Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 3, T. 3, C. 2

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 3, T. 3, C. 2

CUI DANDA SIT OBLATIO.

Postea quaeritur cui danda sit oblatio. Quaeritur ergo utrum solis sacerdotibus, qui habent animarum curas, debeant dari oblationes.

Quod manifeste habetur a. ex Lege, Num. 18, 9: "Omnis oblatio, et sacrificium, etquidquid pro peccato aut delicta redditur mihi, erit Aaron et filiorum" suorum.

b. Item, Hieronymus, Ad Damasam: "Sacerdotes pro omnibus orare debent, quorum eleemosynas et oblationes accipiunt. Quaergo fronte praesumunt laici oblationes, quas Christiani pro peccatis suis offerunt, velipsi comedere vel aliis concedere?"

c. Item, Canon Damasi Papae, [ Causa ] X, quaest. 1: "Oblationes, quae intra sanctam Ecclesiam offeruntur, tantummodo sacerdotibus, qui quotidie Domino servire videntur, liceatcomedere et habere, quia in Veteri Testamento prohibuit Dominus panes sanctos comedere filiis Israel, nisi tantummodo Aaron etfiliis eius".

d. Item, Canon Bonifacii, [ Causa ] XII, quaest. 2: " "Quidquid semel fuerit Domino consecratam sanctum sanctorum erit et"ad ius pertinet sacerdotis", et est sumptum ex Levit, cap. ultimo, 28.

Ex iis ergo videtur quod non laicis nec aliis quam sacerdotibus parochialibus liceat oblationes recipere vel comedere.

Contra: 1. Nos videmus quod laici emunt oblationes, ut candelas et panes, qui offeruntur in ecclesiis, et hoc de voluntate Ecclesiae. Ergo possunt uti illis candelis et panes comedere.

2. Item, nos videmus quod monachi in multis parochiis recipiunt vel partem habent in oblationibus, et tamen videtur esse contra legem et Canones supradictos.

Respondeo: Solis sacerdotibus sunt oblationes offerendae et comministrantibus fideliter dispensandae, iuxta illud Apostoli, 9, 13: "Qui in sacrario operantur quae de sacrario sunt edunt, et qui altaria deserviunt cum ultori participant".

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod obicitur de laicis, dicendum quod non est contra Canones, si ipsi de manu sacerdotum ea, quae oblata sunt, recipiant vel per donationem vel per emptionem; sed, si propria auctoritate vellent sibi usurpare laici ea quae oblata sunt vel etiam ius oblationum contra divinam legem et Canones vindicare, sacrilegium committerent.

2. Ad illud vero quod obicitur de monachis, non est contrarium. Nam aut sunt coadiutores sacerdotis in ministerio altaris, et ideo de altario possunt vivere; aut habent curam sicut alii parochiales sacerdotes, et tunc maxime, sicut dicit B. Ambrosius, possunt "decimarum, primitiarum, oblationum iusta perfrui portione, iuxta Apostolum, de altario, cui serviunt, viventes" ; vel orant pro populo sicut et sacerdotes, quibus pro officio orationis secundum legem Dei, ut dicit B. Hieronymus, conferuntur oblationes.

PrevBack to TopNext