III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 3, T. 3, C. 1
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 3, T. 3, C. 1
UTRUM OBLATIONES SINT IN PRAECEPTO TEMPORE GRATIAE.
Circa primum sic obicitur: a. Exod. 23, 15: "Non apparebis in conspectu meo vacuus", super quem locum dicit Canon Gregorii: "Omnis Christianus procuret ad Missarum solemnia aliquid Deo offerre et reducere ad memoriam quod Deus per Moysen dixit: "Non apparebis in conspectu meo vacuus"".
b. Item, Eccli. 35, 6-7: "Non apparebisin conspecta mea vacuus; haec enim omnia propter mandata Dei fiunt" ; et subdit immediate: "Oblatio iusti impinguat altare".
c. Item, Anastasius, [ Causa ] XVI, quaest. 1: "Statuimus ut si quis oblationes Ecclesiae vel decimas, quas populus daredebet, tenere contenderit, communione privetur". Ex iis manifeste relinquitur quod oblationes sunt in praecepto.
d. Item, dicit Canon Carthaginensis Concilii, [ Causa ] XIII, quaest. 2: "Qui oblationes defunctorum aut negant ecclesiis aut difficulter reddunt tamquam necatoresegentium excommunicentur".
Contra: 1. In Evangelio oblationis exhibitio non proponitur per modum praecepti, sed solum per modum consilii, cum dicitur, Matth. 5, 23: "Si offers munus tuam ad altare" etc., secundum quem modum proponuntur alia consilia, Matth. 19, 21: "Si vis perfectas esse, vade" etc. Ergo lex Evangelii iudicat oblationes dandas pro consilio, non pro praecepto.
2. Item, de oblationibus non est dictum in Evangelio quemadmodum et de decimis: "Oportuit ista facere", Matth. 23, 23.
3. Item, si dicatur iuxta Canonem Gregorii, quod est praeceptum ex Lege Veteri, Exod. 23, 15 "non apparebis in conspectu meo vacuus", ergo pari ratione praeceptum erit "tribus vicibus per singulos anno festa" celebrare, solemnitatem "Azymaram" et Pentecostes et Scenopegiae iuxta eamdem Legem, intra quam praedictum praeceptum includitur. Ita enim ibi dicitur: "Tribus vicibusfesta celebrabitis. Solemnitatem Azymoram" etc.; et subditur: "Non apparebis in conspecia mea vacuus. Et solemnitatem messis primitivorum", hoc est Pentecosten, "solemnitatem quoque in exitu anni", hoc est Scenopegiam. Si ergo observare ista secundum ritum Legis non tenemur tempore gratiae, quia hoc esset iudaizare, ergo non tenentur ad illud quod includitur "non apparebis in conspectu meo vacuus".
Respondeo: Communiter distinguuntur tres species oblationum secundum consuetudinem Ecclesiae. "Una est alicuius rei donatio gratis facta inter vivos Deovel Ecclesiae; alia estalicuius rei donatio Deo vel Ecclesiae tacta causa mortis; tertia est quotidiana et usualis, quam faciunt fideles ad altare seu manum sacerdotis". Dicunt autem iurisperiti quod "in prima et secunda specie oblationes necessariasunt solvendae, adeo ut qui non solverint" debeant communione privari, secundum quod dicit Canon Alexandri, dist. 32: "Oblationes vivorum et mortuorum Ecclesiae Dei fideliter reddantur a laicis, quas qui retinuerit, a sanctae Ecclesiae communione separetur". Et iterum, Concilii Varensis, [ Causa ] XIII, quaest. 2: "Qui oblationes defunctorum retinentet Ecclesiae tradere morantur, ut infideles sunt ab Ecclesia abiciendi". Has ergo oblationes dicunt necessario solvendas; quia istae sunt ex dono mere pertinentes ad proprietatem ecclesiae, et ideo sacrilegus erit qui ista non reddit. "In tertia vero specie oblationum" diversificantur opiniones. Nam quidam dicunt "quod oblationes quotidianae sunt" in praecepto et "necessariosolvendae", secundum quod dicit Canon Gregorii: "Omnis Christianus" etc., ut supra. "Alii" vero dicunt quotidianas oblationes voluntarias esse et in consilio. Canonem vero Gregorii "intelligunt de oblatione interiori vel bonorum operum". Similiter illud quod dicitur in Exodo 23, 15 et in Eccli. 35, 6 "non apparebis" etc., si intelligatur in praecepto; vel intelligunt illud esse dictum per modum consilii, non praecepti. "Alios vero Canonesintelligunt de oblationibus aliis, de quibus supra dictum est".
Sed obicitur: Nam quaestio de oblatione solvenda potest duobus modis intelligi: aut de oblatione tacta aut de oblatione fienda. De oblatione iam facta Ecclesiae quocumque modo, nullus dubitabit quin necessario, si habeatur, sit solvenda, quia, sicut dicit Canon, Ecclesiam fraudare sacrilegium est. De oblatione vero flenda nullus similiter dicet quod in prima specie vel secunda necessario sit solvenda, cum pure sint voluntariae antequam fiant. De oblatione vero quotidiana, cum dicant Canones quod fiat, videtur magis dicendum quod necessario esset solvenda, propterea praedicta distinctio nulla est.
Dicendum igitur quod oblatio fienda in prima et secunda specie non est in praecepto, sed in consilio; sed postquam facta est solutio, est in praecepto. Oblatio vero in tertia specie aliquando est in praecepto, aliquando in consilio. In praecepto secundum consuetudinem approbatam vel si indiget minister Dei, ut de decimis et primitiis dictum est. "In hoc tamen concordant quod, si esset pauper sacerdos nec haberet unde sustentaretur, posset eis subtrahere divina officia", subtractis oblationibus, "quia nemo cogitur, ut ait Apostolus, suis stipendiis militare, I Cor.9, 7", Item, dicunt "quod, si de consuetudine solent parochiani in certis et praecipuis aliquibus testis annualibusofferre, possunt cogi ad tenendam consuetudinem".
Sed contra: Sexta Synodus, [ Causa ] I, quaest. 1: "Nullus, qui sacram communionem dispensat, a percipiente gratiam aliquid exigat". Et subdi "Si vero aliquid exegerit, deponatur sicut imitator simoniacae fraudis".
Item, Canon Gelasii, ibidem: "Quod "gratis"accepimus, "gratis"dare mandamur", Matth. 10, 8. "Et ideo sacerdotes nihil prorsus in baptizandis exigere moliantur". Ex quibus videtur relinqui quod sacerdos non potest oblationes exigere nec divina eis subtrahere, si nollent oblationes dare.
Si vero diceretur quod secundum consuetudinem posset oblationes exigere et divina subtrahere — contra, Decretalis Alexandri III, Extra, De simonia: "Pro sepultura, chrismatis et olei perceptione nulla pretiiexactio attentetur; nec sub obtentu cuiusquamconsuetudinis reatum suum quisque tueatur, quiadiuturnitas temporis non minuit peccatum, sed auget".
Item, Decretalis Concilii Lateranensis: "Horribile nimis est ut pro sacramentis aliquidrequiratur. Putant autem plures ex hoc licere, quia legem mortis de longa invaluisse consuetudine arbitrantur, non attendentes quod tanto graviora sunt crimina, quanto diutius infelicem animam tenuerint alligatam". Ergo consuetudo nullo modo faciet ut per subtractionem sacramentorum cogantur laici ad oblationes sine periculo simoniae.
Propterea dicendum quod sacerdos non poterit subtrahere divina. Tamen ad conservandas pias consuetudines circa oblationes possunt cogi laici, non per sacerdotem subtractione sacramenti, sed per episcopum loci, secundum Decretalem Innocentii III, Extra, De simonia: "Super iis pravas exactionesfieri prohibemus et pias consuetudines praecipimus observari, statuentes ut libere conferantursacramenta; sed per episcopum loci, veritate cognita, compescantur qui malitiose nituntur laudabilem consuetudinem immutare".
On this page