Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 3, Q. 4, C. 2

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 3, Q. 4, C. 2

DE IMMUNDITIIS SECUNDUM DIFFERENTIAM STATUUM.

Quaeritur postea de immunditiis in particulari secundum differentiam statuum. Primo ergo quaeritur de immunditiis quantum ad statum ante Legem, iuxta illud Gen. 7, 2: "De animantibus mundis tolles septena et septena, de immundis vero duo et duo" ; secundo, de immunditiis in Lege, de quibus Levit. 11, 12, 13 et in aliis; tertio, de immunditiis post evacuationem Legis, de quibus dicitur, Act. 15, 29, ubi decrevit Concilium Apostolorum abstinere "a suffocato et sanguine".

ARTICULUS 1

De observantia immunditiarum in statu ante Legem.

I. Quantum ad statum ante Legem quaeritur ergo quare ante tempus Noe non fit mentio de munditia vel immunditia.

Nam, cum immunditia, secundum quod dictum est, quodam modo ortum habuerit ex natura, natura autem semper eadem fuit in animantibus, ergo a principio mentio debuit fieri de munditia et immunditia animantium. — Si diceretur quod ante tempora Noe non erat abusus animalium quae reputantur immunda, simili modo poterit dici quodMg temporibus Noe non erat abusus, cum temporibus eius non legatur idololatria.

II. Item, quaeritur: cum Dominus praecepit Noe, Gen. 7, 2, ut "deanimantibus mundis" et "immundis" poneret in arcam, et "septena" de mundis, bina de "immundis", ergo sciebat Noe quae essent munda et immunda, quaeritur igitur unde habuerit hanc notitiam. Si dicatur quod ex instinctu naturae, pari ratione et alii praecedentes hoc ipsum cognovissent, cum instinctus naturae idem maneat penes omnes habentes eamdem naturam; quod tamen nusquam legitur.— Si dicatur quod ex inspiratione divina, eadem facilitate negari potest qua et affirmari, cum hoc non legatur.

III. Item quaeritur iuxta litteram illius praecepti quare plura iusserit accipi de mundis quam de immundis, quia de "mundis septena, de immundis" tantum duo, Gen. 7, 2.

IV. Item, quare in impari numero sumuntur munda, immunda vero et etiam rationalia in numero pari ? Si dicatur, secundum Rabanum, in Glossa, quod "impar numerus virtutis speciem praetendat, par vero infirmitatem" — contra: secundum hoc ergo rationalia debuerunt sumi in impari numero, cum rationalibus maxime competat species virtutis.

V. Item, quaeritur an ante Legem quod erat immundum quantum ad immolationem, esset immundum quantum ad comestionem.

Quod videtur, a. quia indistincte dicitur de animalibus mundis et immundis; generaliter autem immunditia extenditur respectu immolationis et respectu comestionis.

Contra: 1. Gen. 9, 3: "Omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum". Ergo omnia animalia, secundum hoc, erant munda quantum ad comestionem; sed constat quod tunc non erant omnia munda quantum ad immolationem, quia dicitur, Gen. 8, 20: "Tollens Nae de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta". Ergo aliqua alia animalia erant immunda quoad immolationem.

2. Item, ad idem est quod dicit Augustinus, in Quaestiunibus Veteris et Novi Testamenti: "Escarum lex non in primordio Legis data est". Ergo multo magis nec ante Legem; et tamen munditia et immunditia reputabatur in animalibus quoad immolationem.

VI. Item, quaeritur: cum in Lege, Levit. 3, 16-17, adeps carnis et sanguis reputentur immunda quoad comestionem, non tamen quantum ad oblationem, immo illa praecipue, scilicet adipem et sanguinem, praecepit Deus sibi offerri, quare ante Legem et temporibus Noe non reputaretur immunda comestio adipis, cum reputetur immunda comestio sanguinis per illam divinam constitutionem, qua dictum est Noe, Gen. 9, 3: "Omne, quod movetur et vivit erit vobis in cibum, excepto quod carnem cum sanguine non comedetis".

VII. Item, quaeritur: cum in Lege determinetur immunditia ex parte brutorum et etiam hominum, Levit. 11, 12, 13 et 15, ante Legem vero legitur immunditia ex parte brutorum — unde et ad Noe dictum est, Gen. 7, 2: "De animalibus mundis et immundis tolles" etc. — quare ergo simili modo non fit mentio de immunditiis hominum? Respondeo per ordinem ad obiecta. I. Ad primum quod quaeritur quare ante tempus Noe non fit mentio de munditia vel immunditia animalium, et specialiter quoad immolationem, respondetur quod duplex ratio secundum allegoriam concurrebat. Cum enim oblatio sacrificii fieret propter expiationem originalis ante tempus circumcisionis et propter expiationem actualis, duplex erat figura seu significatio sacrificii: una sacrificii passionis Christi, quod principaliter erat ad expiationem seu mundationem originalis; alia sacrificii poenitentiae seu cordis contriti, quod proprie est ad emundationem actualis. Quantum autem ad significationem sacrificii passionis Christi conveniebat ut secundum decursum temporis magis et magis fieret declaratio veritatis. Unde, quia sacrificium redemptionis per Christum debebat fieri in carne et in carne munda et etiam in carne humana, ideo in exordio primae aetatis in sacrificio Abel figurabatur fieri in carne; postmodum in secunda aetate in exordio per sacrificium Noe ostenditur iuturum in carne munda; tertio in exordio tertiae aetatis in Abraham, cui praecipitur filius immolari, ostendebatur futurum in carne munda et humana; propterea competebat ut ratione sacri cii Noe, in quo incipiebat secunda aetas et maior debuit esse declaratio sacrificii redemptionis quam prius, fieret mentio de munditia carnis sacrificandae. — Quantum ad significationem sacrificii poenitentiae seu cordis contriti, quod proprie est ad emundationem immunditiae actualium peccatorum, conveniebat ut tempore Noe, in quo maxime abundabant immunditiae actualium culparum, quia omnis "caro corruperat viam suam", Gen. 6, 12, fieret mentio de munditia et immunditia materiae sacrificiorum.

II. Ad secundum vero quod quaeritur qualiter Noe habuit notitiam de munditia et immunditia, dicendum quod partim ex natura, partim ex ratione, partim ex inspiratione. In animalibus, quae secundum Legem reputantur immunda, quaedam sunt homini nociva, quaedam sunt homini inutilia, quaedam vero non necessaria. Nociva, sicut serpentes et leones et huiusmodi, quae sua feritate hominibus frequenter nocent inutilia vero, ut quibus non potest homo uti nec ad victum nec ad vestitum nec ad laboris adiutorium, sicut formicae, stelliones et infinita genera reptilium et etiam animalium et avium. Non necessaria, ut sine quibus vita hominis potuit sustentari, et secundum hoc solum in genere gressibilium ovis et capra et bos necessaria homini iudicantur, quia praebent homini victum, vestitum et adiutorium potissime, sine timore nocumenti. Alia vero, sicut canes, equi etc., non se habent hoc modo, et ideo sine illis potest convenienter vita hominis agi. Accedente igitur ratione cum instinctu naturae et superveniente divina inspiratione, Noe habuit notitiam mundorum et immundorum. Instinctu enim naturae praetermittendum est et quasi abiciendum quidquid est naturae nocivum aut inutile aut non necessarium velut immundum; pari vero conferente ratione, etiam talia abiciet velut immunda; fortius vero adveniente inspiratione ad declarationem sacrificii redemptionis in carne munda. Dicendum igitur, secundum Augustinum, quod "comparatione melioris naturae" in illis, quae homini sunt salubria, utilia et necessaria, potuit ratione et natura quaedam reputare immunda.

Ad illud ergo quod obicit quod pari ratione praecedentes possent istud cognoscere, dicendum quod verum est, si instinctui naturae accessisset ratio et inspiratio. Ratio, quae secundum perfectionem iustitiae solis necessariis et utilibus contenta esset; inde est quod ex privilegio singulari de Noe dicitur, Gen. 6, 9: "Noe vir iustus atque perfectus" etc. Praeterea, inspiratio, quae accessit ad Noe, cum ei locutus est Deus, ut, sicut inspiravit ei quod de mundis tolleret "septena et septena, de immundis vera duo et duo", ita prius inspiravit quae deberet reputare immunda et quae munda.

III. Ad tertium quod quaerit quare praeceptum est plura tollere de mundis quam de immundis, respondeo, secundum Augustinum: "ut plura essent quae hominibus prodessent quam quae nocerent" ; et alia ratione, secundum Rabanum, "ut egressus Noe de arca haberet quod immolaret et manducaret".

IV. Ad quartum vero, scilicet quare in impari numero sumuntur munda, immunda vero et rationalia in numero pari, responsio est, secundum Rabanum: "Impar enim numerus virtutis speciem praetendit, par vero infirmitatem". — Sed contra hanc responsionem obicitur quod secundum hoc deberent rationalia sumi in numero impari. Et ideo videtur aliter respondendum, dicendo quod irrationalia munda sunt ad duo sive ad duplicem usum, ad usum scilicet propagationis naturalis, ad quam necessaria est paritas masculi et feminae; et ad usum sustentationis hominis vel immolationis, et quantum ad hoc non est necessaria paritas maris et feminae. Quae ergo erant ad usum propagationis naturae et non ad usum sustentationis vel immolationis debuerunt esse in numero pari, sicut rationalia et immunda; quae vero ad duplicem usum in impari.

V. Ad quintum, scilicet quare nullum animal reputatur immundum quoad comestionem, sed quantum ad immolationem, respondeo: munditia quoad immolationem introducta est ad figuram sacrificii redemptionis iuturi in carne munda, quae competebat, ut dictum est, temporibus Noe; munditia quoad comestionem introducta est principaliter in poenam contumaciae, ut dicit Augustinus in Quaestionibus Novi et Veteris Testamenti, ut dictum est, non autem punienda contumacia ante legis praevaricationem.

VI. Ad sextum dicendum quod prohibitio sanguinis primo introducta est in horrorem effusionis sanguinis humani, ne propter assuefactionem comestionis sanguinis animalium minus horrerent hominum occisionem, et a comestione sanguinis animalis, invalescente crudelitate, transirent ad comestionem humani sanguinis, quemadmodum de habitatoribus Terrae Sanctae dicitur, Sap. 12, 3, 5: "Illos antiquas habitatores Terrae Sanctaetuae exhorruisti, filiorum suorum necatores sine misericordia, comestores viscerum hominum et devoratores sanguinis". Et ideo, paucis existentibus et exemplo Cain pronis ad iram, Sap. 10, 3: "Per iram homicidii fraternitas deperiit", et iterum pronis ad superbiam et rixam, sicut patet in turri Babel, Gen. 11, 4, introduci debuit prohibitio esus sanguinis. — Secundo vero introducta est contra consuetudinem idololatriae, quae sanguinem immolatitium in venerationem idolorum bibebant et adipes comedebant, Deuter. 32, 38: "De quorum victimis comedebant adipes" etc. Et hoc modo, invalescente idololatria, per Legem debuit prohiberi utrumque.

VII. Ad septimum dicendum quod immunditia hominum introducta est in onus vel causa eliminationis idololatriae, sicut patet ex superioribus, et ideo ante Legem et inchoationem idololatriae non debuit introduci. Ex causa vero introducta est immunditia et munditia, sicut patet ex praedictis.

ARTICULUS II

De observantia immunditiarum in statu Legis.

Postea quaeritur de observantia immunditiarum quantum ad statum Legis.

Omissis igitur iis quae in praemissis quaesita sunt circa istam materiam, Quaestione De ratione caerimonialium praeceptorum, quaeritur: cum in Lege determinetur circa gressibilia et volatilia aliquid mundum et aliquid immundum quantum ad comestionem et immolationem, Levit. 11, quare non determinatur circa natatilia munditia et immunditia quoad immolationem, sed tantum quoad comestionem, Levit. 11, 9—12?

1. Nam circa illa magis videntur determinanda, quia aquatilia aptiora videbantur ad immolandum quam gressibilia vel volatilia, quia gressibilia ortum habent ex terra, quae maledicta est, Gen. 3, 17, aquatilia autem ex aqua, quae benedicta est, Gen. 1, 4, et non postmodum maledicta.

2. Praeterea, volatilia, etsi habeant ortum ex aqua, magis tamen vivunt in terra sive ex terrae nascentibus quam in aqua, pisces autem et generantur in aqua et in aqua vivunt omnino. Ergo mundiora et ad immolandum aptiora videbantur aquatilia quam reliqua; ergo potius de iis determinandum erat.

[Solutio]: Ad hoc respondendum, secundum Augustinum, qui sic dicit: "Promissivas figuras in victimis animalium celebrari oportebat proptercommendationem futurae carnis et sanguinis, per quam unam victimam fieret remissio peccatorum de carne et sanguinecontractorum". Et est sensus: Quia sacrificia illa erant signa veri sacrificii futuri in carne Christi, per cuius immolationem fieret remissio peccatorum, quae quidem peccata contraximus a carne secundum quam propagamur a primis parentibus, ideo competebat quod illa sacrificia flerent ex carnibus gressibilium vel volatilium, quae propinquiorem habent similitudinem ad carnem humanam, et non ex piscibus.

ARTICULUS III

De observantia immunditiarum in statu post Legem.

Deinde quaeritur de observantia immunditiarum post evacuationem Legis factam, ut de suffucatis et sanguine, utrum scilicet teneamur modo non comedere sanguinem et suffocatum.

Circa quod sic obicitur: 1. Act. 15, 1-29 determinatur contentio facta inter fideles, conversos de gentibus et conversus de Iudaeis, de circumcisione, in cuius determinatione decretum est primo a B. Petro, secundo a Iacobo, tertio a toto Concilio Apostolorum quod fideles conversi abstinerent se "ab immolatis simulacrorum et sanguine etsuffocato et fornicatione". Ergo cum, aliis legalibus evacuatis, publicato iam Evangelio, remanserint ista, quod scilicet abstineatur "a suffocato et sanguine et immolatis" idolorum, quae immunda reputabantur in Lege, videtur quod adhuc remaneant istae immunditiae secundum decreta illius Concilii. Ergo peccat adhuc qui nunc facit contrarium.

2. Item, super illud Act. 15, 28, Glossa Rabani: "Haecnecessaria sunt, sine quibus non est salus, sed circumcisio necessaria non est".

3. Item, Glossa Bedae, ibidem: "Suffocatum et morticinum, de quo Ezech.44, 31 dicit: "Omne morticinum et captum a bestia, tam de avibus quam de pecoribus, sacerdotes non comedantillud, cuius sanguisnon est effusus super terram". Hoc praeceptum convenit illis qui inunctisunt oleo spirituali, quod Apostolorum epistola servandum decrevit".

4. Item, super illud Ezech. 44, 31: "Omnemorticinum" etc., dicit Hieronymus: "Iuxta litteram omni generielecto regali et sacerdotali, Christiano scilicet, haec praecepta conveniunt, utmorticinum non comedant, quod in Actibus Apostolorum dicitur suffocatum; quae necessario observanda Apostolorum de Ierusalem epistola monet", Act. 15, 29.

5. Item, praeceptum fuit ante Legem non comedere sanguinem, Gen. 9, 4, et in Lege, Levit. 2, 17, et post Legem, Act. 15, 29. Ergo semper est servandum.

Contra: a. Ad Rom. 14, 20: "Omnia munda sunt" etc.; et in eodem: "Scio ei confido in Domino Iesu quod nihil est commune" ; et ad Tit. 1, 15: "Omnia munda mundis".

b. Item, super illud ad Rom. 14, 20: "Omnia munda" etc., Glossa Augustini: Nullus cibus culpabilis est vel immundus, sed solum inordinatio concupiscentiae in cibo culpabilis est. Unde dicit sic: "Creaturam Dei scimus non esse culpabilem, quia creatura Deiomnis bona est, sed inobedientiam contumacem et inordinatam cupiditatem. Non propter porcum, sed propter pomum mortem primus homoinvenit, et Esau primatum suum non propter gallinam, sed propter lenticulam perdidit. Scio enim Noe omnegenus carnis, quod pro cibo esset esui, manducare concessum, Eliam cibo carnis refectum, III Regum17, 6, Ioannem locustis non fuisse pollutum".

c. Item, Origenes: "Quidquid a Deo factum est mundum est. In animalibus mores hominum et actus et voluntates pinguntur", quasi diceret: nihil est immundum ad litteram, sed quaedam reputabantur immunda propter significationem immunditiae vitiorum.

d. Item, Matth. 15, 11: "Non quod intrat in os coinquinat hominem" etc.

[Solutio]: Circa istam quaestionem fuerunt tres opiniones. Una dicit: praeceptum Apostolorum de non comedendo sanguine et suffocato semper servandum est litteraliter; alia dicit semper servandum, sed metaphorice et spiritualiter; tertia dicit servandum, non semper, sed secundum statum Ecclesiae primitivum et litteraliter.

Prima opinio innititur verbis Bedae super Act. 15, 20, "abstineant" etc.: "Hoc praeceptum servare convenit illis qui uncti sunt oleo spirituali ne comedant illud cuius sanguis effusus non est". Item, verbis Hieronymi, super Ezech. 44, 31 "omne morticinum" etc.: "Omni generi electo regali et sacerdotali, Id est Christiano, haec praecepta conveniunt". Item, Hieronymus, ibidem: "Condemnat sacerdotes, qui in turdis, fiscedulis, gruibus et ceteris huiusmodi haec aviditate gulae non custodiunt".

Secunda opinio innititur verbis Rabani qui exponit illud "abstineant a suffocatis", id est "neinteriores se suffocent, et "sanguine", id est effusionesanguinis humani, et quae sibi nolunt fieri, alteri non faciant". Unde dicunt quod epistola Apostolica continebat "necessaria, sine quibus non est salus", quae sunt tria, de quibus Tit. 2, 12: " "Sobrie, iuste etpie vivamus in hoc saeculo. Sobria"in nobis, "iuste"ad proximum, "pie ad Deum"". Ita epistola Apostolorum haec tria continebat, quae talis est: "Visum est Spiritui Sancto et nobis nihilultra imponere vobis oneris quam haec necessaria: ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et suffocato etsanguine et fornicatione". Et hoc quod dicit "ab immolatis simularorum", hoc est quod Apostolus dicit pie vivere, scilicet quantum ad Deum: idololatra enim Deo iniuriatur. Quod dicit "abstinere a fornicatione", hoc est quod Apostolus dicit "sobrie" vivere, scilicet quantum ad nos. Et quod dicit "abstinere a suffocato et sanguine", hoc est quod dicit Apostolus "iuste" vivere, scilicet quantum ad proximum. Est ergo sensus: "abstineatis a suffocato et sanguine", id est non effundatis sanguinem humanum nec suffocetis homines minus potentes.

Tertia opinio innititur verbis Bedae super Act. 15, 20: "Ut abstineant se a suffocatis et sanguine": "Id est a tundendo sanguinevel manducando cum sanguine. Haec quidem venientibus de gentilitatis pro rudimentis fidei et inveterata gentilitatis consuetudine concessa sunt". Ex quo arguunt quod non solum erat praeceptum Apostolorum abstinere a suffocato et sanguine spiritualiter sive quoad homicidium, sed litteraliter quoad esum animalium, et hoc quoad statum Ecclesiae primitivum. Item, innititur haec opinio verbis Apostoli, qui hoc praeceptum in locis pluribus retractavit, ut supra obiectum est. Ergo non erit servandum post retractationem.

Contra primam opinionem obicitur. Nam abstinere a sanguine animalis et suffocato aut est praeceptum caerimoniale aut morale. Morale non est, quia non est in corde hominis scriptum vel inditum rationi; omne autem praeceptum morale est inditum conscientiae; relinquitur igitur quod non est morale. Si caerimoniale, ergo constat quod non erit tempore gratiae observandum.

Item, ad litteram, comedere cum sanguine aut est prohibitum quia malum aut malum quia prohibitum. Si esset prohibitum quia malum, non esset verum verbum Salvatoris, Matth. 15, 11: "Non quod intrat in os coinquinat hominem" ; quod est falsum. Si malum quia prohibitum, ergo, retractata prohibitione, non erit malum; sed retractatur ab Apostolo, ad Rom. 14, 14: "Scio et confido in Domino Iesu quoniamnihil est commune, id est "immunduma", per ipsum". Ergo non erit ulterius observandum. Propterea et propter praecedentia patet primam opinionem non esse veram.

Contra secundam opinionem obicitur. Nam ipsa dicit quod intelligitur de necessario observandis quantum ad ordinem qui est ad Deum et ad se et ad proximum. Propter ordinem ad Deum est prohibitum abstinere ab immolatis simulacrorum ; propter ordinem ad proximum est prohibitum "abstinerea suffocato et sanguine" ; propter ordinem ad se est prohibitum "abstinere a fornicatione". Nam si haec sunt de necessariis salutis, nullo modo potest fieri contrarium sine reatu culpae mortalis ; sed comedere de "immolatis simulacrorum", hoc est de idolothytis, potest fieri licite, cum fit sine conscientia idoli et sine scandalo, sicut ostenditur, I Cor. 10, 27—29: "Si quis infidelis vocat vos, omne quod apponitur vobis manducate nihil interrogantes propter conscientiam. Si quis autem dixerit: hoc est immolatum idolis, nolite manducare propter illum quiindicavit et propter nonscientiam, conscientiamautem non tuam, sed alterius". Ex quo relinquitur quod hoc non est de necessariis salutis.

Item, sicut dictum est, Beda dicit quod prohibitio est "a sanguine fundendo vel manducando cum sanguine". Ergo illa prohibitio non intelligitur tantum spiritualiter quantum ad cavendum homicidium, sed etiam litteraliter quantum ad non manducandum sanguinem animalium.

Contra tertiam opinionem obicitur. Ad Rom. 13, 1: "Omnis animo potestatibus sublimioribus subdita sit", ibi dicit Glossa quod mandatum interioris non solvit mandatum superioris. Cum ergo Concilium Apostolorum superius sit Paulo, mandatum Apostolorum non potest solvi per Paulum; ergo, cum praedictum praeceptum iuerit mandatum Concilii Apostolorum, non potuit retractari per Paulum; ergo est adhuc tenendum.

Dicendum quod praeceptum apostolicum de "suffocato et sanguine" potest intelligi duobus modis: vel de humano sanguine non effundendo et homine non suffocando vel de non manducando suffocatum animal vel sanguinem. Unde Deuter. 12, 23, super illud hoc solum cave, "ne sanguinem comedas", dicit Glossa: "Ad litteram Apostoli hoc praeceperunt, Act.15, 29, sed in sanguine prohibetur homicidium et fraternum odium; "qui enim odit fratrem suum homicida est"", I Ioan. 3, 15. Primo modo istud praeceptum observandum est semper; secundo modo praeceptum fuit, non simpliciter, sed ad tempus, quantum scilicet ad statum Ecclesiae primitivum, in quo erat divisio conversorum de gentibus et conversorum de Iudaeis, ex qua divisione orta est contentio de legalibus observandis, sicut patet ex historia Actuum 15.

Notandum igitur quod propter pacificationem ad vitandum scandalum conversorum de gentibus et Iudaeis, et concordiam inducendam iudicaverunt Apostoli melius esse ut non penitus auferrentur eis sua caerimonialia quoad tempus, et ideo quoad statum illum dimiserunt illud de "suffocato et sanguine", quasi eligentes medium, scilicet non dimittentes multa huiusmodi caerimonialia, ut volebant Iudaei, nec omnia penitus auferentes, ut volebant gentiles, et ita pacificati sunt utrique. Simile legimus Paulum fecisse, Act. 16, 3, ubi dicitur quod "circumcidit" Timotheum "propter Iudaeos qui erant in illis locis", id est conversos de Iudaeis. Unde dicit ibi Glossa Bedae: " "Circumcidit eum", non quod figurae Legis post veritatem Evangelii aliquid utilitatis afferrent, sed ne per occasionem Iudaei a fide recederent, quibus Lex Vetus paulatim tollenda erat, sicut gentibus idololatria". Quia igitur solum propier illum statum Ecclesiae statutum fuit hoc, ideo, mutato statu — scilicet quando Venerunt in unum simpliciter Iudaei et gentiles, cum iam non erat "distinctio Iudaei et Graeci", ut dicitur ad Rom. 1O, 12, cum "iam nonerat gentilis et Iudaeus, circumcisio et praeputium, barbarus et Scytha, servus et liber, sed omnia et in amnibus Christus", ut dicitur ad Collos. 3, 11 — mutato, inquam, statu, debuit hoc statutum mutari nec amplius duravit, et propter hoc Paulus illud mutavit sive retractavit, accipiens auctoritatem a verbis Domini, quibus dixit, Matth. 15, 11: "Non quod intrat in os coinquinat hominem".

[Ad obiecta]: 1. Et patet per hoc responsio ad primo obiectum.

2. Ad secundum vero quod obicit "deauctoritate Rabaniquod haec necessaria sunt", dicendum quod, si intelligatur epistola generaliter secundum primum modum de effusione sanguinis humani et suffocatione hominis, simpliciter dicetur quod sine illis non est salus, et tunc intelligitur abstinere "ab immolatis simulacrorum" cum veneratione. Si vero intelligatur specialiter et secundo modo de non comedendo "sanguine et suffocato" animalis, dicuntur necessaria non simpliciter, sed secundum statum illum in quo propter scandalum proximorum erat a talibus abstinendum, secundum quod dicit Apostolus, I Cor. 8, 13: "Si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum".

3-4. Ad auctoritates vero Hieronymi et Bedae, quod iuxta litteram populo christiano haec praecepta conveniunt, dicendum quod hoc dicunt, non quia hoc sit malum secundum se, sed quia ex causa multis est malum, illis videlicet qui aviditate gulae ista comedunt. Unde hoc signanter exponit Hieronymus, cum dicit quod condemnat sacerdotes, qui "haecaviditate gulae non custodiunt", cum scilicet procurant ut interficiantur aves sine sanguinis effusione, ut carnes dulciores et teneriores ad libidinem gulae haberent. Simili modo intelligitur auctoritas Bedae, quae sumpta est ab Hieronymo.

5. Ad illud vero quod obicitur quod praeceptum de nonq manducando sanguine fuit omni tempore praeceptum et ante Legem et in Lege et post Legem, dicendum quod verum est, sed hoc non quia malum simpliciter, sed quia occasio mali. Unde sicut ante Legem Noe facta est prohibitio, et hoc propter pronitatem hominum ad fundendum sanguinem humanum, ut abhorrerent effusionem sanguinis humani, sicut patet ex Gen. 9, 4: "Carnem cum sanguine noncomedetis; sanguinem vestrum requiram" etc.; in Lege vero propter pronitatem ad idololatriam, quae circa sanguinem exercetur maxime, ita in primitiva Ecclesia propter pronitatem ad discidium a fide et scandalum ex zelo caerimoniarum facta est prohibitio ab Apostolis de eodem quantum ad illum statum, et, mutato illo statu, debuit mutari et non ulterius observari.

Ad illud ergo quod obicitur ultimo, quo modo Paulus potuit mandatum apostolicum retractare, dicendum quod hoc retractavit Paulus, non auctoritate propria, sed auctoritate divina, Matth. 15, 11: "Non quod intrat in as coinquinat hominem", et inspiratione divina, secundum quod ipsemet dicit, I Cor. 14, 37: "Si quis videtur intervos propheta esse aut spiritualis, cognoscatquia Domini sunt mandata". Postea vero retractationi Pauli accessit approbatio apostolica, cum Petrus confirmavit quidquid in suis epistolis dixerat Paulus, II Petri ultimo, 14: "Carissimi, satagite immaculati et inviolati inveniri" ; et subdit: "Sicut carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis in omnibus epistolis".

PrevBack to TopNext