III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 3, Q. 4, C. 1
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 3, Q. 4, C. 1
QUID DICATUR ORIGO IMMUNDITIAE.
Quantum ad primum obiciunt sic: Quia principium immunditiarum aut dicitur esse a natura rerum aut ab usu illarum aut ab institutione aut a significatione.
1. Quod autem a natura non habeat originem huiusmodi immunditia, ostendunt sic: natura rerum potest considerari tripliciter. Primo simpliciter et secundum se, et sic dicitur, Gen. 1, 31: "Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona". Similiter dicit Augustinus quod fuerunt omnia creata valde bona, et ita valde munda. Et ad Rom. 14, 14: "Scio et confidoin Domino Iesu quod nihil est commune". - Secundo, consideratur natura rerum in comparatione earum ad invicem, in respectu scilicet minus nobilium ad magis nobiles, secundum quod dicit Augugustinus: "Omnia sunt munda naturaliter, sed ex comparatione melioris naturae quaedam reputantur immunda". Ex hoc accipitur huiusmodi immunditia, de qua loquimur. Cum autem fere omnes res comparari habeant ad nobiliores, ergo secundum hoc huiusmodi immunditia fere in omnibus esset, quod falsum est. Praeterea, videretur contrarium, quod scilicet quaedam res nobilioris naturae reputarentur immundae, ut aquila et leo et huiusmodi; quaedam vero minus nobilis naturae reputarentur mundae, ut bvis, capra et huiusmodi. — Tertio modo considerantur naturae rerum non absolute in se nec in relatione earum ad invicem secundum ordinem universi, sed in comparatione ad peccatum rationalis creaturae. Sed nec ex hac comparatione potest dici quod habeat ortum huiusmodi immunditia, per aliquid scilicet contractum ex huiusmodi peccato, quia si dicatur ex comparatione ad peccatum hominis, secundum quod dicitur super illud Isai. 30, 26: "Erit lux lunae sicut lux solis, et, lux solis septempliciter", quod omnia deteriorata sunt propter hominem — contra hoc est quia, secundum hoc, in omnibus esset ista immunditia.
2. Item, quod ab usu rerum non potuit habere ortum immunditia, ostenditur. Si enim dicerentur immunda, quia usui humanae sustentationis inepta, secundum hoc immunda essent quaecumque ad esum humanae sustentationis non congruerent, munda vero essent quaecumque esui hominum congruerent. Secundum hoc ergo porcus et multa alia, quae Lex vocavit immunda, non reputarentur immunda. - Item, si dicatur quod ex usu malo hominum dicuntur ista animalia immunda, quia idololatrae eis utebantur ad superstitiones idololatriae, secundum quod dicit Origenes, Super librum Numerorum: "Pythonibus dracones et alii serpentes ministrare perhibentur; auguribus veroquaedam aves, quasLex reputavit immundas" - contra: tam boves quam oves et huiusmodi multotiens offerebantur idolis ab idololatris, ut, III Reg. 18, 26, de sacerdotibus Baal, qui obtulerunt ei bovem; ergo secundum hoc et boves et oves reputarentur immunda. — Item, si dicatur quod hoc dicitur propter abusum diaboli, quia aliqua animalia ex permissione divina subiciuntur daemonibus, sicut serpens, Gen. 3, 14, et sicut porci, Matth. 8, 31-32 — contra: secundum hoc et boves et oves dicerentur immunda, cum ex permissione divina voluntati et potestati daemonum concedantur, Iob 1, 12; "Dixit Dominus ad Satan: Ecce universa quae habet in manu tua sunt" ; et ibi dicitur quod operatione daemonis descendit ignis de "caelo" et cunctas "oves puerosque consumpsit".
3. Item, si dicatur quod ex institutione ortum habuit huiusmodi immunditia — contra: constitutio circa immunditias animalium nulla emanaverat ante Legem, Levit. 11, et tamen ante Legem et etiam ante diluvium dicitur Noe, Gen. 7, 2, quod "ex animantibus mundis tolles septena, de animantibus vero immundis duo". Ergo ante constitutionem Legis erat immunditia in animalibus; non ergo ex constitutione est immunditia. — Si vero dicatur quod in Genesi dicuntur immunda, non quia tunc essent immunda, sed quia postea ex constitutione Legis iutura erant immunda — contra: secundum hoc ergo Moyses loquitur secundum tempus Legis. Si ergo ex constitutione Legis facta est discretio mundorum ab immundis, et ante Legem non erat immunditia, ante Legem non poterat esse discretio mundorum ab immundis, ergo nec electio; ergo inutiliter et incassum diceretur ad Noe, Gen. 7, 2: "De animantibus mundis tolles septena, de immundisvero duo".
4.Item si dicatur quod immunditia ortum habuit a significatione, ut illae res dicantur mundae quae per proprietates suas significativae erant munditiae morum, illae vero dicantur immundae quae sunt significativae immunditiae peccatorum - contra: sicut dicit B. Dionysius, in Hierarchia angelica: "Secundum eloquia divina", Gen. 2, " "omnia valde bona", et ideo ex omnibus est elicerebonas speculationes". Relinquitur ergo quod omnia essent munda, quia omnia possunt esse significativa boni. Unde et ipse Dominus: vocat se vermem, Psalmus: "Ego sum vermis ei non homo" ; et vocatur leo, Apoc. 5, 5: "Vicit lea de tribu Iuda" ; et tamen ista secundum Legem reputantur immunda. Relinquitur ergo quod propter significationem boni non dicuntur munda. — Item, cum in omnibus rebus sit reperire aliquas proprietates significativas boni, aliquas significativas mali — unde per leonem aliquando significatur Christus, Apoc. 5, 5: "Vicit leo de tribu Iuda" ; aliquando diabolus, I Petri 5, 8: "Adversarius vester diabolus iamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret" — ergo secundum hoc omnia essent munda et immunda ratione diversorum.
Respondeo: Dicendum quod immunditia non accipitur ex una sola, sed ex pluribus causis appropriatis quatuor generibus causarum. Causa enim materialis sive dispositivae immunditiae est ex parte naturae, non tamen simpliciter. Simpliciter enim secundum naturam nihil est immundum; ex comparatione tamen aliquo modo immundum dicitur, secundum quod dicit Augustinus, super Gen. 7, 2: "Omnia naturaliter munda sunt, sed comparatione melioris naturae quaedam dicuntur immunda, sicut bos leone melior, quia homini necessarior, propterquem creata sunt omnia". - Causa vero formalis immunditiae accipitur ex parte usus sive abusus, et hoc quia illis animalibus principaliter et prae ceteris, quae Lex vocavit immunda, abutebaniur, aut idolis immolando vel augurando seu maleficia exercendo, secundum quod dicit Origenes. - Causa vero efficiens immunditiae sumpta est ex parte institutionis. Quae institutio principaliter ortum habuit ex usu vel contra abusum data est, ut scilicet elongarentur ab idololatria et puniretur inobedientia. Elongarentur ab idololatria in hoc quod prohibebantur ab iis vescendis vel contingendis quae idololatrae praecipua habebant, quemadmodum prohibentur uti vestimento ex lana et lino contexto, ne esset similitudo colentium Deum cum idololatris, qui in venerationem idololatriae vestimentis talibus utebantur. Ut puniretur inobedientia, secundum quod dicit Augustinus in libro "Quaestionum Veteris et Novi Testamenti": "Escarum lex non in primordio Legis data est, sed cum, duce perfidia, Deipromissis fidem nollent dare, ad duritiam cordis sui acceperunt "praeceptanon bona", sicut dicit Propheta Ezech.20, 5; superbis enim hominibus et contumacibus non debuit tota creatura subici". - Causa vero finalis fuit significatio. In signum enim fuerunt institutiones legalium immunditiarum, sicut et ceterae Legis observantiae. Unde, ad Hebr. 1O, 1, dicitur: "Umbram habensLex futurorum" ; et I Cor. 10, 11: "Omnia in figura contingebant illis", quia per huiusmodi munditiam vel immunditiam signiticatur aliquid circa Christum futurum vel circa nos gerendum.
On this page