Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 3, Q. 3, C. 2

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 3, Q. 3, C. 2

DE DIFFERENTIA CAERIMONIALIUM IN GENERALI.

Quaeritur postea in generali de differentia caerimonialium.

Notandum igitur quod quidam caerimonialia Legis in tres differentias distinxerunt, "scilicetin sacramenta, sacrificia et sacra". Et sacramenta dixerunt instituta ad "sanctificationem, sacrificia ad repropitiationem, sacra ad Dei honorationem". Sacramenta Legis, ut circumcisio et Phase et Ordo et huiusmodi; sacrificia, ea quae offerebantur de animantibus et de inanimatis, ut simila, panes et libamenta; sacra, ut ea quae erant sacrata ad cultum ratione loci vel temporis colendi Deum: unde sacra erant utensilia tabernaculi et ornatus et solemnitates. Dicunt ergo quod haec tria necessaria erant, et hoc quia primo "necessarium erat ut sanctificarentur velsancti essent", quod fiebat per sacramenta; secundo "necessarium erat ut iram Creatoris declinarent et pacem eius et gratiam obtinerent", quod fiebat per sacrificia; "tertio necessarium erat ut ipsum Creatorem cultu [sibi] placito", hoc est loco et tempore, prout congruit honorarent, et hoc fiebat per sacra.

Sed obicitur contra: Nam, secundum communem acceptionem, caerimonialia non solum consistunt in illis quae communiter dicunt aut sacramenta aut sacra aut sacrificia, immo in aliis observantiis quae competunt personis, ut de eavendis immunditiis et de ceteris, in quibus Lex voluit discernere populum tam in victu quam in vestitu, tam in actu a nationibus ceteris, sicut supra dictum est. Unde dicitur Deuter. 4, 14: "Mandavit mihi Deus, ut docerem vos caerimonias atque iudicia quaefacere deberetis".

Item, non videtur universaliter verum quod dicuntur sacrificia in propitiationem. Nam erant sacrificia quae offerebantur ex mera dilectione, ut holocausta, Levit. 1, 2—17; iterum, erant sacrificia quae offerebantur in gratiarum actione, ut hostia pacificorum pro pace collata, Levit. 3, 1-16; quemadmodum erant hostiae pro peccato in propitiationem pro peccato, Levit. 4, 2—35.

Respondeo: Dixerunt quidam caerimonias principaliter esse circa custodias solemnitatum, et hoc servantes interpretationem vocabuli. Nam caerimoniae dicuntur a caereis, id est luminaribus, quae in solemnitatibus apponebantur; vel a carie et mene, quia tunc debent in nobis sordes deficere; vel caerimoniae quasi carimuniae a carendo muniis, id est officiis servilibus. Tamen extenso nomine dicuntur caerimoniae sacrificiorum et aliorum.

Sed in contrarium obicitur quod ante institutionem solemnitatum et ante Legem legimus caerimonias. Gen. 26, 5 dicitur de Abraham quod custodivit "praecepta Dei et mandataet caerimonias" ; item, Exod. 12, 25, de ritu agni paschalis: "Cum introieritis terram, observabitis caerimonias istas". Ex quo relinquitur quod caerimoniae non principaliter dicuntur observantiae solemnitatum.

Alii dixerunt quod caerimoniae dicebantur quasi chere normiae, id est salutis regulae; unde, quia ista, quae instituta sunt ad divinum cultum et praecepta, sunt regulae directivae in salutem, dicuntur caerimoniae.

Sed secundum hoc, cum ipsa praecepta moralia maxime sint directiva in salutem, vere sunt regulae salutis, ergo et caerimoniae dicerentur.

Dixerunt alii, iuxta sententias sapientum Hebraeorum, quod caerimoniae dicerentur praecepta quae non videntur habere rationem secundum litteram vel quorum ratio occulta est et latet simplicibus, nota vero solis sapientibus.

Sed secundum hoc, praeceptum de immolatione agni paschalis non esset caerimoniale, cum ratio institutionis eius determinetur expresse, Exod. 13, 8-9, ita quod manifesta esset simplicibus. Dicitur enim ibi: "Narrabis filio tuo in die illo dicens: Hoc est quod fecit mihi Dominus quando egressus sunt de Aegypto. Et erit quasi Signum in manu tua et quasi monimentum ante oculas tuos". Et tamen contrarium habetur, Exod. 12, 25: "Cum introieritisterram, observabitis caerimonias istas".

Item, pari ratione nec festum Tabernaculorum esset caerimoniale, quia eius ratio expressa erat etiam simplicibus, Levit. 23, 41-43, ubi dicitur: "Mense septima festa celebrabitis septem diebus et habitabitisin tabernaculis, ut discant posteri quod in tabernaculishabitare fecerim filios Israel".

Dicendum autem, non solum respicientes ad nomen, sed ad sententiae rationem, quod caerimonialia praecepta erant omnia illa quae introducta sunt propter ritum cultus et latriam Conditoris secundum litteralem rationem. Dicit autem Valerius Maximus quod istud vocabulum caerimoniae latinum est et sumptum fuit a Caerete oppida, in quo oppido Romani primo instituerunt ritum sacrorum. Inde est quod latini interpretes in lege divina posuerunt hoc vocabulum, ubi debuit significari ritus colendi Deum; unde, Exod. 18, 19-20, dixit Iethro ad Moysen: "Esto populo in iis quae sunt ad Deum, ostendesquecaerimonias ritumque colendi". Dicendum igitur quod praecepta caerimonialia consistunt in quatuor differentiis: prima est in observantiis, secunda in sacramentis, tertia in sacrificiis, quarta in sacris. Observantias autem in hoc loco dicimus in praeceptis circa divinum cultum, quae data sunt ad eliminationem superstitionis idololatriae et declinationem occasionis erroris, ut praecepta quae data sunt circa vestitum vel circa victum et circa observantias immunditiarum et huiusmodi, ut patet ex praecedentibus. — Sacramenta autem et sacrificia et sacra dicimus instituta secundum litteram ad latriam Conditoris, sed sacramenta reteruntur ad fidem veritatis, sacrificia ad spem salutis seu pietatis, sacra vero ad honorem et reverentiam maiestatis. in sacramentis enim signum est fidei veritatis: unde circumcisio dicitur "signaculum fidei" Abrahae, Rom. 4, 11; et sacramentum agni paschalis dicitur signum eiusdem, Exod. 13, 19: "Erit quasi signum in manu" etc. — In sacriciis vera, sive holocaustis sive pacificis sive hostiis pro peccato, spes pietatis est et obtinendae salutis, sicut patet ex Levit. 1 et 2 et 3 et 4, cum dicuntur sacrificia oblatio suavis odoris Deo. - In sacris vero honorificentia et reverentia maiestatis Dei est. Sacra autem ista attendebantur in institutione solemnitatum et ornatus tabernaculi et utensilium universaliter quae deputabantur ad divinum cultum.

Secundum hoc ergo caerimoniae in quadruplici differentia sunt. Primo in observantia eorum quae praecepta sunt ad revocationem et declinationem superstitionis erroris, secundum quod dicitur III Reg. 9, 6—7: "Si aversi fueritis, non sequentesme, nec custodientes caerimonias quas proposui vobis, sed colueritis deos alienos, auferam Israel de superficie terrae". — Secundo in sacramentis. Et pro sacramento circumcisionis dicitur de Abraham, Gen. 26, 5, quod "custodierit mandata et caerimonias" ; item de sacramento agni paschalis dicitur, Exod. 12, 25: "Cum introieritis terram, observabitis caerimonias istas" ; praeterea, de sacramento Ordinis dicitur, Levit. 7, 35: "Haec est unctio Aaron et filiorum eius in caerimoniis". - Tertio in sacrificiis. Unde, Levit. 9, 17, dicuntur oblata sacrificia super "altare absque caerimaniis holocausti matutini" ; et, Num. 15, 24, de peccante per ignorantiam dicitur quod offerat "vitulum et" sacrificia "eius ac" libamenta "ut caerimoniae" eius "postulant". — Quarto in sacris. Unde Exod. 38, 21: "Haec sunt instrumenta tabernaculi testimonii in caerimoniislevitarum". Ex quo patet quod utensilia tabernaculi dicebantur caerimoniae vel inter caerimonias esse.

Dicendum igitur quod diminute et imperfecte fuit praedicta assignatio caerimonialium Legis.

Sed abicitur contra positam distinctionem. 1. Nam dicit Augustinus, in libro X De civitate, quod "sacrificium visibile invisibilis sacrificii sacramentum, id est sacrum signum est. Unde in Psalmopoenitens inquit: "Si voluisses sacrificium, dedissem utique, holocaustis non delectaberis; sacrificium Deo spiritus contribulatus"".

2. Item, Augustinus, in eadem scilicet: "Quod ab hominibus appellatur sacrificium, signum estveri sacrificii; porro misericordia verum sacrificium est". Secundum hoc ergo videntur non distingui sacrificia [et] sacramenta Legis, cum ipsa sacrificia sacramenta sint.

3. Item, Augustinus, in eodem: "Si sacrificia, quae vult Deus, quorum unum est "cor contritum et humiliatum", nollet legalibus sacrificiis significari, non utique de iis offerendis in Lege Veteri praecepisset". Ex hoc ergo relinquitur quod non distinguuntur caerimoniae sacrificiorum et sacramentorum.

Contra: a. "Sacrificium signum est veri sacrificii" ; verum autem sacrificium est opus meritorium. Unde Augustinus, X De civitate Dei: "Verum sacrificium est omne opus quod agitur ut sancta societate inhaereamus Deo, relatum scilicet ad illum finem boni quo veraciter beati esse possimus". Cum ergo sacramentum proprie non sit signum sacri operis, quod a nobis est, sed ipsius gratiae sacrae, quae a Deo est et non a nobis, sicut dicitur ad Rom. 11, 6: "Si gratia Dei, iam non ex operibus, alioquin gratia non est gratia" — sacramentum enim est invisibilis gratiae visibile signum — relinquitur ergo quod sacrificium Legis non est proprie sacramentum.

Respondeo: Sacramentum dicitur communiter et proprie. Communiter signum sacrae rei, sive illa res sit opus sacrum, quod ab homine est, sive illud sit gratia, quae est solum opus divinum; et hoc modo dicit Augustinus sacrificia esse sacramenta. Proprie vero dicitur sacramentum signum sacrae rei, quae est gratia et non opus humanum. Et hoc modo distinguendum est, quia sacrificia duplicem intentionem significationis habebant, erant enim signa futurorum et faciendorum. Ut erant signa futurorum, significabant de futuris gratiis in Christo; unde dicit Isidorus, Super Leviticum: "Omnes legales hostiae Christi hostiam praeferebant". Et isto modo sacrificia possent dici sacramenta respectu gratiae Christi. Quia tamen sacramentum proprie dicitur quod est signum gratiae, quae in nobis est a Christo, non dicentur secundum modum proprium sacrificia sacramenta. Secundum vero quod erant signa faciendarum, patet amplius quod non possunt dici sacramenta proprie, exceptis quibusdam, quae erant principaliter instituta ad significandam gratiam, ut forsitan sacrificium vitulae rufae et sacrificium consecrationis sacerdotum.

PrevBack to TopNext