III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 3, T. 2, C. 2
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 3, T. 2, C. 2
QUANTA DEBEAT ESSE PRIMITIA.
Ad quod nota quod "non invenitur expressum in libris Moysi. Dicit tamen Hieronymus: Maiorum traditione introductum est quod qui plurimum, quadragesimam partem dabant sacerdotibus, qui minimum, sexagesimam. Inter quadraginta et sexaginta licebat offerriquodcumque voluissent, et hoc in aridis et liquidis, in foetibus autem primogenitum dabatur. standum" est autem "consuetudini, ut quae libet ecclesiaservet consuetudinem suam, si habet; si non habet, recurratad consuetudinem vicinarum ecclesiarum. Si inveniat ibidiversas consuetudines, illam consequatur quae magis tendit ad mediocritatem vel quae apluribus observatur. Si tamen ecclesia esset tenuis nec haberet sacerdos unde posset sustentari satis, tunc dicerem illam consuetudinem eligendamquae amplius solvit vel saltemmediam inter illas".
On this page