Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 3, Q. 5, C. 1

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 3, Q. 5, C. 1

UTRUM SACRIFICIA LEGALIA FUERINT VERA SACRIFICIA.

Quaeritur igitur primo utrum sacrificia legalia de animalibus fuerint vera sacrificia et in quibus esset vera latria Conditoris.

1. Supponamus igitur, quod quidam convenienter dixerunt:, quod sacrificium est oblatio, quae et sacra fit offerendo et sacrat seu sanctificat offerentem, nisi irreverentia aut peccatum offerentis impediat. Si ergo in mactationibus animalium nulia erat sanctitas, quia non sunt susceptibilia sanctitatis seu virtutis aut gratiae nec etiam sanctificabant offerentes, relinquitur quod non dicentur vere sacrificia. - Quod autem nullo modo possent sanctificare offerentes, "manifestum est", quia non est alligatio "inter animas immolantium animalia et ipsa animalia, quae cogat utmortem animalis sequatur mors peccati, quod" totaliter "in anima est, velut consumptionem eius, quod in sacrificio de animali immolato consumitur, comitetur vel sequatur consumptio peccatorum".Si ergo haec est sanctificatio quae per sacrificium animabus acquiritur, relinquitur quod haec sacrificia nullo modo animas sanctificant; ergo nullo modo erunt vera sacrificia.

2. Item, "nullo modo necesse estut passiones immolatitiorum sequantur passiones in animabusoperantium, vel" quod "aliquid immutetur aut innovetur in animabus offerentium sive eorum pro quibus illa animalia offeruntur". Quare relinquitur immutationes et "combustiones animalium prodesse non posse animabus offerentium vel eorum pro quibus offeruntur ad sanctificationem vel emundationem" ; ergo non erunt vera sacrificia.

3. Item, "nihil iustius quam innocentiparcere; quare nihil habet iustitiae innocentem occidere; occisio igitur animalium non est "sacrificium iustitiae"" ; ergo nec verum.

4. Item, "cum ratione culpae solummodo debeatur poena, soli illidebetur poena in quo est culpa. Quia" ergo "soli homines peccant, non animalia, solishominibus debetur poena, iuxta illud", poeticum: " "Quid meruere boves", animal sine fraude dolisque" ?

Ergo, "solis animalibus" morte punitis "et peccantibus hominibus impunitis, adhuc remanet debitum poenaepenes homines" ; ergo "nec solutum est nec remissumdebitum poenae per huiusmodi poenam animalium" ; ergo illa immolatio animalium" non est pro peccato sacrificium. - Si autem dicatur quod per poenam damni solvitur debitum poenae peccati - in contrarium est, quia secundum hoc latrones et raptores, qui inferunt poenam damni, operarentur remissionem poenae peccati.

5. Item, in Psalmo dicitur: "Sacrificate sacrificium iustitiae", Glossa: "Id est, offerte, non animalia, quibus non delectatur Deus - unde per Isaiam1, 14: Sacrificia vestra "odivit anima mea"- sed "sacrificium iustitiae", quod "est spiritus contribulatus", ut se puniens homo per poenitentiam mactet Deo. Unde alibi in Psalmo: "Sacrificium Dea spiritus contribulatus", quod bene dicitur "sacrificium iustitiae". Quid enimiustius quam ut suis quilibet peccatis potius quam alienis irascatur sequepuniens per paenitentiam et satisfactionem Deo offerat?".

6. Item, "desertio peccatorum et recessus ab eis est sacrificium Deo acceptum, sicut dicitur Eccli.35, 2: "Sacrificium salutare est discedere ab omni iniquitate"; et iterum" ibidem: "Sulutare sacrificium est attendere mandatis" ; et iterum, ibidem: "Qui facit misericordiam offert sacrificium". Si ergo ista sint talia sacrificia quae ex necessitate ad salutem sint debita, videlicet recedere a peccato, implere mandata, facere misericordiam, ergo ista essentialiter sunt sacrificia iustitiae; ergo et vera sacrificia ex quibus sanctificatur offerens. Si ergo, istis sacrificiis positis, sequitur sanctificatio offerentis, occisis vero animalibus et immolatis non sequitur sanctificatio, relinquitur quod ista non sunt vera sacrificia, cum de intentione sacrificii sit sanctum facere offerentem.

7. Item, "supervacuum et superfluum est, quo posito, nihil additur utilitati propter quam" positum est, "quo remoto, nihil detrahitur utilitati" eidem; "tota autem utilitas sacrificiorum estpropitiatio Creatoris" ; ergo, "cum per sacrificia spiritualia sola et sufficienter obtineatur ista utilitas, per illa vero de animalibus nihil addatur", reliquitur "illa esse inutilia" ; ergo nec vera sacrificia.

8. Item, "cum huiusmodi sacrificia" offeruntur sine aliis spiritualibus, manifestum est quoniam "offeruntur ab iniquis" ; dicit autem Scriptura quoniam "donainiquorum non probat Altissimus", Eccli. 34, 23; ergo manifestum est quoniam in iis secundum se non est vera latria nec verus cultus Conditoris per se.

9. Item, supponamus intentionem sacrificii, quam quidam posuerunt, quod, sacrificium per se et proprie est munus Deo oblatum, propitiationis impetratorium. Inde est quod, sicut dicit B. Augustinus, X De civitate Dei, "misericordia verum sacrificium est" ; unde in Epistola, quae inscribitur ad Hebr.: "Beneficentiae et communionis nolite oblivisci; talibus enim hostiis promeretur Deus", et Psalmus: "Sacrificium Dea spiritus contribulatus", et: "Sacrificium laudis honorificabit me" ; et Oseae ultimo, 3: "Reddemus vitulos labiorum nostrorum". Si "ergo, positis huiusmodi sacrificiis spiritualibus, ponitur Dei propitiatio et remotis removetur", sequitur "ista esseproprie et" sola vera "sacrificia", quia, iuxta regulam Philosophi, "per se est, quo posito, ponitur et, quo remoto, removetur".

Contra: a. Sacrificium verum est in quo colitur Deus secundum iussum et praeceptum suum, qui novit qualiter ab homine sit colendus. Si ergo per sacrificia Legis colebatur Deus secundum quod ipse iusserat, ergo ista erant vera sacrificia.

b. Item, Augustinus, X De civitate Dei: "Sacrificiorum tempora imperata praefinienseaque per meliorem Sacerdotem in melius mutandapraedicens, non ista se appetere, sed per haec alia potiora significare testatur, non ut ipse iis honoribus sublimetur, sed ut nos ad eum colendum eique cohaerendum amore eius accensi excitemur". Quamvis ergo spiritualia sacrificia meliora sint sacrificiis animalium, nihilominus tamen per utraque excitamur ad colendum; ergo sunt vera sacrificia.

c. Item, Augustinus, in eodem: "Sicut orantes atque laudantes ad Deum dirigimus significantes voces, cui resipsas in corde, quas significamus, offerimus, ut purae mentis et bonae voluntatis officia, ita sacrificantes non alteri visibile sacrificium offerendum esse noverimus quam illi cui in cordibus nostris invisibile sacrificium nos ipsi essedebemus". Ex quo relinquitur quod tam invisibili quam visibili sacrificio colitur Deus; ergo utrumque est verum sacrificium.

Respondeo distinguendo quod est veritas signi et est veritas rei. Veritas autem signi dependet a veritate rei, sicut dicitur sermo verus et homo verus ex corpore et rationali anima constitutus. Secundum hoc verum sacrificium dicitur duobus modis: verum veritate signi, quo modo legalia et ante Legem sacrificia Sanctorum iuerunt vera sacrificia; verum autem veritate rei sunt vera sacrificia spiritualia tempore gratiae.

[Ad obiecta]: 1-9. a-c. Secundum hoc ergo ad obiecta hinc inde respondendum est, quia sacrificia illa visibilia in victimis pecorum sacrificia erant vera, quia significabant illas res per quas sanctificamur, quae sunt duobus modis. Est enim res sanctificationis generalis, quae non est in nobis, scilicet gratia Redemptoris; et est res sanctificationis specialis, quae scilicet est in nobis, ut contritio cordis, laus oris, misericordia in effectu operis, et hae sunt res quibus sanctificamur. Vera igitur haec sunt sacrificia veritate rei, quemadmodum et illa veritate signi. Unde Augustinus in X De civitate Dei, 20 cap., qualiter illa sacrificia erant signa rei generalis sanctificationis, quod est sacrificium Redemptoris, dicit: "Huius veri sacrificii multiplicia variaque signa erant sacrificia prisca Sanctorum, cum hoc unum per multa significaretur, tamquam verbis res una diceretur ut sine fastidio multum commendaretur". Item, qualiter illa sacrificia erant signa rerum sanctificationis specialis, quae sunt in nobis, dicit X De civitate Dei, 5 cap.: "Neque ab antiquis Patribus, in illis sacrificiis, quae facta suntvictimis pecorum, quae nunc populus Dei legit, non facit, aliudintelligendum est, nisi rebus illiseas res fuisse significatas quae aguntur in nobis ad hoc tantum ut inhaereamus Deo et ad eumdem finem proximisconsulamus. Sacrificium ergo visibile invisibilis sacrificii sacramentum, id estsacrum signum, est". Et subdit, in eodem: "Quaecumque in ministerio tabernaculi sive templi multis modis de sacrificiis leguntur divinitus esse praecepta, ad dilectionem Dei et proximi significando referuntur".

Et secundum hanc distinctionem possunt solvi omnia obiecta.

PrevBack to TopNext