III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 3, Q. 1, C. 2
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 3, Q. 1, C. 2
QUALITER IN PRAECEPTIS CAERIMONIALIBUS SIT INTELLIGENTIA SPIRITUALIS.
a. Nam convenienter quidam probaverunt per auctoritates et rationes et exempla in Lege, quantum ad caerimonialia, contineri intelligentiam spiritualem. "Legitur, Deuter.4, 5: "Haec est"nostra "sapientia et intellectus coram omnibus populis, at audientes universi praecepto haec, dicant: En populus sapiens et intelligens". Quis enim propter litteralem intelligentiam solam Legis sapientem et intelligentem censeat populum illum?"
b. "Praeterea, si nihil haberet intimae intelligentiae Lex, non haberet apud eamlocum scrutatio. Quid ergo esset dicere: "Beati, qui scrutantur testimonia eius"? et iterum: "Scrutabor Legem tuam"? Scrutata enim in animalibus intestina vel interiora sunt".
c. "Amplius, si non haberet nisi istumexteriorem sensum Lex, quare David orasset ad Dominum: "Revela oculos meos et considerabo mirabilia de Lege tua"? Cuius enim oculi adeo velati sunt ut istaexteriora Legis videre non valeat?"
d. "Amplius, quae sunt ista mirabilia", de quibus dicebat: "Considerabo mirabilia de Lege tua" ? "Quid enim admirationis habet carnificina sacrificiorum, inspectio leprarum et infinibilis circuitus, expiationum?"
e. "Amplius, mandata, iudicia, testimonia, totaque fabrica tabernaculi, totaque suppellex eiusdem, quid, inquam, habent admirationis haec omnia exterius? Quid philosophicae subtilitatis? Quid sapientialisprofunditatis? Numquid propter haec consideranda exterius virprophetici spiritus David, qui "super senes"se intellexisse gloriabatur, petebat revelari oculos suos?"
f. "Amplius, quem intellectum petebat sibi dari, cum dicebat: "Da mihi intellectum, ut discam mandata tua"? Naturalem" enim "intellectum habebat, qui utique sufficientissimus est ad omnem litteralem Legis intelligentiam; sublimiorem igitur intellectum petebat; ergo et propter sublimiorem intelligentiam. Habent igitur mandata Legis sublimiorem intelligentiam quam litteralem".
g. "Amplius, qualiter beatum dicitDavid virum, "qui in Lege"illa meditatur "die ac nocte", cum meditatio exteriorum quantum ad maiorem sui partem, etiamonerosa et taediosa videtur?"
h. Item, "inconveniens est et omnino supervacuum rudibus et iam doctis eamdem lectionem proponere. Quis enim magister hoc faciatin schola, ut non unicuique discipulorum suorum pro captu suo seu capacitate lectionem" proponat? "Quanto magis" ergo "omnium eruditor Deus in schola sua, in qua tantus populus erudiendus et docendus erat, unicuique de populo, prout capacitati eius congruebat, lectionem proposuit. Ergo et rudibus initialia et provectis ulteriora et doctis sublimiora proposuit. Et iterum, quia in eis, qui docti erant, diversi gradus inveniebantur, ita ut alii essent eminentes, alii eminentiores, et in iis etiam multa varietas, necessario provisum est omnibus in schola Dei de convenienti unicuique doctrina. Non est autem eis provisum" nisi "in uno libro, qui solus inschola Dei legebatur; in illo ergolibro congessit Deus tantamvarietatem ac multitudinem lectionum quantam requirebat Varietas ac multitudo lectorum".
i. Item, "tanta est in eloquiis Dei varietas ac multitudo intellectuum etexpositionum, quantam requirit varietas ac multitudo reficiendorum, id est docendorum".
k. Item, " Prov.13, 23: "Multi cibi in navalibus patrum"," id est, multa reiectio in expositionibus circa Scripturam sanctorum Patrum.
l. Item, apparet "Scriptura velut minera esse venas habens omnium metallorum" ; unde Prov. 2, 4 dicitur de sapientia: "Si quaesieris eam quasi pecuniam et quasi thesauros effoderis illam". Propter hoc dictum est, Sap. 8, 9: "Infinitas est thesaurus hominibus". Thesaurus autem iste sapientiae non potest esse in intelligentia litterali ; relinquitur igitur quod est in intelligentia spirituali.
Circa haec multipliciter opponitur: 1. Primo, quia dicit Augustinus, in libro De doctrina christiana: "Quia omnis doctrina vel est de rebus vel designis" ; et est divisio per immediata. Doctrina ergo caerimoniarum aut est rerum tantum aut signorum tantum. Si rerum est, secundum illos qui ponunt universaliter in eis sensum litteralem, ergo non est signorum; ergo non erit in eis significatio intelligentiae spiritualis. Si vero signorum, non erit rerum nec erit in eis intelligentia litteralis.
2. Item, abusio est "res in signa trahere quae nunquam ad significandum facta sunt". Si ergo multiplicia tacta narrantur in Lege quae non propter hoc fiebant ut significarent, relinquitur quod abusio erit in talibus significationem spiritualis intelligentiae quaerere.
3. Item, " Ierem.18, 6 dicitur: "Numquid nonsicut facit figulus iste, potero vobis facere, domus Israel, dicit Dominus"? Dissipatio enim vasis quod prius fiebat et formatiovasis alterius non ad hoc factae sunt ut significarent, et tamen adsignificandum eis usus est Dominus. Non offenderetur autem quis audiens huiusmodi expositiones seu interpretationes, si diceretur ei hoc modo quemadmodum ibi dixitDominus: "Numquid non sic vobis facere potero"? ubi de significatione nihil locutus est, sedde similitudine tantum, quemadmodum et Ierem.3, 20 non dixit quidquam de significatione, sed similitudinemet modum tantum expressit, dicens: "Quo modo si mulier contemnat amatorem suum, sic contempsit me domus Israel"etc; Non dixit quia contemptus huiusmodi mulierissignificaret contemptum filiorum Israel, nec dixit quod amator huiussignificaret ipsum, neque dixit quoddissipatio aut reformatio vasis prophetiaesset vel parabola eiusquod ipse operaturusesset in populo Israel, velquod figulus esset figura ipsius, sed expressit modum seu similitudinem notam inter opus suum et opus figuli et inter factum mulieris contemnentis amatorem suum et factum populi Israel". Restat igitur quod inconveniens est res, quae non ad hoc factae sunt, ad spiritualem intelligentiam convertere.
4. Item, convenientius et certius significat quod designat univoce quam quod aequivoce, et quod uno significat unum quam quod uno significat multa. Ergo, cum intellectus spiritualis sit convenientissimus, non erit in uno tacto vel dicto Legis nisi unus intellectus spiritualis. Errant igitur omnes sacri expositores qui in uno ponunt multiplices intellectus. — Item, convenienter significatur per bonum bonum et per malum malum: nam convenientia debet esse signi ad signatum; inconvenienter ergo designabitur malo bonum. Ergo inconvenienter dicitur a B. Gregorio "quod legitur II Reg.11". Dicit enim B. Gregorius "quod David, qui utique proditor erat in facto illo et adulter atque homicida, significat Christum; Urias autem, virfidelis et sanctus, diabolum; et iterum, de adulterina illa copula David et Bersabee, proditione et homicidio execrabili, significat sanctissimum matrimonium et immaculatissimam copulam Christi et Ecclesiae de gentibus".
Respondeo: Dicendum quod doctrina caerimonialium quantum ad plura est rerum et signorum, sed differenter: rerum ordinatarum ad latriam Conditoris; signorum vero gratiae Salvatoris.
[Ad obiecta]: 1—2. Unde ad solutionem primo et secundo obiectorum notandum quod significationes non litterales sunt institutione, collatione, natura. Institutione duobus modis: rebus, et dictis; collatione per consequentiam rationis ex rebus vel dictis; natura per: ipsam rerum similitudinem. Unde quidam convenienter dixit: "Scito quod significationes [non] litterales quatuor modis fiunt. Primumfacto ipso, videlicet cum res ad hoc tactae suntut significent, sicut factum illud Isaiae, quo ivit nudus et discalceatus, Isai.20, 2, et factum Ezechielis, quo fecit sibi "vasa transmigrationis"", Ezech. 12, 3; "quae utique ad hoc facta sunt ut significarent. In iis igitur manifestum est quod alia significatio quam litteralis quaerenda est in eis. Propter hoc dicit Isai.8, 18: "Ecce ego et pueri quos dedit mihi Dominus in signum et portentum". Similiter et Ezech.: "Signum est domui Israel"; et iterum", Ezech. 12, 11: " "Ego portentum vestrum"" dixit Ezechiel. "Et" bene "apparet" in eodem capitulo per totum, quia quidquid factum est in Ezechiele significat mala quae futura erant domui Israel. - Secunda significatio est dicti, quando scilicet aliquid dicitur ad significandum expresse, sicut illud, Ezech. 17, 3: "Aquila grandis magnorum alarum" etc. Et propter hoc vocatur idem " "aenigma"etparabola ibidem. Etistae duae significationes neminem offendunt. Cum enim exprimiturin Scriptura de facto quocumquequod ipsum fiat vel factum sit ad significandum, et de dicto similiter quod ad hoc dicatur vel dictum sit ut significet aliud quam litteralis sensus habeat, nemo offenditur, si aliud in iis quam litteralis sensushabeat requiratur. - Tertius modus est per consequentiam, quemadmodum dicimus quod, ubi corporalis et exterior idololatria" prohibetur, "intelligitur secundum consequentiam prohibitaspiritualis. Et iste intellectus similiter neminem offendit. Cum enim dixerimus quia ubi Deus prohibuit adorari idolum aureum", Exod. 20, 23, "quod utique similitudinem habet viventis et iuvare" potentis, "insinuavit et intelligi dedit se nolle quod aurum nudum, hoc est absque forma idoli, adoraretur; et propter hoc prohibitio avaritiae secundum consequentiam in illa prohibitione intelligitur: est enim "avaritia idolorum servitus", sicut legitur ad Eph.5, 3. Similiter, et ubi prohibuit "falsum testimonium"dici contra proximumin causa modica pecuniaria", Exod. 20, 16, "prohibuit per consequens et in causa famae, cum fama pretiosior sit omni pecunia. Eodem modo ubi prohibuit ne os ligaretur bovi trituranti", Deuter. 25, 4, "prohibuit per consequens ut operarius non fraudaretur cibo suo: si enim hancaequitatem voluit servari in bobus, utcollaborantes etiam comederent, multo fortius in hominibus. Hunc ergo modum significationis quilibet intellectus recipit. — Quarta significatio est perrerum similitudinem, quae non ad hoc factae sunt ut significent. Et haec est quaemultos attendit, et hocquia abusivum videtur eis res in signa trahere, quae non ad significandum factae sunt, quale est illud Ierem.18, 6: "Numquid sicut facit figulus iste, non potero vobis"facere, "domus Israel, ait Dominus"? Quamquam verum sit quod omnium duorum similium, quorum alterum est intellectui nostropropinquius nobisque notius, signum naturale est minus noti atque abintellectu nostro remotioris, signum, inquam, naturale est illius et velut liber, in quo legitur, unde et quasi lt natura docente, altero ad alterum" docendum "utimur". Et ex hoc patet responsio ad primo et secundo obiecta.
3. Ad tertium dicendum quod convenientis sime uno significantur multiplices intellectus, ut intentio legis divitiae conformetur bonitati eiusdem, ut "quemadmodum ex Dei bonitate factum est et absque ulla dubitatione credendum quod omnia bona sua opera fecerit propter omnembonum usum et utilitatem, quae ex eis quacumque industria elici possunt, sicomnia dicta sua sive eloquia propter omnem bonum usum et utilitatem, quae ex eis quacumque industria elici possunt, et dicta voluit esse et scripta. Quare propter omnem illuminationem intellectus humani ac propter omnemaedificationem Ecclesiae suae, quae inde elici possunt, ea voluit esse et dicta et scripta".
4. Ad quartum dicendum quod "sacri Doctores et expositores sane etabsque ullo offendiculo dicere possunt quia tactum illud de Bersabee tactum significavit Ecclesiae de gentibus; significavit", inquam, "propria similitudine tamquam naturali designatione. Licet autem Spiritui Sancto et" expositoribus "suis notioribus similibus uti ad minus nota significanda et declaranda".
On this page