III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 3, Q. 1, C. 1
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 3, Q. 1, C. 1
UTRUM IN CAERIMONIALIBUS UNIVERSALITER SIT INTELLIGENTIA LITTERALIS.
Ponunt autem quidam quod in omnibus P caerimonialibus Legis est intelligentia litteralis. Hoc autem probant deducendo ad plura inconvenientia, si contrarium poneretur.
1. Primum inconveniens est abusio sermonis. Nam "sermo interpres animi est". Si ergo sermo legislatoris "non esset interpres animi sui, sed magis absconditor et celator", si ita esset quod in sermone caerimonialium nulla esset intelligentia litteralis, relinquitur quod legislator usus est sermone inordinate, quod magnum vitium est et inconveniens.
2. Secundum inconveniens est "fraus doctrinae". Nam ubi est doctrinae simulatio, ibi doctrinae fraus et non veritas quantum ad hoc; sed ubi per sermonem quiddam designatur et aliud intelligitur, ibi simulatio est; si ergo in doctrina caerimonialium quod litteraliter significant non intelligitur, simulatio doctrinae erit et fraus.
3. Tertium inconveniens est stultitia legislatoris. "Quid" enim, inquiunt, "stultius sentiri potest de Propheta sapientissimo et legislatore quam ea locutum fuisse populo et servare mandasse quae populus non intelligeret?" Ex hoc enim sequitur quod ipse "legislator" quasi "barbarus" loqueretur, "cum a populo non intelligeretur", secundum quod dicit Apostolus, I Cor. 14, 11: "Si nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquar, barbarus, et is, qui mihi loquetur, barbarus".
4. Quartum inconveniens est culpa latoris. Nam, "cum esset dux et" rector "populo illi datus, qualiter implebatdoctoris officium, cum ipsam Legem ad populum terebat", quem "docere debebat", et ipsam "non exponeret", sed velaret? "Hoc" enim "facere nihil aliud erat quam populum in errorem inducere. Proponere" enim "litteram mandatorum, litteralem intelligentiam non habentem, et hoc populo non exponere, nihil aliud est quam populumin litteralem intelligentiam, ubi ipsanon est, inducere" ; et hoc est facere errare, quod est magna culpa doctoris.
5. Quintum inconveniens est omissio doctorum et Prophetarum. Nam "tot et tanti Legis doctores" et Prophetae "in isto populo praecesserunt et in isto errore populum reliquerunt", videlicet in litterali intelligentia caerimonialium, nec "de alio intellectu quam de litterali populum" monuerunt. Cum ergo missi essent a Deo ad directionem et instructionem populi, in hoc per omissionem deliquerunt.
6. Item, si dicatur quod in "talibus praeceptis et prohibitionibus non loquebatur Lex illi populo, sed populochristiano, cui talium spiritualisintelligentia servabatur" - obiciunt per auctoritatem Apostoli, "ad Rom.3, 19: "Scimus quia quaecumque Lex loquitur, iis qui in Lege sunt loquitur"". Item, "quae necessitas erat, ut nobis Lex spiritualem intelligentiam loqueretur, cum nondum" essemus?
Ex iis igitur concludunt quod "modis omnibus necesse est" caerimonialia omnia "litteralem intelligentiam habuisse".
Et in partem contrariam obicitur: a. Nam ea quae ponunt ad concludenda inconvenientia non videntur esse inconvenientia, immo convevenientia doctrinae sapientiae sive legis divinae. Nam, sicut dicit B. Dionysius, in Hierarchia angelica: "Decentissimum est eloquiis divina aenigmata occultare et inviammultis ponere sacram super mundanorum intellectuum veritatem; est enim non omnis sacer neque omnium, ut Eloquiadicunt, scientia". Item, B. Dionysius, in eodem: "Valde artificialiter Theologia poeticis sacris formationibus etiamnon figuratis intellectibus usa est, nostrum intellectum respiciens". "Etenim non est possibile aliter nobis lucere divinum radium nisi varietate sacrorum velaminum anagogice circumvelatum".
[Solutio]: 1. lix quibus manifeste relinquitur quod conveniens est sermoni legis divinae aenigmatice et transumptive loqui, non litteraliter, duplici de causa. Prima est dignitas veritatis divinae, quae debet celari hominibus malis; secunda est imbecillitas intellectus humani in comprehensione divinorum deficientis. Non est igitur inconveniens uti sermone abscondito vel celato in caerimonialibus praeceptis.
2. Item, quod secundo loco ponunt pro inconvenienti, videlicet quod in doctrina aliud litteraliter designetur et aliud intelligatur, non est inconveniens in doctrina nec in praeceptis sapientiae divinae, cum ad excitationem et exercitium nostri intellectus talibus verbis in praeceptis evangelicis ipsa Veritas aliquando usa sit, Matth. 5, 29: "Si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum; si dextera manus, abscinde eam", quod nullus dicit secundum litteralem significationem debere accipi.
3. Item, quod tertio ponunt pro inconvenienti sapientem legislatorem loqui in praeceptis aenigmatice et talibus verbis quibus populus rudis quod diceretur non intelligeret, est contra sententiam Salomonis, qua manifeste ostendit quod in rebus et rationibus eminentibus veritatis sapientis est loqui aenigmatice et taliter quod ab illis, qui sunt rudes et incapabiles veritatis, non intelligantur, sed solum a sapientibus et perceptibilibus veritatis. Unde Prov. 1, 5-6: "Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit; animadvertet parabolam et interpretationem eius, verba sapientum et aenigmata eorum".
4. Item, quod quarto ponunt pro inconvenienti legislatori proponere praecepta non habentia intelligentiam litteralem et non exponere ea populo, inconveniens non est doctrinae divinae nec culpa doctori, cum propter defectum auditorum ipsa Dei Sapientia, Christus, taliter, hoc est parabolice, doceret et loqueretur ad turbas, sicut patet ex Matth. 13, 11; unde et post parabolam seminis dixit Apostolis: "Vobis datum est nosse mysterium regni caelorum, ceteris autem in parabolis" ; et ratio erat detectus amoris veritatis, secundum quod ibi exprimitur.
5. Item, quod quinto concludunt pro inconvenienti quod sancti Prophetae et doctores non sunt locuti illi populo nisi de litterali intelligentia praeceptorum, manifeste falsum est revolventi Scripturas. Nam ipse Moyses legislator de spirituali intelligentia circumcisionis non tacuit; cum dixit, Deuter. 10, 16: "Circumcidite praeputium cordis vestri" ; et Ierem. 4, 4: "Circumcidimini Domino et auferte prueputia cordium vestrorum", et iterum 9, 26: "Omnes gentes habent praeputium omnis autemdomus Iuda incircumcisi sunt corde". Item, nec David tacuit de spirituali intelligentia sacrificiorum, cum dixit: "Sacrificium Deo spiritus contribulatus" ; et iterum: "Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum", et iterum: "Sacrificium laudis honorificavit me", et multa talia; et alii Prophetae similiter.
6. Item, ad illud quod dicunt iuxta Apostolum quod "quaecumque Lex loquitur, iis qui in Lege sunt loquitur", dicendum quod verum est, sed tamen non omnia omnibus; immo, eum in Lege essent perfecti et imperfecti, sapientes et rudes, digni et indigni, perfectis, sapientibus, et dignis nota tantum esse debuit arcana intelligentia et sublimis caerimonalium et figuralium praeceptorum, secundum formam Apostoli, I ad Cor. 2, 6: "Sapientiam loquimur inter perfectos", et subdit: "Sapientiam Dei loquimur in mysteria, quae abscondita est" ; et postea subdit: "Animalis autem homo non percipit ea quae Dei sunt: stultitia enim est illi et non potest intelligere" ; ideo subdit in 3, 1: "Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus".
Ex iis igitur manifeste relinquitur non esse necesse in praeceptis caerimonialibus Legis universaliter esse sensum sive intelligentiam litteralem. Propterea breviter dicendum est, quod clarius erit in sequentibus, quod in aliquibus et pluribus praeceptorum caerimonialium praeter spiritualem intelligentiam sensus fuit et ratio litteralis, in aliquibus vero et paucis tantum ratio spiritualis, propter rationes praedictas, quod infra manifestabitur.
On this page