Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 3, Q. 3, C. 1

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 3, Q. 3, C. 1

DE NUMEROSITATE CAERIMONIALIUM.

In primis igitur quaeritur de numerositate caerimonialium.

1. Nam non videtur conveniens fuisse ut populo rudi et simplici tanta numerositas praeceptorum daretur. Nam multitudo praeceptorum auget obligationem; maior autem obligatio exigit obedientiam perfectiorem; perfectior autem obedientia non debet exigi a populo imperfecto; ergo inconveniens est populo Hebraeorum quod tantum multiplicarentur.

2. Item, communis animi conceptio est quod in paucioribus via maior est, et ad proficiendum per intellectum in addiscendo et etiam ad proficiendum per affectum in operando. Ergo in paucioribus mandatis maior esset profectus et obedientia facilior.

3. Item, experimento scitur quod subitas mutationes abhorret natura, et per Consequens ipsa ratio. Cum ergo in lege naturali fuerint mandata paucissima, inconveniens fuit ut lege sequenti legem naturalem, scilicet lege Moysi, multiplicentur mandata, et praecipue caerimonialia, quorum ratio non patet ex ratione vel natura.

Respondeo: Dicendum quod numerositas caerimonialium introducta est convenienter in Lege triplici de causa. Prima, execrabilitas idololatriae multiplicis et superstitionis erroris, propter quam eliminandam et cavendam necessarium fuit in illo populo, ad idololatriam prono, multiplicari praecepta caerimoniarum per quae revocarentur et caverent idololatriam, sicut patet ex praecedentibus. - Secunda causa est exercitatio et occupatio in latria Conditoris. Quia enim mentes carnales in uno quovis exercitio positae statim fastidiunt, necessaria est eis et salubris varietas exercitii, qua varietate excludatur fastidium et acceptabile reddatur servitium Conditoris. Propter quas duas causas dicit Dominus, in Osee 8, 12: "Scribam eis multiplices leges meas". — Tertia causa est multiplex significatio gratiae Salvatoris, quae non potuit uno signo vel una figura tantum exprimi, immo, quia multiplex est et incomprehensibilis gratia, necesse fuit figuras multiplicari. Inde est quod dicit Isidorus, super principium Levitici, quod "omnis hostiarum diversitas Christi hostiam figurabat" ; et propter varietatem virtutum hostiae Christi introducta est varietas et diversitas sacrificiorum. Unde subdit: "Christus in vitulo propter virtutem crucis offerebatur; in agno propter innocentiam; in ariete propter principatum; in hirco propter "similitudinem carnis peccati"", Rom. 8, 3; "in turture et columba, quia Deus et homo, "mediator Deiet hominum"", I Tim. 2, 5, "in duarum substantiarum coniunctione monstrabatur; in similagine propter conspersionem credentium per aquam baptismi collectam Ecclesiam esse corpus Christi ostendebatur". Item, pro hac ratione dicitur, Iob 11, 5—6: "Utinum Deus loquemur tecum et ostenderet tibi secreta sapientiae suae, et quod multiplex sit lex eius".

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur quod multitudo praeceptorum non convenit imperfectis, dicendum quod multiplicantur praecepta dupliciter: aut causa multiplicandorum meritorum, quo modo non convenit multiplicare mandata nisi perfectis; aut necessitate vitandorum malorum, quo modo expedit multiplicari praecepta imperfectis, cum scilicet multiplicantur occasiones in peccatis. Sicut nos videmus quod multiplicantur humanae leges et ecclesiasticae constitutiones, cum multiplicantur malorum occasiones; unde et hoc modo conveniebat praecepta multiplicari populo Iudaeorum.

2. Ad secundum quod obicitur quod in paucioribus via maior est, dicendum quod verum est ubi per pauciora proceditur ad unum; ubi vero proceditur ad multa vel multiplicia, non est via maior per pauciora, immo per multiplicia. Inde est, cum conveniret figurari multiplicia beneficia, et numerosam gratiam Redemptoris, necessarium erat ut multiplicarentur caerimoniae figurarum Legis.

3. Ad tertium quod obicit quod subitas mutationes abhorret natura, verum est ubi est mutatio in contrarium. Unde mutationem a paucioribus ad multa contraria abhorreret natura et ratio, non autem mutationem paucioribus ad multa naturae convenientia. Convenit autem naturae varietas exercitii; ideo ad imitationem in ipsa varietate cultus divini necessaria fuit multiplicatio caerimoniarum.

PrevBack to TopNext