III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 3, Q. 2
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 3, Q. 2
Consequens est quaerere de ratione seu causa caerimonialium praeceptorum, an scilicet habeant causam observantiae litteralem an solum mysticam et figuralem. Et primo in generali ; postea in speciali.
A. — Et in generali obicitur sic: 1. Cum enim praecepta sint ad litteram observari ab ipsa summa Sapientia, non autem est conveniens summae Sapientiae iubere vel prohibere aliquid sine optima ratione, ergo observantiae litteralis caeremonialium fuit optima ratio.
2. Item, si "nihil fit in" terris "sine causa", sicut dicitur Iob 5, 6, et hoc exigit divina providentia, ergo multo fortius nihil praecipitur in divina lege sine causa. Ex iis quid am1 inducti sunt ad quaerendas rationes litterales caerimonialium Legis.
Contra: a. Ephes. 2, 15: "Evacuans decretis legem mandatoram", Glossa: "Id est "evacuatis Legem"Veterem quantum ad eaquae mandabat, id estcarnales observantias, non quantum ad veritatem, quam praesignabat; "evacuans", dico, "decretis", id est praeceptis evangelicis, quae ex ratione sunt". Si ergo mandata carnalium observantiarum sunt caerimonialia et evacuantur per praecepta evangelica, quae ex ratione sunt, relinquitur quod caerimonialia quoad litteram non sunt ex ratione; ergo in eis non erit ratio litteralis.
b. Item, in Psalmo: "Lex tua veritas", Lex, scilicet Evangelii, veritas, "non umbra, non figura", sicut lex mosaica, Hebr. 10, 1; sed constans est quod de lege mosaica dicitur quod sit umbra et figura, maxime quoad caerimonialia; ergo non in eis erit quaerenda ratio veritatis quoad litteram.
B. — Item quaeritur de ratione caerimonialium in speciali. Et quaeruntur plura: Primo, de circumcisione; secundo, de Phase; tertio, de caerimoniis in victu; quarto, de caerimoniis in vestitu; quinto, de caerimoniis circa actum indifferentem sexto, de caerimoniis immunditiarum cavendarum; septimo, de caerimoniis purificationis immunditiarum; octavo, de caerimoniis sacrificiorum, et hoc primo in generali, secundo in speciali; nono, de caerimoniis altaris; decimo, de caerimoniis tabernaculi; undecimo, de caerimoniis circa ordinationem ministrorum; duodecimo, de caerimoniis circa ornatum sacerdotum seu ministrorum; tertio decimo, de caerimoniis solemnitatum.
I. Primo ergo quaeritur de praecepto circumcisionis, de quo Gen. 17, 10, quod datum est Abrahae in signum et signaculum, sicut habetur Rom. 4, 11. Ergo non est in praecepto circumcisionis, quod est praeceptum sacramentale, nisi ratio mystica; igitur non ratio litteralis.
II. Item, similiter obicitur de praecepto Phase, id est immolationis agni quod est in signum datum; unde Exod. 13, 9: "Erit quasi signum in manu tua et quasi monimentumante oculos tuos" ; quod est praeceptum caerimoniale simpliciter, secundum quod dicitur, Exod. 13, 25: "Servabitis caerimonias istas". Non est igitur quaerenda in ista praecepto ratio litteralis.
III—V. 1. Item, sunt quam plurima praecepta in Lege quae videntur habere absurditatem vel vanitatem secundum sensum litterae. Vanitatem, quemadmodum et illud " Exod.23, 19: "Non coqueshaedum in lacte matris"". Nam "utrumque licitum erat eis comedere; qua de causa igitur coniunctio amborum esset eis prohibita", scilicet lactis et hoedi? "Non" enim "est adeo lautuset delicatus cibus ut propter hoc" prohiberi deberet. Ergo quantum ad litteram videtur vanam habere rationem.
2. Item, simili modo " Deuter.25, 4: "Non alligabis as bovis triturantis"". A quo praecepto nititur Apostolus rationem litteralem excludere, dicens, I Cor. 9, 9—10: "Numquid de bobus cura est Deo? Anpropter nos hac dicit" ?
3. Item, simili modo "illud praeceptum Deuter.22, 6-7: "Si ambulansper viam, in arbore vel terra nidum avis inveneris et matrem pullis desuper incubantem, non tenebis eum cum filiis, sed abire patieris, ut bene sit tibi et longa vivas tempore"". Sed quae potest hic esse ratio litteralis, ut pro dimissione unius aviculae tanta promittatur merces quanta pro universorum mandatorum Legis observatione? — Si diceretur, sicut "quidampueriliter" dixerunt, hoc "esse praeceptum causa pietatis", quia in hoc Deus "insinuare Voluit filiis Israel quam misericordes deberent esse in homine etcavere ab eorum afflictione, quando et avibus sic parcere Voluit a" laesione — obicitur: "si pietas hic locum haberet, cum filiinec sibi nec aliis possentconsulere et adhuc matre indigerent, ipsa vero non indigereteis, maiori crudelitate detinentur et occiduntur filii in hoc casu quam mater".
4. Item, obicitur simili modo de illo praecepto " Levit.19, 23-25: "Cum plantaveritisligna pomifera, auferetispraeputia eorum", id est prima germina", et "immundaerunt vobis, nec edetis ex eis. Quarto anna sanctificabitur fructus, quinto anno comedetis fructus eius". Cuius rei non videtur esse aliqua ratio litteralis. Numquid enim acque sani sunt ad usum primo anno, secundo vel tertio sicut quarto et quinto?
5. Item, simili modo obicitur de illo praecepto Deuter. 22, 9: "Non seres vineam tuam altera semine". Hic enim non videtur esse ratio "ad litteram" nisi illa ratio quae omnibus "manifesta est, quia collectioseminis non posset fieri absque vineae detrimento". Sed "ridiculumest in hoc Dominum voluisse consulere illi populo, in quo nulla consilio indigebat: cuilibet enim manifestum est huiusmodi detrimentum".
6. Item, simili modo obicitur de aliis prohibitionibus commixtionis rerum: "Non indueris vestimento, quod ex lana linoque contextum est. Funiculos in fimbriis facies" etc.
7. Item, in eodem dicitur: "Non arabis simul in bove et asina". In quibus nulla videtur ratio litteralis.
8. Item, eiusdem rationis videntur esse prohibitiones commixtionis animalium, Levit. 19, 19: "Iumenta tua non faciescoire cum alterius generis animantibus".
9. Et confusionis habituum, Deuter. 22, 5: "Non induetur mulier veste virili et vir non utetur veste feminea".
VI. Item, obicitur de praeceptis caerimonialibus cavendarum immunditiarum, in quibus videtur contineri maxima inhonestas vel inutilitas.
I. Et primo quidem de illo praecepto cavendae immunditiae corporalis, Deuter. 23, 12-13: "Habebis locum extra castra, ad quemegredieris ad requisita naturae, gerens paxillum". Et subdit: "Et egesta humo operies" ; quod videtur ad litteram ridiculosum.
2. Item, obicitur de aliis immunditiis, quae sunt interpretativae sive irregularitatis, ut immunditiae puerperae, Levit. 12.
3. Item, immunditia leprae, quae multiplex erat, et in corpore, Levit. 13, 2 et in veste, Levit. eodem capitulo, 47—49, quae maxime videtur ridiculosa ad litteram, cum dicitur: "Vestis lanea sive linea, quae lepram habet in stamine", sive "subtegmine, aut pellis auiquidquid ex pelle confectum est, ostendetur sacerdoti".
4. Item, lepra in domo, quae ad litteram super omnes ridiculose in praecepto ponitur, Levit. 14, 39-40, cum dicitur: Cum "invenerit" sacerdus, "crevisse lepram" domus, "iubebiterui lapides in quibus lepra est".
5. Item, immunditia seminiflui, de qua Levit. 15, 2; et nocturna pollutione sordidati, in eodom, 16-18.
6. Item, immunditia menstruatae mulieris et patientis fluxum sanguinis, de qua Levit. 15, 19-31. Circa quas immunditias personarum cavendas dantur plura praecepta, quae ad litteram vana et risu digna videntur.
7. Item, sunt immunditiae, quae caveri iubentur circa factum, "sicut "vas fictile", in quo aliquidex nominatis ibi reptilibus cecidisset aut quod aliquid "de morticiniseorum"tetigisset, et propter hoc "frangendum". Eodem modo "clibani, fontes et cisternae et omnis aquarum congregatio", sicut legitur ibidem".
8. Simili modo " "vas, quod non habebat operculum nec ligaturam desuper", sicut legitur Num.19, 15".
9. Simili modo generaliter contactus mortui inducebat immunditiam caerimonialem, Levit. 22, 4. In quibus omnibus videtur deficere ratio litteralis.
10. Item, " "qui"combusserunt vitulam rutam vel "cineres"eius portaverantvel qui alios aqua expiationis asperserat", quibus aliae immunditiae purgabantur, reputabatur "immundus", quod ad litteram inconveniens videtur, quod scilicet ex re munda et mundativa immunditia contrahatur.
11. Item, obicitur de immunditiis caerimonialibus quantum ad esum sive gustum. Nam indicavit Lex, Levit. 11, 4, immunda gressibilia, quae non ruminant aut non findunt ungulam; item, aquatilia, "quae non habent pinnulas et squamas" ; item, volatilia rapacia, ut aquilam et corvinum genus et quaedam alia, Levit. 11, 13-19. Et universaliter omnia reptilia, sicut "stellio, lacerta" et alia quae in terra moventur, ut "mustela, mus" et similia, Levit. 11, 29-30.
1. Et primo de caerimoniis in sacrificio vitulae rufae, ex quo erat expurgatio generalis, Num. 19, 2, in qua praecipitur ut adducatur vacca rufa; cuius rei nulla videtur esse ratio litteralis.
2. Item, quod immoletur extra castra et totaliter comburatur et de "eius sanguine" septies "fores tabernaculi" aspergantur.
3. Item, praecipitur ut in crematione vaccae ponatur "lignum cedrinum" et hyssopus et coccus "bis" tinctus, quae secundum litteram risu digna videntur.
4. Item, obicitur de caerimoniis et mundatione "leprosi" et domus leprosae, Levit. 14, ad quorum purificationem sumi praecipiebantur duo "passeres, lignum cedrinum, vermiculum" et hyssopus, et immolato Lino passere in aquis vivis, ex reliquis fiebat aspersorium quibus aspergebatur domus sive leprosus, quo facto, passer alius vivus "in agrum" avolare permittebatur ; cuius rei ridiculosa videretur ratio litteralis.
5. Item, praecipiebatur in emundatione leprosi ut "desanguine" agni immolati et de oleo poneretur "super extremum auriculae dextrae et pedis et manus dextrae" ; cuius rei nulla videtur esse ratio litteralis.
VIII. 1. Item, obicitur de absurditatibus circa oblationes sacrificiorum, in quibus non videtur rationem habere quod solum tria genera animalium gressibillum iussit sibi Deus offerenda in utroque sexu: bovem, ovem et capram.
2. Simili modo duo genera praecipue volatilium, scilicet turturem et columbam, Levit. 12, 6. Passer vero additus est in emundatione leprosi, Levit. 14, 4.
3. Item, propter quid animalia ista volebat interfici et cremari vel in parte vel in toto? sicut habetur ex Levit. 1, 2, 3, 4.
4. Item, propter quid in omni sacrificio iussit sal apponi, sicut habetur Levit. 2, 13, mel vero et fermentum apponi prohibuit ?
5. Item, propter quid sanguinem hostiarum semper tundi iussit et sibi offerri? sicut habetur ex Levit. 1, 3 et 4 per totum.
7. Simili modo, quae causa erat differentis modi immolandi animalia, et gressibilia et volatilia, occidendi, iugulandi, decollandi et collum retorquendi?
8. Item, quare praeceptum est "ut animalia offerenda absque macula corporis" offerantur, "nulloque membro carerent", nec aliquod vitium in membro haberent ?
9. Item, quaeritur ratio litteralis de solemni sacrificio hircorum, quod offerebatur in testo Propitiationis, 16, quorum "alter vocabatur Domini, alter emissarius; et super quem cadebat sors quod esset Domini, comburebatur extra castra cum vitulo, itaquod nihil remaneret incombustum; hircum vero "emissarium"statuebat sacerdos "coram Domina", et confitens "universa peccata filiorum Israel", imputabat "capiti eius"", et postea emittebatur " "per hominem paratum in desertum", et" credunt Iudaei "quod "hircus"ille portaret omnia peccata eorum in desertum, et qui tangebat illum", sicut dicit Lex, "et qui ducebat in desertum immundus erat". Quo modo, inquiunt Iudaei, mundus esset qui portantem tot immunditias contingeret? Sed "ridiculum maximum videtur quod capiti hirci peccata imputentur, cum innocentissimus sit et immunis ab eis".
10. Item, quo modo "portaret peccata populi, cum ipsa peccata proprium subiectum mutare non possint?"
11. "Si dixerit quis quod non portabat peccata, sed poenam" debitam "pro illis, non videtur verum, quia liber et sanus in desertum mittebatur". — Item, si portabat omnia peccata, ut quid "offerebatur hircus alius pro peccatis populi totius?"
12. Item, "quare "Aaron pro se et prodomo sua"" iubetur "vitulum in holocaustum offerre, qui extra castra cum hirco" cremetur?
13. Item, quaeritur de "sacrificio zelotypiae", de quo legitur, Num. 5, 14—15, in quo praecipiebatur offerri "modicum farinae hardeaCeae" et "non" "superfundi "oleam nec"poni "thus"", quae erat "oblatio investigans adulterium".
14. Item, quaeritur de sacrificio similae conspersae oleo et panum, quorum nulla ratio litteralis videtur, de quibus habetur Levit. 2, 1-5.
Sunt autem quam plurima alia caerimonialia circa differentiam sacrificiorum, de quibus intra plenius tangetur, quae non videntur habere litteralem rationem.
1. Et primo quaeritur de altari, de quo praecipitur, Exod. 20, 24: "Altare de terra facietis mihi" ; et iterum: "Quod si altare lapideum feceris mihi, non aedificabis illud de lapidibus sectis" ; cuius rei nulla videtur ratio litteralis.
3. Item, quod dicitur: "Ne appareat turpitudo tua". Nam "non estverisimile tunc usum bracharum non fuisse vel sacrificantes brachas deponere", immo etiam praecipiebatur ut sacerdotes sacrificantes femoralibus uterentur, Exod. 28, 42-43.
4. Item, quaeritur quare "altare holocaustorum" ponebatur "sub divo, hoc est sub aëre libero", altare vero thymiamatis intra tabernaculum, Exod. 40, 5.
X. 1. Item, quare positio tabernaculi erat ex parte "Sancti Sanctorum ad Occidentem", ex parte vero ingressus ad Orientem? "ita quod necesse eratadorare ad Occidentem", cum e contrario dicatur, Sap. 16, 28: "Oportet salem praevenire ad benedictionem tuam, et ad ortum solis te adorare".
2. Item, quaeritur quae erat ratio operturae tabernaculi litteralis, cum infimum operturam haberet ex cortinis quatuor colorum, hyacinthi et purpurae, cocci bis tincti et byssi retortae; secundum "veroerat ex sagis cilicinis; tertium erat ex "pellibus rubricatis"; supremum vero ex "pellibus hyacinthinis"", Exod. 26, 1-31.
3. Item, quaeritur quae ratio litteralis distinctionis tabernaculi per velum quatuor colorum, in Sancta et Sancta Sanctorum ? Nam dicit Apostolus, Hebr. 9, 9 quod "parabola est temporis" praesentis.
4. Item, quae ratio dispositionis candelabri septem lucernarum in parte australi tabernaculi, quae dicitur Sancta, et mensae Propositionis in parte septentrionali? Exod. ultimo, 22, 20 et Num. 8, 2.
6. Item, quae ratio litteralis collocationis Arcae et "Cherubim in abdito", hoc est in Sanctis Sanctorum ? Nam, ad Hebr. 9, 9, Apostolus expresse dicit per allegoriam esse factum. Ergo non erit requirenda ratio litteralis.
7. Item, quae ratio compositionis thymiamatis et olei unctionis, Exod. 30, 22—25? Numquid hic poterit inveniri ratio litteralis?
1. Nam habens maculam non poterat ad ministerium promoveri, Levit. 21, 18: "Si caecus, si claudus, si grandi aut torto naso" etc. Et ponuntur ibi irregularitates, quae etiam a ministerio sive sacerdotio Novae Legis non repellunt, ut "albuginem habensin oculo" et huiusmodi.
2. Item, quae ratio quod in consecratione sacerdotum "de sanguine arietis" linitur "extremum auriculae dextrae" et pollex "manus dextrae et pedis dextri" ? Levit. 8, 23—24.
3. Item, quae ratio effusionis olei sive unctionis "super caput Aaron" consecrandi? Levit. eodem, 12.
4. Item, quae ratio oblationis trium animalium, vituli "pro peccato", arietis "in holocaustum", arietis in consecrationem et canistri "azymorum" ?
5. Item, quae ratio quod traduntur sacerdoti ordinato "de ariete consecrationis" adeps, armus "dexter et pectusculum" et panes "de canistroazymorum", ut elevet ea coram Domino? Levit. 8, 25—31.
XII. 1. Item, quae ratio vestimentorum Aaron, quae sunt feminalia linea, tunica linea, quae cingitur balteo, "tunica hyacinthina, superhumerale, quod" astringitur "cingulo", cui adnectitur rationale, cidaris super caput, cui adnectitur lamina aurea? de quibus omnibus Exod. 28, 4.
2. Item, quae ratio ornatus minorum sacerdotum, qui vestiuntur feminalibus lineis, "tunicis lineis", cinguntur "balteis, mitras" accipiunt in capitibus suis? Levit. 8, 13.
3. Item, quae ratio ordinationis levitarum, qui "asperguntur aqua lustrationis et radunt omnes pilas carnis suae" et lavant "vestimenta", et cum sacrificio offeruntur et consecrantur in oblationem Deo? Num. 8, 7-15.
XIII. Item, quaeritur de caerimoniis solemnitatum. Erat enim solemnitas septimanae, scilicet sabbatum; erant iterum solemnitates anni Pascha, "decima quarta die mensis" primi; Pentecoste, quinquagesima die a Pascha; item, "prima die mensis" septimi solemnitas Tubarum; "decima die" eiusdem "mensis" solemnitas "Propitiatianis; decima quinta die" solemnitas "Tabernaculorum septem diebus" ; octavo vero die consequente solemnitas "Collectae". Et ita in universo septem erant solemnitates legales, secundum quod enumerantur Levit. 23. Et additur solemnitas Neomeniae, Num. 28, 11, quae fiebat "in Kalendis", hoc est in prima die mensis. Quae harum solemnitatum ratio? Praetermissis autem caerimoniis sacriticiorum et multiplicium observantiarum in solemnitatibus, de quibus nullo modo videtur posse reddi ratio litteralis, quorum ratio per ordinem quaesita est.
Solutio: Et primo ad ea quae obiecta sunt in generali; deinde vero ad ea quae obiecta sunt in speciali.
A. — Ad obiecta vero in generali, generali responsione dicendum quod caerimonialium, hoc est figuralium praeceptorum, quoad genera praeceptorum duplex est ratio, litteralis et spiritualis. Litteralis refertur ad latriam Conditoris, spiritualis vero pertinet ad figurationem gratiae Redemptoris. Quantum vero ad circumstantias praeceptorum non videtur aliquo modo quod universaliter possit assignari ratio litteralis, ut quare talia animalia offerantur in tali solemnitate et quare in tali numero et quare tali modo, quare hoc ut holocaustum, illud ut hostia pacifica et huiusmodi, Num. 28 et Levit. 23. Sed dico quod universaliter est omnium istorum ratio spiritualis; unde dicitur Rom. 7, 14: "Scimus quoniam Lex spiritualis est". Lex Moysi lex spiritualis dicitur, quia "spiritualiter intelligenda" est, dicit ibi Glossa.
1. Ad illud ergo quod. primo obicit quia praecepta summae Sapientiae debent habere optimam rationem, dicendum, sicut Augustinus dicit de praecepto dato Adae, Gen. 3 "de ligno scientiae necomedas", "ut causam iussionis huius non, dicit, requiramus sihaec magna utilitas est homini quod Deo servit; in iubendo Deus utile iacit quidquid iubere voluerit, de quo metuendum non est, ne iubere quod inutile est possit". Secundum hoc ergo dicendum quod observantiae litteralis caerimonialium haec sufficiens ratio est utilitas et meritum obedientiae, sicut et in praecepto dato Abrahae de immolando filio, Gen. 22, 2, cuius praecepti nulla alia ratio litteralis est nisi probatio obedientiae Abrahae.
2. Ad secundum vero quod obicit quod nihil iubetur servari in Lege sine causa, concedendum est. Tamen aliquando iubetur aliquid fieri causa significandi, sicut praeceptum est Isai. 20, 2, quod iret "nudus et discalceatus in signum et portentum" adversitatis venturae super Aegyptum. Ita universaliter praecepta caerimonialia iussa sunt ad litteram fieri in signum futurae gratiae per Christum, cum etiam alia, quae in illo populo contingebant, contingerent in figura, quemadmodum dicit Apostolus, I Cor. 10, 6: "Omnia in figura contingebant illis". Praeter autem rationem quae dicta est, scilicet meritum obedientiae Conditoris, sufficiens erit ista ratio, scilicet significatio gratiae Redemptoris. Et istae erant rationes principales praeceptorum caerimonialium Legis. Non tamen negandum quin, quantum ad genera praeceptorum, ratio litteralis sit quare talia praecepta illo tempore deberent illi populo dari, quando erat tere totus mundus idololatriae deditus, ut per haec revocaretur ab idololatria et alliceretur ad latriam Conditoris, secundum quod iam manifestabitur.
a. Ad illud quod obicitur primo in partem contrariam, quod praecepta Evangelii ex ratione sunt et non praecepta carnalium observantiarum, dicendum quod aliquid dicitur faciendum ex ratione dupliciter: simpliciter et secundum quid. Faciendum simpliciter ex ratione est quod secundum se bonum est et semper et apud omnes, secundum quem modum praecepta evangelica sunt ex ratione facienda, quia sunt bona secundum se et semper et ab omnibus facienda. Faciendum vero ex ratione secundum quid est quod secundum se bonum non est, sed tamen ex causa et pro tempore sive aliquibus bonum est, hoc est, utile vel expediens, secundum quem modum caeremonialia Legis ad litteram facienda erant, quia causa revocationis ad latriam Conditoris tempore, quo vigebat idololatria, illi populo, qui ad idololatriam pronus erat, utilia et expedientia erant.
b. Ad secundum vero dicendum quod in lege Moysi umbra est et figura respectu futurae gratiae Redemptoris, secundum quod dicitur, ad Hebr. 10, 1: "Umbramhabens Lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum". Ibi tamen erat veritas praesentis latriae Conditoris sive obedientiae, ex qua caerimonialium praeceptorum sumitur ratio litteralis.
B. - Ad obiecta vero in speciali praenotandum est quod quaedam praecepta caerimonialia necessaria fuerunt illi populo ad inchoationem religionis; quaedam vero ad cautelam vitandi erroris; quaedam vero ut allicerentur ad cultum et latriam Conditoris.
Necessaria vero ad inchoationem religionis fuerunt praeceptum circumcisionis et ritus Phase. Circumcisio autem erat ad distinctionem principaliter, ritus Phase ad communionem; quae duo necessaria erant inchoationi religionis. Primo, ut ille populus per circumcisionem a cæteris populis idololatriae deditis distingueretur, ferens "signaculum" divinae religionis; secundo, ut invicem communione religionis uniretur per ritum agni paschalis.
Necessaria vero ad cautelam erroris principaliter iuerunt praecepta omnia caerimoniarum, quae videntur continere absurditatem, sive in victu sive in habitu sive in actu. In victu multipliciter, ut de "non" arando "in bove ei asino", ut de "non" seminanda "agrum diverso semine", de non infrenando bovem in trituratione, de abiciendo prima germina arborum in fructuum collectione, de "non" coquendo "haedum in lacte matris" in carnium praeparatione. Item, in habitu duobus modis, ut de "non" induendo vestem "lana linoque" contextam, de non contundendo habitus virorum et mulierum. In actu indifferenti, de dimittenda matre incubante super pullos.
Item, necessaria propter provocationem ad latriam Conditoris principaliter fuerunt praecepta caerimonialia circa decoram dispositionem tabernaculi et altaris et circa honorificam et honestam dispositionem ministrorum, et iucundam institutionem solemnitatum, ut per aspectum et considerationem altaris et tabernaculi attraherentur pulcritudine; per considerationem ordinis ministrorum attraherentur honestate; per considerationem solemnitatum attraherentur et allicerentur iucunditate ad cultum et latriam Conditoris. Haec enim tria miro modo alliciunt et attrahunt animam rationalem, scilicet decorum, honestum, iucundum.
Item, necessaria propter utrumque, scilicet cautelam erroris et provocationem ad latriam Conditoris, iuerunt praecepta caerimonialia de cavendis et purificandis immunditiis et praecepta de sacrificiis. Et praecepta de cavendis immunditiis pertinebant ad munditiam conversationis, quae multiplicia sunt, sicut iam ostendetur ; praecepta de sacrificiis pertinebant ad cultum religionis, quae etiam multiplicabantur, sicut dictum est et iam ratio dicetur.
1. Ad primum quod obiectum est de circumcisione ei ritu Phase, dicendum est quod, quamvis ista duo instituta sint ad significationem, nihilominus tamen iussionis et observantiae istorum est ratio litteralis. Unde et de circumcisione ratio est quare sic fieret et quare octavo die fieret, Gen. 17, 12; et quare dilata est ab exitu de Aegypto usque ad ingressum terrae promissionis, Iosue 5, 4-7; et quare praecepta est fieri cultris lapideis, idem Iosue 5, 2; et quare non fuit instituta ante tempus Abrahae.
Quare autem circumcisio praecepta sit hoc modo fieri, hoc est per ablationem extremitatis pelliculae membri virilis, quinque rationes assignantur. "Primaest debilitatio libidinosae concupiscentiae, quae viget in membro illo virili, et ex vulnere circumcisionis et ex effusionesanguinis quae in ea fit. — Secunda" est "expositio illius partis, id est pulpae membri illius, frigori et defricationivestium, ex quibus omnibus efficitur minus sensibilis, quemadmodum et manus duris operibus assuetae minus sensibiles minusque passibiles inde redduntur: nihil autem in parte illa magis minuit ac debilitat concupiscentiam quam diminutio sensibilitatiset passibilitatis illius". — Tertia "ratio est in sugillationem sacrorum Veneris et Priapi, in quibus illa tamquam pars et occupatio Veneris in corpore humano, non parum ornabatur et colebatur. Haec enim erat pars carnis quae maxime pugnabat contra spiritum maximeque contaminaverat populos illarum terrarum, ita ut in omnia flagitia, non solum masculorum, sed etiam brutorum animalium, proruebant, sicut legitur Levit.18, 27: "Omnes execrationes istas fecerunt accolae [terrae] quifuerunt ante vos et polluerunt eam";et iterum, 20 eiusdem, 23: "Omnia haec fecerunt, et abominatus sum eos". Haec plaga effrenatae acflagitiosae libidinis gentes illas septem execrabiles, quae terram promissionis ante adventum filiorum Israel inhabitaverant, in idololatria nutriebat ac potissimum detinebat". — Quarta "vero causa" sive ratio "est fortitudo impressionis memoriae Creatoris. Est enim circumcisio signaculum et stigma inseparabile, gravissimoque dolore impressum, et propter hoc fortissimum est memoriale" Salvatoris. - Quinta causa est firmitas "pacti" cum Deo, "sicut legitur Gen.17, 7: "Statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno"; et iterum: "Hoc est pactum meum: circumcidetur ex vobis omne masculinum". Quare manifestum est quiahoc signaculo profitetur omnis circumcisus se huiusmodi pactum seu foedus iniisse cum Deo, et ipsa susceptionehuius signaculi intrat in "pactam"ac foedus Abrahae, et ipsa susceptione illius obligat se ac debitorem seconstituit universae Legis, quae data est semini Abrahae, sicut dicit Apostolus, ad Gal.5, 3: "Testificor omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae Legis faciendae". Quemadmodum suscipiens signaculum, hoc est tonsuram et habitum cuiuscumque religionis, ad eam se obligat universam".
Quare "autemiussa est fieri circumcisio octava diea nativitate parvuli", ad hoc est ratio, "quoniam ante octavam diem teneritudo infantium tam grave vulnus absque periculo mortis non facile sustineret. Si autem differretur usque ad annos pueritiae vel maioris aetatis, multi declinarent eam suscipere propter gravitatem doloris".
Quare autem dilata fuerit ab exitu de Aegypto usque ad ingressum terrae promissionis, ratio talis assignatur, "quia forte non vacabat eis, quiavel" bellis "concutiebantur vel pestibus vastabantur vel seditionibus dividebantur vel a murmurationibus exagitabantur vel aliis incommodis urgebantur", secundum quod dicit Ioannes Damascenus. "Locus autem fuit circumcisionis faciendaefirmato populo in fide Abrahae et obtentis pro parte promissionibus factis. Tunc enim innovandumfuit pactum Abrahae et firmandum ex parte seminis eius, cum firmum apparebat ex parte Dei, et hoc per exhibitionem" promissorum.
Quare "autem fiebat cultro lapideo", causa est, "quia malefici ferro faciebant incisiones in corporibus suis et maxime in sacris Martis: metallum enim ferri metallumMartis, et partem eius in" metallis "opinabatur idololatrarum vanitas. Voluit ergo ritum istum per aliud quam per ferrum exerceri, ut saltem hac dissimilitudine aliquantulum ab idololatria eos abduceret". — Alia ratio est, "ut foedus, quod cum eispepigerat" Dominus "in petra Horeb, eis per hoc ad memoriam reduceretur vel quod aquam eis de petra produxerat, in aspectucultrorum lapideorum recordarentur". — Tertia ratio est, "ut lapideorumcordium suorum duritiam inhuiusmodi cultris lapideis legerent in ipsa hora circumcisionis, ut" sic in "poenitudinem emollirentur et cordium suorum duritiam sentirent interius per compunctionem, quemadmodum cultrorum huiusmodi duritiam corporalem per circumcisionem".
Quare vero praecepta fuerit primo Abrahae et non ante, ratio est, quia, exuberante errore idololatriae, Abraham primus fuit, sicut narrant antiquae historiae, qui revocavit homines ab idololatria ad latriam Conditoris. Quia ergo circumcisio ad hoc erat ut per ipsam distinguerentur cultores Creatoris a cultoribus idolorum, dabatur Abrahae primo praeceptum faciendae circumcisionis. Praeterea, ratio alia est, quia Abrahae primo facta est promissio expressa quod de eius stirpe nasceretur Redemptor, cum dictum est: "In semine tuo benedicentur omnes gentes", Gen. 22, 18. Conveniebat autem signaculum sanctificationis generationi, de qua debebat nasci Redemptor. Inde est quod Abrahae et semini suo tantum praeceptum circumcisionis est datum.
II. Ad illud vero quod quaeritur de "Phase", hoc est de agno paschali, notanda est ratio immolationis et comestionis, de quibus Exod. 12, 3-11. Nota ergo quod "in hoc quod agnum in" exitu de "Aegypto immolare iussi sunt et sanguine eius superliminaria domorum linire, aperte ab idololatria Aegyptiorum iussi sunt recedere et contrarium cultum suscipere. Aegyptii enim arietem colebant, et propter hoc comestionem arietis autagni et ipsum sanguinem mortiferum sibi" existimabant. Inde et virtute divina miraculose factum est ut virtutem sanguinis Filii Dei sibi salutem probarent, cum per ipsum sanguinem ab angelo exterminatore liberati sunt. — Ipsa autem comestio agni ideo iussa est ut in ipso ritu uniformi et communionis initiarentur ad unitatem et conformitatem religionis, memores beneficii Conditoris, qui miro modo ab aegyptiaca servitute et tribulatione eos liberavit. Inde est quod praecipiebatur comedi "cum lactucis agrestibus" et assatus igne, "ut imprimeretur eismemoria amaritudinis per lactucas agrestes, et tribulationis per ignem, quas passi erant in Aegypto, et propter hoc gratiores essent Deo liberatori. Simili modo praecepti suntcomedere azyma", hoc est "panem absquefermento", in memoriam gratuitae liberationis ab afflictione aegyptiaca, quae significatur in fermento, Deuter. 16, 3: "Comedes absque fermentoafflictionis panem".
1. Primo ad illud quod obiciebat de illo praecepto: "non coques haedum in lacte matris", Exod. 23, 19, dicendum est "aliquam consuetudine. idololatriae voluisse Deum per hoc removere, ut Dei populus dissimilis esset idololatris, non solum ritu, sed etiam vescendi consuetudine. Huius autem signum validum est quod ista prohibitio repetitur Exod.24et Deuter.14, 21, ut fortius ei imprimeretur". Et generaliter habendum est pro regula quod ea, "quae apertam videntur habere absurditatem in caerimonialibus mandatis et nullam secundum litteram utilitatem, intenditur elongatio ab idololatria".
4. Ad illud vero quod obicit de primis praeputiis arborum auferendis, dicendum quod hoc fuit praeceptum "contra errorem idololatrarum", qui "de primis fructibus Genio, id est deo naturae", sacrificabant et "primitivos fructus faustoset fortunatos esse" putabant; et propterea dictum est, Levit. 19, 23: " "Poma, quae germinant"huiusmodi ligna, "immunda erunt vobis", tribus annis, subaudi. Credebantenim idololatrae quod nisi Cereri et Genie et aliis quibusdamdaemoniis de primorum trium annorum fructibus iuxta" suam "superstitionem offerrent, arbores illac vel omnino arescerent vel sterilesefficerentur" et ideo dictum est: proicietis ea, in detestationem talis erroris, nihil faustae virtutis in eis credentes.
2. Ad illud vero quod obicit de illo praecepto Deuter. 25, 4 "non alligabis os bovis triturantis", dicendum quod huius praecepti ratio fuit elongatio ab idololatria Aegyptiorum, "qui usque adeo boves abominabantur ut de frugibus suis eos non sinerentcomedere" ; ipsi enim colebant Serapin, qui apparebat eis in specie bovis. Praeterea, "in mandato isto ostensa est aequitas, quiaiustissimum est ut qui participat in labore, participet in comestione", sicut dicit Apostolus, I Cor. 9, 10.
7. Ad illud vero quod obicitur de illo praecepto Deuter. 22, 10 "non arabis in bove et asino", dicunt "quod istas coniunctiones animalium diversorum generum in operibus suis" idololatrae "faciebant iuxta coniunctiones planetarum et quasdam alias constellationes, credentes ex hoc opera prosperari. Voluit ergo Deus per hocremovere" falsitatem "credulitatis istius, ne per eam, Creatore relicto, ad stellarum servitia traherentur".
8. Hac eadem causa prohibuit Deus commixtiones fieri animalium diversi generis, Levit. 19, 19: "Iumenta tua non facies mire cum alterius generis animantibus". Nam idololatrae "nefanda operaet maleficia de foetibus ex huiusmodi commixtione procreatis faciebant" et "in ampliationem idololatriae Veneris et Priapi commixtiones huiusmodi" procurabant, sicut legitur in libro quodam maleficiorum, qui "vocatur "Leges Plotonis"". Praeter hanc autem causam assignant aliam, scilicet "ut ordo naturae in populo Dei commendaretur", et per consequens "flagitium sodomiticum damnaretur", et "ne homines, miscendose huiusmodi operibus" vilissimis, "contaminarentur".
5. Ad aliud vero quod obicitur de illo praecepto Deuter. 22, 9 "non seres vineam altero semine", dicendum quod "causa" huius praecepti "fuit idololatria Cereris et Bacchi, quorum cultores", sicut ritus et "culturas coniungebant atque miscebant, sic et fructus, quos de beneficentia eorum se obtinere credebant, in eodem agro coniungere consueverant", ut cum "in eadem terra radices haberent vites et fruges, Bacchum et Cererem cultu et operibus sociarent". Et haec eadem ratio est eius quod dicitur, Levit. 19, 19: "Agrum non seres diverse semine". Nam idololatrae in venerationem maxime elementorum, ex quorum commixtione huiusmodi gignebantur, commixtiones seminum faciebant. Quod vero additur in Deuter. 22: "Non seres agrum diverso semine, neet sementis, quam sevisti, et quae nascuntur ex" ea, "pariter sanctificentur", sensus est: "hoc est ne "pariter"decimae eorum et primitiae reddantur. Voluit enimDeus decimas horum" et primitias "diversis temporibus reddi, sicut et diversis temporibus colliguntur".
6. Ad ea vero quae obiecta sunt circa caerimonias in vestitu, dicendum est. Et primo ad illud quod obicitur de illo praecepto, Deuter. 22, 11 "vestem, quae limo linoque contextu est, non indueris", et dicendum quod ratio huius praecepti fuit "neDei populus assimilaretur idololatris, qui beneficio stellarum putabant provenire fecunditatem et copiam lanae in animalibus et fertilitatemin agris". Unde "propter hoc lanam et linum simulin vestibus coniungebant, ut ipso habitu profiterentur" se "ad stellarum cultum" et servitium "obligatos".
9. Ad aliud vero quod obicitur de illo praecepto "non induetur mulier veste virili neque vir veste feminea", Deuter. 22, dicendum quod huius prohibitionis una ratio fuit "exterminatio sacrorum Martis et Veneris". Dicunt enim quod "in sacris Martis non solum virili veste" induebantur "mulieres, sed etiam armabantur, ut ipsum tamquam [Deum] belli et victoriae datorem colerent. Simili modo in sacris Veneris viri effeminabantur, videlicet in vestibus muliebribus sacra Veneris exercentes, pro huiusmodi sacrilegoritu Marti et Veneri se placere credentes". — Alia vero "causa est ut occasio provocationis libidinis auferretur. Magna enimprovocatio libidinis viris est vestitus muliebris et e converso, et hoc est quoniam vestis muliebris viro circumdata vehementer refricat" mulierem "et commovet imaginationem mulieris et e converso". — Tertiam vero causam assignant, "ut tolleretur erronea credulitas", qua "credebant" idololatrae "perapplicationes vestium muliebrium in sacris Veneris coniungi sibi amore fortissimo corda mulierum propter quae hoc facerent vel quae postea vestibus huiusmodi uterentur; similiter mulieres id ipsum credebant de viris et virilibus vestimentis. Voluit ergo Deus hunc errorem auferre, ne per illum ad cultum Veneris traherentur".
3. Ad illud vero quod obicitur de prohibitione caerimoniali circa actum indifferentem, scilicet de matre incubante super ova vel pullos dimittenda, Deuter. 22, 6, dicendum quod ratio huius praecepti Fuit elongatio ab idololatria, qua sperabatur prosperitas vel longaevitas ab alio quam a Deo. "Sicut enim malefici explorabant coitus seu commixtiones quorumdam animalium, ut ini illa hora interficerent ea et de corporibus eorum vel pulvere darent eis quos vellent ardore sitae libidinis inflammare, credentes corpora eorum vel pulverem, si hora illa occiderentur, hanc virtutem habere, sic et de matre ovis incubante vel pullis, si ea hora caperetur, fecunditatem et fortunam in nutriendis filiis posse praestare. Et hoc scimus ex multis similitudinibus quas legimus in libris maleficorum. Voluit ergo removere misericors Deus a cordibus eorum ne aliunde fecunditatem quaerent", generisque sui multiplicationem ac longaevitatem aliunde quaerere vel sperare "quam ab ipso, et propter hocdixit: "Ut longo vivas tempore"". - Praeterea, alia ratio est, quia "observatores auguriorum faustam et fortunatam reputabant inventionem nidorum cum matre et filiis et ovis. Et ideo dogmatizabant non esse offendandammatrem neque filios nec separandos esse ab invicem, sednidum cum omnibus in eo sic inventis servari praecipiebant tamquam causam bonae fortunae quamdam. Unde et quamdiu servabant nidum huiusmodi cum omnibus in eo inventis sic illaesum, tamdiu eis bene esse et vivere; si vero dissiparent aut aliquid de inventis laederent, dissipari domos; et quod matri vel filiis velovis mali iacerent, hoc" se vel "filius eorum esse passuros pro certo scirent".
VI. Postea vero respondendum est ad ea quae obiecta sunt circa caerimonias cavendarum immunditiarum. Erant autem immunditiae multiplices cavendae, quarum quaedam erat immunditia vulgaris, ut in egestione. Quaedam vero erat immunditia legalis, et haec variabatur multipliciter: nam quaedam erat immunditia, quae inerat personis et causa intrinseca quaedam vero contrahebatur a causa extrinseca. Item, immunditia ab intrinseca causa inerat vel ex vitio naturae intendentis salutem speciei sive universalis aut ex vitio naturae intendentis salutem singularis. Ex vitio naturae intendentis salutem speciei sive universalis erant immunditiae accidentes circa opus generativae, ut immunditia seminiflui vel pollutionis nocturnae et immunditia mulieris menstruatae et patientis fluxum sanguinis et immunditia parientis. Circa actum generativae virtutis viris accidit immunditia pollutionis naturalis et innaturalis: naturalis in pollutione nocturna, innaturalis in seminifluis. Simili modo in mulieribus immunditia pollutionis naturalis accidit ante consummationem partus in menstruis, innaturalis in patientibus fluxum sanguinis, de quibus omnibus Levit. 15, 2—32. Item, immunditia circa consummationem actus generativae in partu accidit in pollutione sanguinis mulieris parientis, Levit. 12, 25. Et haec est ratio distinctionis immunditiarum ex Vltio naturae intendentis conservationem speciei. — Immunditia vero, quae est ex vitio naturae intendentis salutem singularis, est ex vitio leprae, quae distinguitur secundum Legem triplex, quia aut est in corpore, Levit. 13, 2-46, aut in veste, Levit. eodem, 47-59 aut in domo seu habitatione, Levit. 14, 33-41. — Item, immunditia contracta ex causa extrinseca duobus modis est. Aut enim contrahitur mediante gustu aut mediante tactu; isti enim duo sensus sentiunt per applicationem ad sua obiecta. — Item, immunditia circa tactum extendebatur ad animata et inanimata. Ad inanimata, ut ad vasa et aquas, quae contingebant aliquod de reptilibus immundis, Levit. 11, 29-33; vel ad lectum sive vestimentum in quo seminifluus iaceret, Levit. 15, 4. Ad animatum vero, ut ad hominem, multipliciter. Nam aut contrahebatur ex tactu rei sacrae et mundae aut ex tactu rei execrandae sive immundae. Ex tactu rei sacrae ut in contingente cineres vitulae rufae, Num. 19, 10. Ex tactu rei execrandae, ut ex tactu illorum quae secundum Legem reputabantur immunda. Et hoc differenter: mortui vel viventis; viventis rationalis, ut ex contactu seminiflui et aliorum, Levit. 15, 2—15; vel irrationalis, ut ex contactu arlimalis quod "habetungulam, sed non dividit eam nec ruminat", et similiter aliorum immundorum, Levit. 11, 3—27. Item, ex contactu mortui, dupliciter: vel ex contactu cadaveris hominis, Num. 19, 11-14, vel ex contactu morticini immundi animalis, Levit. 11, 28. — Item, immunditia circa gustum variabatur. Nam quaedam erat circa gressibilia, quaedam circa aquatilia, quaedam circa natatilia, quaedam circa reptilia, Levit. 11, 4-30, prout obiciebatur.
1. Ad illud ergo quod obiciebatur de immunditia vulgari, ut de egestione operienda, Deuter. 23, 12, dicendum quod huius praecepti ratio fuit honor Dei et provocatio gentium ad latriam Conditoris, "ut videntes" gentes "populum Israel munditiae sectatorem et omnem immunditiam declinare, provocarentur ad consuetudines et ritus ipsorum". Praeterea, ut intuitu Dei tantus "honor servaretur castris eorum, ut ex hocin ipsis castris", quae Deus speciali providentia custodiebat, "aliquid turpe facere non auderent" ; unde " Deuter.dicitur 23, 14: "Dominus Deus tuus ambulatin media castrorum"".
3-4. Ad illud vero quod obicitur de immunditia leprae, dicendum quod ratio fuit provocatio ad latriam Conditoris. Cum enim lepra morbus contagiosus sit et infectivus, cohabitatio leprosi inter alios corrumperet multos et consimili aegritudine inficeret, ex quo sequeretur quod horribilis esset societas et cohabitatio populi Israel ceteris gentibus. Per oppositum ergo separatio leprosorum a societate Israelis provocativa erat aliarum gentium ad cohabitationem cum eisdem propter salubritatem et sanitatem, et ita per consequens ad imitationem ritus et consuetudinis in cultu Conditoris. - Ad illud vero quod obicitur de lepra in veste vel pelle et de lepra in domo, quod ridiculosum videtur, dicendum quod causa huius immunditiae declinandae fuit cautela idololatriae declinandae. Sicut enim accidit "morbus corrosivus capillorum et pilorum in corpore humano, consumens et putrefaciens cos paulatim, quemadmodum lepra putrefacit carnem" et consumit, simili modo accidit passio "in veste et pelle", quae dicta est lepra, et "est passio corrosiva pilorum et substantiae pellis". Similis passio "invenitur in lapidibus", qui in se ipsis "ex abundantia siccitatis" consumuntur; unde dicuntur lapides cancerosi, et per consequens in ipsis parietibus domorum, quemadmodum nos "videmus" consumptionem "ieri in ipsis lignis". Dicunt igitur quod pro huiusmodi "passionibus colebanturdii Paenates et Lares, ut vel", secundum eorum falsam credulitatem, tales passiones "tollerent" a domibus et vestimentis "vel ne eas inferrent". Inde est quod "voluit Deus ut adsacerdotes pro iis passionibus" recurrerent, "et novo ritu voluit istaspassiones" mundari, "ut a ritibus superstitionis idololatriae longe fierent". Inde est quod "aquamexpiationis per sacerdotes in emundationevoluit adhiberi, per quam huiusmodi daemonia exterminarentur".
2. Ad illud vero quod obicitur de immunditiis puerperae et mulieris fluxum sanguinis patientis, dicunt quod ratio fuit ut horrerent sanguinem filii Israel. In detestationem enim idololatriae, in cuius ritu humanus sanguis daemoniis multipliciter offerebatur, voluit Dominus eis horrorem humani sanguinis ingerere. In ritu enim idololatriae humanus sanguis effundebatur, sicut habetur 18, 28, de prophetis et sacerdotibus Baal: "Incidebant se iuxta ritum suum cultris et lanceolis, donec perfunderentur sanguine".
6. Ad illud vero quod obicitur de immunditia menstruatae, dicunt quod hoc fuit in detestationem idololatriae. Solebant enim "menstruatae mulieres audacius se Lunae caerimoniis" immiscere, quia "fluxus menstruorum Lunae cursui deputatur" ; ideo reputabant se menstruatae tempore menstruorum "eo ipso sacris Lunae digniores, quia in ipsis Luna eo tempore manifestius operaretur. Multa autem aviditate" et studio a mulieribus idololatria Luna colebatur, u sicut legitur Ierem. 7, 18: "Mulieres consperguntadipem, ut faciant placentas reginae caeli". Propter hanc ergo causam menstruatas "lex Dei iudicavit immundas". — Alia "causa fuit ipse menstruus sanguis, de quo malefici multa horrifica faciebant". — Tertia vero causa fuit "honoret reverentia tabernaculi, in quo posset mulieribus fluxus contingere, si ad illud eo tempore admitterentur".
5. Ad illud vero quod obicitur de immunditia seminiflui, dicendum quod seminifluus iudicabatur immundus "propter abominationem idololatriae Veneris, in qua semen ipsum humanae generationis sacrificiis miscebatur". Simili modo patiens pollutionem nocturnam iudicatus est immundus, ut horrorem induceret Lex fluxus "humani seminis alibi quam in opere generationis, et hoc propter execrationes idololatriae et sodomiticas abominationes, quas omnino voluit abolere".
7-8. Ad illud vero quod obicitur de immunditia vasis et aquarum ex contactu reptilium seu animalium immundorum, Levit. 11, 32-33, et simili modo de vase, quod "non" habebat "operculum", Num. 19, 15, dicendum quod ratio fuit declinatio idololatriae. Credebant enim idololatrae, si "mures aut mustelae atque lacertae" et huiusmodi, quae idolis immolabant, in vasis vel in aquis caderent, quod essent gratiosiora diis et ad immolandum convenientiora sicut electa ab ipsis, et ideo vasa volebant carere operculis. "Adhuc" tamen apud aliquos stultos "remanent reliquiae idololatriae istius", qui "credunt quaedam nocturna numina frequentare domos, et vasa, quae discooperta invenerint, postquam inde comederint et biberint, denuorepleri; si vero operta invenerint ea vel clausa, inde offendi, et ex hoc domui periculum imminere".
9. Ad illud vero quod obicitur de immunditia ex contactu mortui, dicendum quod ratio fuit elongatio "ab operibus maleficis et necromanticis", quae in cadavere mortuorum exercentur, et ideo "qui tangeret mortuum, secundum Legem iudicaturimmundus, Num.19, 11". Inde est quod "sacerdotes summi prohibiti sunt ingredi ad mortuos, praeterquam ad" propinquos, Levit. 21, 1—4; ad propinquos "autem ingredi permissi sunt, ne inhumana videretur Lex".
10. Ad illud vero quod obicitur de immunditia ex contactu cinerum vitulae, ex quibus positis in aquis expiationis aliae immunditiae purgabantur, quod videtur inconveniens, si ext re purificante immunditia contrahatur. Praeterea, videtur sequi "circulatio ridiculosa", quia si quicumque alium aspergit aqua "expiationis immundus" efficitur, Num. 19, 21, oportet igitur ad hoc quod mundetur, ut aspergatur ab alio. Aut ergo ab eodem quem aspersit aut ab alio. Si ab eodem, iterum ille immundus efficitur; si ab alio, ille alius "indiget alio aspersore, et ita erit circulatio ridiculosa aut ibit in infinitum" protensio immunditiae. Ad hoc dixerunt quidam quod in hoc "voluit Deus reverentiam et honorem exhiberi sanctificatis ab ipso, et propter hoc unumquemque, qui tangeret aliquidde sacris, indignum se reputareex huiusmodi attactu, et timerene" indigne "tetigisset, et propter hocpeccato irreverentiae se reputarepollutum". Intelligitur ergo ista immunditia de immunditia reputationis. Alii vero dicunt quod, cum sacrificium vitulae rufae fieret in memoriam idololatriae adorationis vituli, quam commiserunt filii Israel, Exod. 32, usque "adeo voluit populum suum peccatum" idololatriae "abhorrere, ut non solum hostia, quae pro illoofferebatur et illud significabat, immunda reputaretur et polluens contingentesmr, sed etiam ipsaereliquiae, ut cineres et quidquid haberet aliquid ipsorum admixtum, ut aqua lustrationis". Non tamen huiusmodi immunditia per ipsas aquas lustrationis necesse habebat purgari, sed per ablutionem vestimentorum et abstinentiam ab ingressu tabernaculi, sicut ibi dicitur. Et ideo non accidit inconveniens quod obiciebatur.
11. Ad illa vero quae obiciuntur de praeceptis caerimonialibus circa immunditias contractas ex gustu, generali responsione dicendum quod ratio fuit elongatio ab idololatria. Illa enim animalia, quae praecipue Lex iudicavit immunda, idololatrae assumpserunt vel in ritus sacrificiorum vel in venerationem. Patet enim quod ex gressibilibus et volatilibus et aquatilibus idolorum imagines figurabant; unde, Exod. 20, 4, propter hoc dicitur: "Non facies omnem similitudinem quae in cado est desuper, utvolatilium, nec eorum quae in terra deorsum, ut gressibilium, nec eorum quae sunt in aquis, ut natatilium". Item, patet ex Isai. 2, 20 quod simili modo faciebant idola reptilium; unde Isai. 2, 20: "Praiciethomo idola quae fecerat, ut adorarettalpas et vespertiliones" ; et Ezech. 8, 10: "Ingressus vidi, Et ecce omnis similitudo reptilium et animalium abominatio et universa idola ibi depicta". Inde est quod Lex omnia huiusmodi iudicavit immunda. - Vel quia in talibus idolis sacrificabant; unde porcus, qui non ruminat, sed findit ungulam, iudicatur immundus, quia "adhuc pagani porcos immolabant et foedera sua sacrificio porcorum firmabant, non aliter ratum existimantes, nisi ipsi, qui paciscuntur aut foederantur, per intermedium porcumhuius sacrificii transierint". Simili modo "camelum", qui ruminat, sed non findit ungulam, "sacrificant idololatrae et malefici", sicut legitur "in libro "De annulisseptem planetarum"". Ita etiam de aliis intelligendum est. "Sicut enim nuncex necessitate statuendum esset in regionibus, ubi cattus dicitur adorari, ne ibi inveniretur, et apud quem inveniretur, graviter puniretur" ; eadem ratione "et in regionibus, in quibus buffo dicitur adorari, si quis buffonem inveniens non statim occideret, gravi animadversione" plectendus esset, ita et praedicta animalia, quae usurpaverat sibi idololatria, voluit esse abominabilia Deus suo populo, ut non ea comederent nec contingerent. Dicunt autem quod concessionis cuiusdam generis "locustarum ad esum" filiis Israel, Levit. 11, 22, ratio est "memoria auxilii divini, quod eis impensum est ad puniendumAegyptios caelitus per locustas", Exod. 10, 12—15.
1. Ad illud ergo quod obicitur de sacrificio vitulae rutae, quod erat ad expiationem generalem, dicunt quod istud sacrificium praeceptum est "offerri pro peccato adorationis vituli, in quo Aaron populo communicavit. Propter hoc praeceptum est ut rufa esset, colorem habens vituli adorati, utipsi Aaron et toti populo per substantiam et colorem rememorationem peccati illius, pro quo offerenda erat, faceret et pudorem eiusdem peccati ingereret". Vacca autem in sexu femineo, non vitulus, offerebatur, quia ipse "Dominus" Synagogam "vaccam sive vitulam appellare consuevit" ; unde " Osee5: Sicut vacca lasciviens declinavitIsrael; et iterum" in eodem 10, 11: " "Ephraimvitula docta diligere trituram". Ratio autem vocationis, quia ad litteram, iuxta morem Aegypti, vaccae idolum forsitan coluerunt" ; unde " Osee10, 5: "Vaccas Bethaven culuerunt"". Vaccae igitur vocantur "irrisorie, iuxta illud Psalmi: "Similes illis fiant qui faciunt eaet omnes qui confidunt in eis"".
2. Ad illud ergo quod quaeritur quare praecipiebatur ut extra castra comburatur, ratio est ut, cum illa vacca offerretur generaliter pro peccato idololatriae, significaretur peccatum idololatriae maxime abominandum et detestandum et eliminandum a castris Israel. Quod vero praeceptum est de "sanguine eius septem vicibus tabernaculi fores" aspergi, ratio est ut significaretur per hoc sacrificium emundatio "ab universitate peccatorum, quae universitas in septenario intelligitur vel quae tota in septenario dierum committitur. Fiebat autem huiusmodi aspersio contra ritum idololatriae, quae sanguinem immolatitiumtotum apponebatdaemonibus ad bibendum vel edendum et offerentibus".
3. Ad illud vero quod praecipitur in crematione vaccae poni lignum cedrinum, hyssopus et coccus, respondetur quod propter hoc ut in iis "virtus" significativa "sacrificii ostenderetur. Per lignum enim cedrinum, quod putredinem non recipit, sed a se eam perpetuo repellit et odorem habet suavitatis; per hyssopum, quaepectus purgat et bonum odorem spargit; per coccum bis tinctum, qui colorem suum indelebilem servat", ostenditur "quodsacrificium illud cum sequela sua conservativumerat filiorum Israel et putredine peccatorum et foetore atque decoloratione" ex fide et devotione offerentium, non virtute ipsius sacrificii; et ideo legitur, " Num.19, 9, de" cineribus "sacrificii, "ut sint multitudini filiorum Israel in custodiam". Secundum Iosephumvero in cocco semper intelligitur ignis; ergo iuxta ipsum in cineribus quatuor elementa quodam modo significata sunt: in cedro terra, quia ex terra crescit et valdeterrestris substantiae est ac solidae; in hyssopo aqua, quia ex pluvia sola gigni et nutriri videtur hyssopus; in odore amborum aer, maxime secundumeos qui odorem nonnisi vaporem esse" dicunt sive "credunt. Comburuntur autem ista quatuor in rememorationem quod Deus in igne apparuit Moysi primumet quod in igne data est Lex". Quasi "ergo de quatuor elementis sacrificium istud offerebant Deo altissimo, tamquam auctori elementorum, vel propter hoc ut quidquid immunditiae ex quocumque quatuor elementorum contractum esset, per hoc sacrificium expiari intelligeretur".
4. Ad illud vero quod postea obicitur de caerimoniis purgandae immunditiae specialis, scilicet leprae, dicendum. Et primo ad illud quare in emundatione "leprosiadhiberentur lignum cedrinum, hyssopus et coccus" sive vermiculus "et passer unus vivus, ut ex eis fiat aspersorium", Levit. 14, 6, hoc modo, "ut filo coccineo ligarentur passer et hyssopus et alligarentur ligno cedrino, ita ut lignum cedrinum esset quasi manubrium aspersorii, hyssopus et passer essent id quod deaspersorio tingendum erat "in sanguine"alterius passeris immolati [et] in aquis Vivis". Notandum igitur quod, cum sint quatuor corruptiones, quas lepra inducit — "prima est putredinis, secunda foetoris, tertia" insensibilitatis, quarta "decolorationis" — lignum cedrinum ponitur, quod est odoriferum, ad significandum abolitum foetorem; hyssopus, quae purgat pectus a putredine, ponebatur ad significandum purgatam putredinem; passer vero vivus,qui etiam postmomodum avolare permittebatur, significat sanatam insensibilitatem et restitutam mobilitatis et sensibilitatis vivacitatem; vermiculus vero addebatur ad significandum restitutum colorem redivivum, et hoc per beneficium Creatoris. "Quod vero passer alligatus aspersorio vivusavolare in agrum dimittebatur", cum "passer sit de avibus gregatimvolantibus, significabat leprosum, a castris" separatum "et extra castraaliquanto tempore detentum, post aspersionem talem et emundationem ad castra reverti et" in societatem sanorum atque mundorum "admitti".
5. Ad illud vero quod quaeritur quare " "de sanguine"et oleo praeceptum est ut "extremum auriculae pollicesquemunus dextrae et pedis"dextri mundandi tingerentur", assignatur ratio "iuxta litteram, quia" in iis partibus "primum lepra dignoscitur et sentitur", videlicet in extremo auriculae dextrae et "inpollicibus illis", scilicet "in eorum insensibilitate, sicut dicitur". Propterea "praeceptum est taliter fieriin emundatione, ut idem" cognosceretur "esse ordo purgationis qui erat infectionis". — Nota etiam "quod tres liquores huic ritui adhibebantur, videlicet sanguis, oleum, aqua viva". Et hoc propter tria quae concomitantur lepram: infectio sanguinis, vehementia morbi, spurcitia sive immunditia carnis. Contra corruptionem sanguinis abolendam ponebatur sanguis; ad sanitatem morbi oleum; ad emundationem spurcitiae aqua viva. Dicunt autem quod per ista non solum mundabatur leprosus ab immunditia irregularitatis, immo etiam aliquando ab ipsa corruptione aegritudinis per miraculum Creatoris.
VIII. Consequenter respondendum est ad obiecta circa caerimonias sacrificiorum. Et primo ad ea quae obiciuntur circa caerimonias sacrificiorum in generali.
1. Ad illud ergo quod primo obicit quare in quadrupedibus electa sunt bos, ovis et capra in utroque sexu, assignatur multiplex ratio, quia "ista sunt quae totum, quod vivunt et sunt, necessitati" hominis tribuunt, "hoc estvictui et vestitui. Si igitur" recte "humana necessitas respiciatur, sola ista de animalibus necessaria sunt hominibus" in victum et vestitum, "cetera vero superflua sunt quantum ad necessitatem vitae", ut porcus, canis et equus. "Eo ergo ipso quod" noluit alia "sibi offerri in sacrificiis, abstulit eisoccasionem quaerendi non necessaria, dum eis non voluithonorari. Amplius", quia "de quadrupedibus ista mundissima sunt, quia etmundissimis vivunt pastibus et eorum immunditiae etiammundae sunt". Praeterea, "inter omnia quadrupedia ista mansuetissima sunt et minori rebellione sustinent mortem,et ideo minori periculo" immolantium. Insuper, quia istis animalibus maxime utebantur, et in iis erat largior beneficentia Conditoris erga eos. Conveniebat igitur de iis animalibus Conditori regratiationem et honorificentiam pro beneficentia exhibere.
2. Ad illud vero quod quaeritur quare de avibus elegit turturem et columbam, quae etiam praecepit Abrahae ut sibi offerret in sacrificium, Gen. 15, 9, dicendum quod haec praecipue electa sunt ad sacrificium, quia inter omnes aves ista "munda et mansueta et utilia usibus humanis sunt, et etiam castitas quasi coniugalis in columbis, quasi vidualis in turturibus invenitur". Unde per hoc expresse dabatur intelligi quod, "si huiusmodi requirit in" avibus sibi offerendis, "quanto fortius in hominibus" sibi offerentibus. De hoc vero quod passer additur in emundatione leprosi, praeter rationem, quae supra dicta est, posset specialis ratio assignari, quia dicitur passer, secundum modum suum, morbum consimilem aliquando pati. Ratio autem generalis quare alia animalia ab istis noluit Deus sibi offerri est, "quia omnia alia genera animalium aut idololatrae sacrificiis suis execrabilia fecerant, aut augures vanitate observationum suarum profanaverant aut magi veneficiis et maleficiissuis abominabilia reddiderant".
3. Ad illud vero quod quaeritur propter quid ista praecepit interfici et cremari Deus, respondetur quod "crematio et consumptio sacrificiorum mortem et consumptionem" designabat peccatorum, ut ille, "qui animalia immolabat et cremabat, facto et etiam verbo, sicut creditur, dicebat: Sicut moriuntur et consumuntur ista animalia, sic moriantur et consumantur peccata, pro quibus illa offero". Praeterea, "intentio offerentium erat vel esse debebat", ut sic protestaretur: "Mortis" et cremationis, "quam patiuntur haec animalia", iudicium ostendit quod merui supplicium per peccatum meum, veniam autem peto a Deo per hoc sacrificium.
4. Ad illud vero quod quaeritur quare in sacrificio praecipiebatur offerri sal, non mel vel fermentum, Levit. 2, 13, responsio est, quia mel "in idolorum sacrificiis" ponebatur, et fermentum similiter, sal vero non.
5. Ad illud vero quod quaeritur quare "sanguinem fundi iussit et comedi prohibuit", dicendum quod "causa fuit consuetudo idololatriae", quae "non solum sanguinem animalium, sed etiam sanguinem filiorum et filiarum suarum immolabant daemoniis", secundum quod dicitur "in Psalmo: "Effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum et filiorum suarum"" etc. insuper et "opinabantur idololatraeex hocse placere diis suis quod circa sanguinem immolatitiumde sacrificiis comedebant, putantes eademhora deos suos ad bibendum sanguinemconvenire". Dicunt autem quod "haec est causa potissima quare prohibiti sunt comedere animal captum a bestia vel suffocatum, videlicet propter sanguinis admixtionem; tamen suffocatio modus quidam erat immolandi daemoniis, ei ideoprohibuit comedi suffocatum".
6. Ad aliud vero quod quaeritur propter quid "adipem sacrificiorum sibi" soli de sacrificiis "Deus retinuit", triplex causa assignatur. Prima, "quia idololatrae contrarium faciebant, Deuter.32, 38: "De quorum victimis comedebant adipes"". Secunda, "ut in Dei sacrificiis gulae detraheretur et in" offerentibus "sobrietas servaretur. Tertia", honorificentia Dei, qui in oblatione potiorum et pinguium debuit honorari. "Minueretur autem" eius "honor in sacrificiis, si pars ei deterior offerretur". — Si autem quaeratur quare "pectusculum et armum dextrum in partem voluit cedere sacerdotum", assignatur ratio litteralis, videlicet "elongatio ab idololatria", et specialiter "ab ea parte quae adhucSpatulomantianuncupatur, quam maxime in spatulis animalium immolatitiorum exercebant".
7. A et aliud vero quod quaeritur de modo immolandi et occidendi, respondetur, iuxta litteram, "nullam aliam fuisse causam quam elongationem ab idololatria, quia alios modos habebant idololatrae occidendi animalia" immolanda.
8. Ad illud vero quod quaeritur quare in animalibus sacrificandis "praecepit ut absque macula essent", respondetur quod ratio huius fuit honor Dei, qui debet de praecipuis honorari, secundum quod dicitur, " Malach.1", 8: "Si offeratis caecum, claudum vel languidum, nonne malum est? "Offert illud duci tua", si placuerit ei", quasi dicat: non placebit ei.
9. Et primo ad illud quod obicitur de sacrificio solemni hircorum et vituli in festo Propitiationis, de quo Levit. 16, 5-28. Notandum igitur quod illud erat generale sacrificium ad expiationem omnium peccatorum totius populi semel in anno. Ad hanc autem expiationem assumebantur hirci duo. Et convenienter assumebatur "hircus, quiafoetidus est in se et de pilis eius fiunt vestimenta pungentia, ut facile" ex hoc intelligeretur foetor et immunditia et aculei peccatorum. Horum autem hircorum alter cremabatur, alter in desertum mittebatur, ut insinuarentur duo modi abolitionis peccatorum. Unus est declinando seu fugando per cautelam, et hic significabatur in hirco qui emittebatur in desertum: unde dictus est emissarius. Alius modus est consumptio peccatorum per poenitentiam, et hic significabatur per sacrii ium alterius hirci, qui cremabatur in holocaustum.
10. Ad illud ergo quod quaeritur de hirco emissario, quo modo "portare peccata dicebatur", dicendum quod "signum pro veritate", hoc est signato, accipitur, "quemadmodum aliquis dicitur scribi, cum eius nomen scribitur" ; et, sicut supra dictum est, quod "hostiae signa et figurae erant peccatorum, ita electio sive fugatiohostiae" in hirco emissario "fugationem et declinationem significabat peccatorum", quemadmodum mors et crematio alterius hirci exprimebat consumptionem peccatorum.
Si autem quaeratur quid erat quod sacerdos imprecabatur capiti hirci populi peccata et quae esset oratio quae super eum fundebatur, respondetur quia, sicut dicitur Levit. 16, 21, sacerdos confitebatur "omnes iniquitates filiorum Israel, posita utraque manu super caput" hirci omittendi et "imprecans capiti eius". Quod duobus modis intelligitur. Uno modo, quia "dicebat sicsacerdos ad hircum Super caput tuum sint omnia peccata ista, sive: Capiti tuo imputet ea Deus, et non filiis Israel". Alio modo, quia "scripturam omnium peccatorum, id est omnia peccata in universo continentem, imponebat vel ligabat super caput eius et tunc emittebateum per hominem paratum ad hoc, et sicut disparebat, vel devoratus a bestiis vel tactus silvestris hircus ille, ita disparere et disperire credebantpeccata sua per huiusmodi ritum". — Ad illud vero quod quaeritur de oratione, respondetur quod "oratio, quae fundebatur super hircum huiusmodi fuisse videtur: Sicut tu eiceris et longe" efficeris "a populo isto, ita fiat de peccato eorum; vel: Sicut tu liber et sanus et immunis a morte et a laesione evadis et emitteris, ita liber et immunis fiat populus iste a peccatis. Eodem modo super vitulum: Sicut tu cremaris et consumeris, ita consumantur peccata populi istius".
11. Ad illud vero quod quaeritur quare emittebatur "in desertum", respondendum "quiadeserta omnia volebat Deusesse immunda et abominabilia reddere per hircum emissarium, tum quia malefici et idololatrae deserta propter hoc maxime frequentabant ut audirent ibi responsa daemonum eisque ibidem immolarent, sicut et adhuc multi faciunt — unde quidam Magus, in libro suo De magicis, dicit se transisse causa philosophandi ad loca destituta omni habitatore habitasseque ibi cum inhabitantibus lucemsex lustris annorum et ab eisdem didicisse quae in eodem libro conscripsit" — tum forsitan propter hoc quia in specie hircorum seu caprarum in desertis daemones apparebant, sicut legitur in vita B. Antonii abbatis ; unde "propter faunos et satyros, qui ibi in specie hircorum frequenter hominibus illudebant et adhuc illudere non cessant, Voluit ibiinsinuare Deus in hirco emissario, ut quemadmodum hircus emissarius absque custode relinquebatur in deserto, expositus bestiis deserti ad devorandum, propter peccata, quae in figura portabat, sic populus", oneratus "peccatis a Deo custode ac defensore suo derelictus, bestiis malorum regnorum seu principum inimicorum nationum quasi quibusdam bestiis diripiendus ac dilacerandus esset". — Ad illud vero quod posset obici, quare qui tangerent huiusmodi hostias, decernantur esse immundi, respondetur, ut in hoc doceret eos Deus patenter quam "longe eos vellet esse a peccatis, qui hostias, quae figurae peccatorum erant, tangere" immundum esse iudicabat.
12. Ad illud vero quod obicitur quare Aaron "pro se et prodomo sua vitulum" iubetur offerre, dicendum quod, "iuxtalitteram, volebat eum Deusesse sine metu de peccato vituli conflatilis, quem ipse filiis Israel conflaverat". Praeterea, "potuit essein sugillationem idololatriae, qua in Aegypto bos colebatur" ; unde occisionem bovis et immolationem sibi pestiferum suspicabantur Aegyptii. "Decuit autem doctorem Legis et divini cultus sacerdotem exemplo suo superstitionem huiusmodi eliminare". — Si autem quaeratur quare "extra castra cum fimo et pellibus comburerenturhircus et vitulus", respondetur, iuxta litteram, quod hoc iussum est fieri "in horrorem et abominationem peccatorum". Praeterea, "factum estcontra idololatriam, qua colebaturignis, in qua propter honorem igniscremari sacrificia non sinebantur extra castra, ne deum suum, id est ignem, a castris suis eicere viderentur. Amplius, factum est propter honorem tabernaculi, nepelles et timus talis sacrificii altaris honorem et reverentiam minuerent".
13. Ad aliud vero quod postea quaeritur "de sacrificio zelotypiae", notandum quod "voluit Deus tali sacrificio revelari occulta adulteria mulierum, ut et adulterari metuerent et ne mariti suspectas uxores occiderent", et "notum erat accideremiraculum de inflatione ventriset putrefactione femoris corruptae mulieris". — Ad illud quod quaeritur quare farinae hordeaceae secundum ritum aliarum oblationum non adiungeretur thus vel oleum, respondetur, iuxta litteram, quod hoc fiebat "ut viris esset rubori huiusmodi sacrificium, tum propter hoc quia Deo non offerri ex devotione ostendebatur per hoc ipsum quod nec oleum nec thus habebat; tum quia vile erat in se et omnium sacrificiorum pauperrimum". Praeterea, "noluit Deus sacerdotibus in parte ista dare occasionem cupiditatis, et hoc ne invitarent homines ad huiusmodi sacrificium offerendum. quod non tam honorificentia Dei exigebat quam virorummalitia extorquebat".
14. Ad aliud vero quod quaeritur de sacrificio "similae conspersae oleo" et panum, Levit. 2, 1-10, respondetur quod huiusmodi sacrificii ad litteram "causa fuisse videtur ut fieret filiis Israelrememoratio mannae, quam pluerat illis Deusin deserto, et" quo modo "manna paverat eos quadraginta annis; habebat autem saporem "quasi panis oleacei", sicut legitur Num.11, 8".
Et primo ad illud quod obicitur de altari, notandum quod, sicut quidam convenienter dixerunt, "altare est divini honoris titulus et memoriale", adorantium "propitiatorium, oblationum sanctificatorium, spiritualis communionis et refectionis mensa", in quibus "quatuor altaris officia" ostenduntur. "Primum est" honor Dei et memoria, secundum "quodscriptum est, Gen.28, 18", quod "Iacob "erexit lapidem in titulum". Secundum est, ut in eo propitietur Deus ad ipsum fugientibus et in eo adorantibus", secundum quod ostenditur Levit. 3, et 4. "Tertium est" sanctificatio munerum et offerentium "in eo" ; unde ipsa munera dicebantur sanctificata et consecrata, Levit. 22, 2. "Quartumest spiritualis refectio et communio, propter" quod "aedificatum est" altare; unde dicitur I Cor. 9, 13: "Qui altari deserviunt, cum altari participantur" ; et ad Hebr. 13, 10: "Habemus altare, de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo corporis deserviunt". Ratio autem distinctionis horum quatuor officiorum altaris est impetratio a Deo perfectae ordinationis per ministerium altaris, ad Deum, ad se ipsum, ad proximum: ad Deum per honorificentiam et memoriam; ad se ipsum per propitiationem et remissionem peccatorum, et per sanctificationem in dispositione ad bonum; ad proximum per communionem religionis in participatione sacrificii secundum divinum cultum.
1. Ad illud vero quod obicitur quare praecipitur, Exod. 20, 24, "fieri "altare de terra"", respondetur quod propter eliminationem consuetudinis idololatriae, "Idololatrae namque altaria magnificae structuraeaedificabant idolis, ut ex hoc magis reverendam idololatriam facerent". Eadem de causa prohibuit altare "ex sectis lapidibus aedificare, et ne refricaret eis memoriam idololatriae. Adeo enim voluit memoriam idolorum aboleri a cordibus eorum, ut nec aurum nec argentum idolorum permitteret eos habere in aliquem usum, sicut legitur Deuter.7, 25". Unde nota quod propter eamdem causam prohibuit "nemus plantari" iuxta altare, " Deuter.16, 21. Consuetudo enim erat idololatrarum sub arboribus idololatriam exercere, ut ipsa locorum amoenitas eos ad idololatriam provocaret. In ipsis etiam arboribus sculpebantur vel pingebantur imagines daemonum ad idololatriam exercendam".
2. Ad illud vero quod "prohibuit gradus fieri ad altare", eadem ratio assignatur, "quia scilicetgradus habebant altaria idolorum, in quibus singuli singulas stationes et genuflexiones faciebant".
3. Ad illud vero quod quaerebatur de hoc quod additur "ne videatur turpitudo tua", dicunt quod "temporibus illis notaerat" haec turpitudo "in servitio idoli, quod vocabatur Pavor, cui pudendis discoopertis sacrificabatur. Et secundum hoc dicunt quod unum mandatum est per se "ne videatur turpitudo tua"". Qua etiam ratione videtur ita arctissime praeceptum, Exod. 28, 42-43, quod sacerdotes habeant "feminalia linea", quibus "operiant carnem turpitudinis suae quando appropinquant ad altare ut ministrent, ne iniquitatis rei moriantur".
4. Ad illud vero quod quaeritur de positione altaris holocaustorum sub divo, respondetur quod hoc fuit propter dissimilitudinem cultus Dei ad idololatriam, "quia altaria idolorum intra templa ipsorum erant". In constitutione duplicis altaris, holocausti et altaris thymiamatis - quorum unum erat extra tabernaculum, super quod offerebatur sacrificium carnium, scilicet holocaustorum; aliud vero erat s infra tabernaculum, super quod offerebatur incensum et thymiama exprimebatur duplex sacrificium Deo offerendum: visibile exterius in maceratione carnis, invisibile interius in contritione seu devotione cordis. Praeterea, ostendebatur non sufficere sacrificium pecorum, quod offerebatur super altare holocaustorum, sed necessaria erat fides et devotio caritatis et orationis ad Deum, quae designatur per incensum, in Psalmo: "Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, Domine".
X. Deinde respondendum est ad obiecta circa caeremonias tabernaculi. 1. Et primo ad illud quod quaeritur de positione frontis tabernaculi ad Occidentem. Ad quod dicendum est quod ratio positionis fuit ad declinandam idololatriam solis. "Adoratores enim solis ipsum solem ad Orientem incurvati adorabant", secundum quod "legitur, Ezech.8, 16", quod inter vestibulum et uitare erant viginti quinque "viri, dorsa habentes ad templum et facies ad Orientem, et adorabant ad artum solis". "Voluit ergo Deus adoratores suos dorsum vertere "ad ortum satis", ut culturam solis abominabilem redderet".
2. Ad illud vero quod quaeritur postea quae fuerit ratio operimentorum quatuor tabernaculi, cortinarum scilicet, sagorum, pellium rubricatarum, pellium hyacinthinarum, respondetur, secundum Iosephum, quod cortinae, quae coloribus diversis mira varietate erant intextae, exprimebant caelum sidereum; saga super cortinas, aquas quae sunt super firmamentum; pelles rubricatae super saga, caelum empyreum, in quo sunt angeli; pelles hyacinthinae caelum supremum, ubi Deus super omnia.
3. Ad aliud vero quod quaeritur quae erat ratio distinctionis tabernaculi in duas partes per velum quatuor colorum in Sancta et Sancta Sanctorum, respondetur, "secundum Iosephum, quod tabernaculum figuram totius mundi gerebat, et propter hocadorantes in eo se Deum et Dominum mundieo ipso adorare profitebantur" ; unde quasi "tabernaculum Deitotus mundus dicitur" ; propter quod dicitur in Psalmo: " "In circuitu eius tabernaculum aias"". Partes tabernaculi duos mundos sive duas partes exprimebant universi, "videlicet mundum spiritualem" sive saeculum altius, "et mundum sensibilem" sive saeculum interius. "Oraculum" autem sive Sanctum Sanctorum, "quod abscondebatur populo, ubi erat Propitiatorium, Arca et duae imagines Cherubim, in quarummedio Dominus apparebat, significabatsaeculum altius, habitationem et patriam spiritualium substantiarum" sive angelorum, quibus "Deus apparet sicut est". Pars vero alia, quae dicebatur Sancta, "significabat mundum sensibilem", qui separatur et distinguitur a mundo spirituali per velum, hoc est per ipsam naturam et varietatem quatuor elementorum, quod velut quoddam velum est ad velandum et abscondendum habitationem et patriam angelorum, ita quod non poterit ab hominibus videri, donec ablatum fuerit istud velamen, hoc est, variatio quatuor elementorum in generatione et corruptione. "Et hoc pro parte dicit Apostolus, ad Hebr.10: "Hoc significante Spiritu Sancta, nondum propalatam esse sanctorum viam"". Unde, secundum Iosephum, varietas quatuor colorum designabat varietatem quatuor elementorum: color coccineus praefigurabat ignem ; purpureus aquam, quia ex sanguine muricis, qui est piscis marinus, tingitur; hyacinthinus, qui est aerei coloris, ipsum aerem; byssinus terram, quia byssus in terra gignitur.
4. Ad illud quod quaeritur de positione candelabri et mensa, respondetur, "iuxta litteram", quia ideo ponebatur candelabrum et mensa in tabernaculo, "ut adorantes" in eo "lucem et nutrimentum", quae "maxime sunt hominif salubria", a Deo "per ipsum servitium se obtinere sperarent" ; unde "horum se datorem", luminis scilicet et nutrimenti, "voluit designare", ostendenda "quod in demo eius ista abundant". Unde " Baruch3, 14: "Disce ubi sit longiturnitas vitae et victus, ubi sit lumen oculorum, et pax". Longiturnitas vitae et victus in panibus Propositionis et renovatione ipsorum; lumen in candelabro luminis" ; pax vero potest intelligi in hoc quod adiungebatur, scilicet in altari thymiamatis, quod erat specialiter institutum propter sacrificium orationis offerendum ad impetrandam pacem et reconciliationem populi ad Deum. - Alii dicunt, iuxta Iosephum, quod candelabrum luminis, quod habebat septem brachia, figura erat septem planetarum, mensa vero escae et sustentationis. "In hoc ergo voluit insinuare Deum esse cui septem planetae serviunt, et quia ipse Deus estdator escae, non Ceres; et propter hocnec planetis nec Cereri, sed Deo soliest serviendum". Inde etiam erat quod candelabrum septem lucernarum ponebatur "ad partem australem a sinistris adorantium et immolantium, ne, si staret ante eos, adorationes et immolationes, quae Deo fiebant, in idololatriam septem planetarum fieri viderentur". — Simili modo "mensa Propositionis ponebatur ad partem aquilonarem". Nam "in sacris Lunae panes offerebantur, sicut" ostenditur testimonio Ieremiae 7, 18, ubi dicitur quod "mulieres faciebant placentas reginae caeli". Sed cum mensa panum in idolio, ubi colebatur Luna, ponebatur recte ante ipsum idolum Lunae, ideo "in tabernaculo Domini nonposita est directe ante ipsum Oraculum, sed ad aquilonem". Praeterea, "unicuique panum illorum superposita est patena aurea et pugillus thuris", propter dissimilitudinem a cultu idololatriae.
5. Ad illud vero quod quaerit de adiunctione altaris thymiamatis iam responsum est. Nam mensa sustentationem vitae a Deo quoad vegetabilem; candelabrum illustrationem luminis a Deo quoad sensibilem; altare vero thymiamatis pacem a Deo quoad conscientiam animae et partem rationalem exprimebant.
6. Ad aliud vero quod quaeritur quae erat ratio collocationis Arcae et Cherubim in abdito, responsio est quia propter cautelam idololatriae factum est, ne a populo, qui pronus erat ad idololatriam, levissima occasione, si eis paterent, adorarentur. "Qui enim imaginem vituli paulo anteadoraverant, qualiter se ab" adoratione Arcae, super quam Deus dabat responsa, et "angelorum imaginibuscontinerent?" Propterea eis dicitur, " Deuter.4, 15: "Non vidistis aliquam similitudinem in die qua locutus est vobis Daminus, ne farte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem aut imaginem et adoretis ea"".
7. Ad aliud quod quaerit ultimo de ratione compositionis thymiamatis et olei unctionis, breviter dicendum quod, secundum litteram, ratio fuit honorificentia tabernaculi et cultus divini, ut scilicet fragrantia odoris thymiamatis attraherentur ad devotionem et frequentationem tabernaculi ad adorandum Deum; unctione vero olei, qua consecrabatur tabernaculum et alia quae erant ad officium cultus, moverentur ad reverentiam cultus et sacrorum.
1. Et primo ad illud quod quaerebatur quare habens maculam non poterat ad ministerium promoveri. Et ratio est honorificentia cultus Dei, ne, si minister haberet aliquam notabilem deformitatem, vilificaretur cultus Dei apud simplices. Unde et tunc plures deformitates introducebant irregularitatem, quae non modo introducerent, quia facilius ille populus recederet a cultu Dei quam populus christianus, si ministros eius contemptibiles iudicaret.
2. Ad aliud vero quod quaeritur quare in consecratione sacerdotis tingitur "extremum dextrae auriculas et pollices manus dextrae et pedis", respondendum: ut monstraretur quod ex consecratione deberet sacerdos esse totaliter conversus ad Deum et quantum ad attentionem sive intentionem intellectus, quae designatur in dextra auricula, et quantum ad approbationem affectus, quae designatur in pollice "pedis dextri", et quantum ad intentionem effectus, quae designatur in pollice manus dextrae.
3. Ad aliud vero quod quaeritur de ratione effusionis olei super caput Aaron consecrandi, respondendum: ad exprimendum quod ex vi consecrationis accipiebat potestatem alios consecrandi et ordinandi in sacerdotium, ut ab ipso derivaretur auctoritas, qui erat Summus Pontifex, in minores sacerdotes, sicut a capite oleum in membra detinebat.
4. Ad aliud vero quod quaeritur de oblatione trium animalium et canistri azymorum, Levit. 8, 2, dicendum quod vitulus pro peccato offerebatur in consecratione sacerdotis in memoriam remissionis peccati adorationis vituli, cui consensit Aaron, et in detestationem erroris. - Aries in holocaustum offerebatur in memoriam obedientiae et amoris, ex quo voluit Abraham filium immolare, sed tamen pro illo obtulit arietem, cuius amoris et obedientiae sciret sacerdos debere se esse imitatorem; aries vero in consecrationem, ut sciret sacerdos se consecratum in honorem illius qui per sanguinem agni, qui est arietini generis, in Aegypto salvavit primogenita Israelis, pro quibus primogenitis assumebantur ad divinum cuitum sacerdotes et levitae, Num. 3, 12-13. — Canistrum vero panum, ut sciret sacerdos se assumptum ad illius servitium qui pane caelesti, hoc est manna, aluit filios Israel in deserto, Exod. 16, 35. Ut ergo quatuor firmissime imprimerentur in animo sacerdotis, quatuor illa offerebantur: duo, ut imprimeretur timor et reverentia iustitiae; duo, ut imprimeretur spes et amor misericordiae. Vitulus pro peccato reducebat memoriam iustitiae divinae punientis malos adoratores vituli, Exod. 32, 28; aries in holocaustum, memoriam iustitiae probantis sive tentantis bonos, ut Abraham, Gen. 22, 13; aries consecrationis, amorem misericordiae liberantis a malo, ut filios Israel per sanguinem agni, Exod. 12,23; canistrum azymorum, amorem misericordiae sustentantis beneficio, ut filios Israel manna in deserto, Exod. 16, 35.
5. Ad aliud vero quod quaeritur quare in consecratione tradebatur sacerdoti adeps, armus dexter etc., responsio est quod propter hoc ut sciret sacerdos se accepisse ex consecratione duplicem potestatem, scilicet potestatem offerendi Deo sacrificium, quam significabat acceptio adipis, et potestatem accipiendi stipendium de sacrificiis ad suum victum, et hoc significabat acceptio armi et pectoris.
1. Et primo ad illud quod obicitur de vestimentis Aaron. Generaliter ergo dicendum quod omnis ornatus sacerdotis erat propter honorificentiam Dei et ut ex ipsa honestate ministrorum attraheretur populus ad divinum cultum. Tamen ipsa distinctio vestimentorum Summi Sacerdotis, secundum Iosephum, figurabat ipsum esse ministrum et pontificem universorum Conditoris; unde, secundum quod tangitur Sap. 18, 24, dispositio totius orbis figurabatur in vestimentis pontificis. Feminalia linea et tunica linea sive byssina "terram figurabant" ; balthei vero "circumvolutionem Oceani; tunica hyacinthina ipso coloreaerem praeferebat" ; per "tintinnabula tonitruum, per malogranata coruscationes significabantur", superhumerale "sui varietate caelum sidereum; duo" sardonices "duo hemispheria" vel "solem et lunam; duodecim geminae" in pectore "duodecim signa in zodiaco", et pulcre "quod in medio erat" appellatur "Rationale: ratione" enim cuncta "sunt plena" et "terrena" per caelestia disponuntur; "cidaris caelum empyreum; lamina" aurea "Deum omnibus praesidentem". — Tamen non videtur haec figuratio convenire. Dicendum igitur quod varietas vestimentorum designabat varietatem virtutum, quibus oportebat pontificem esse munitum. Feminalia significabant continentiam; tunica byssina, quod multis tonsionibus pervenit ad candorem, propter mortificationem carnis munditiam interiorem; baltheus, qui stringit ventrem, abstinentiam; tunica hyacinthina, quae est exterior et aetherei coloris, conversationem caelicam; cingulum vero, quo tunica stringitur, conversationis modestiam; superhumerale, mandatorum obedientiam; rationale vero divinam scientiam; cidaris intentionem bonae voluntatis; lamina, cui nomen Dei inscribitur, memoria seu meditatio Dei iugis figurabatur.
2. Ad illud quod quaeritur de vestimentis minorum sacerdotum, dicendum quod feminalia continentiam, tunica linea munditiam, baltheus modestiam, mitra capitis intentionem rectam.
3. Ad illud vero quod quaeritur de levitis, dicendum quod asperguntur aqua lustrationis ad significandum munditiam mentis ab immunditia culpae; radunt pilos ad significandum praecisionem superfluitatis carnalis concupiscentiae ; lavant vestimenta ad expressionem munditiae in conversatione.
Et haec sufficiant de caerimoniis circa dispositionem ministrorum: nam magis pertinent ad moralem instructionem rationes talium quam ad disputationem.
XIII. Ultimo breviter respondendum ad obiecta circa caerimonias solemnitatum. Dicendum igitur quod institutiones solemnitatum erant in memoriam potentiae, sapientiae, iustitiae, misecordiae Conditoris. Ad memoriam potentiae erant tria festa: sabbatum, Neomenia, Pascha; sed sabbatum in memoriam potentiae creantis omnia sex diebus et septima quiescentis; Neomenia in memoriam potentiae gubernantis, quae gubernatio maxime apparet in principio cuiuslibet mensis in renovatione cursus lunaris; Pascha in memoriam potentiae liberantis a malis aegyptiacae servitutis. — Ad memoriam vero sapientiae Dei, quae claruit in latione Legis, instituta est Pentecostes, quod est festum lationis Legis quinquagesimo die post exitum de Aegypto. — Ad memoriam vero iustitiae instituta erant solemnitas Tubarum et solemnitas Expiationis. Sed solemnitas Tubarum in memoriam iustitiae probantis bonos: erat enim in recordationem probationis Abrahae, quando praeceptum est ei immolare Isaac, et aries pro eo immolatus est ; solemnitas Propitiationis in memoriam iustitiae punientis malos et propitiantis poenitentibus: erat enim instituta in recordationem severitatis in punitione populi pro adoratione vituli. — Ad memoriam vero misericordiae conservantis Israel in deserto, solemnitas Tabernaculorum. Ad memoriam misericordiae congregantis populum Israel in terra promissionis, solemnitas Coetus atque Collectae.
On this page