante incarnationem, quemadmodum praeceptum de decimis quantum ad taxationem talis partis. Illa ergo ratione qua figurale est non manet tempore gratiae, sed in illa ratione qua iudiciale est. Iudicialia autem praecepta, cum instituta sint propter utilitatem publicam, relicta sunt potestati Ecclesiae, ut secundum eius arbitrium vel serventur vel determinentur vel etiam mutentur, secundum quod expedit communi utilitati. Sicut ergo dictum est de decimis quod ante Legem quoad taxationem talis partis erant in consilio, adveniente Lege in praecepto, tempore vero gratiae quantum ad aliquid sunt in consilio, quantum ad aliquid in praecepto, ut supra ostensum est, ita et de primitiis dicendum est.
Solvitur ergo praecedens quaestio, ut dicatur quod solutio primitiarum secundum determinationem Ecclesiae est in praecepto tempore moderno. Determinat autem, ut secundum consuetudinem approbatam solvantur primitiae et secundum legem divinam. Ubi ergo consuetudo est solvere primitias, praeterea, ubi indigentia ministrorum Dei est, quibus secundum Legem debetur sustentatio, solvendae sunt primitiae. Dico, secundum formam praecepti, si ab Ecclesia requirantur.
[Ad obiecta.] a—h. Patet ergo responsio ad praedictas auctoritate quibus ostenditur quod primitiae sunt in praecepto.
1. Simili modo patet responsio ad primumMh quod obiciebatur quod primitiae erant in signum. Erant enim primitiae in signum uno modo, alio modo non. Secundum quod erant in signum, erant in signum rei futurae, scilicet reparandae primogeniturae et caelestis hereditatis. Erant etiam Iudaeis in signum rei praeteritae, scilicet beneficii liberationis ab Aegypto per interfectionem primogenitorum Aegypti, salvatis primogenitis Israelis. Erant etiam in signum rei faciendae, ut scilicet initium nostrorum operum Deo auctori tribuamus. Sed quoad has rationes significationis non manet praeceptum de primitiis, sed manet quoad aliam rationem, et immutabiliter secundum rationem moralem et indeterminatam, et mutabiliter secundum rationem iudicialem determinatam, quia arbitrio Ecclesiae relinquitur.
3. Ad ultimum vero quod dicit quod praeceptum de primitiis secundum determinationem praecepti est de iure naturali, quia de iure naturali est quod honoretur Deus ante omnia, dicendum quod non sequitur. Nam et de iure naturali est quod ante omnia honorandus est Deus in quolibet ordine distributionis substantiae, ut sicut in primitia, ita et in ultima et media.
On this page