Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 3, Q. 5, C. 2

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 3, Q. 5, C. 2

UTRUM SACRIFICIA ANTIQUA FUERINT DEO PLACITA.

Consequenter quaeritur utrum sacrificia legalia et illa antiqua fuerint Deo accepta sive placita.

Quod probatur: 1. Nam in Canone Missae dicitur: Placeat tibi sacrificium nostrum sicut tibi placuit sacrificium Abel. Sed nos petimus quod placeat Deo sacriticium nostrum simpliciter et voluntate beneplaciti; ergo sacrificium Abel placuit Deo simpliciter et voluntate beneplaciti ; pari modo et sacrificia aliorum Patrum.

2. Item, Gen. 4, 4, dicitur: "Respexit Dominus ad Abel et ad munera eius" ; sed respectus Dei est beneplacitum eius ergo Abel iuit Deo acceptus, et sacrificium eius Deo beneplacitum.

3. Item, quidquid praecipit Deus ad faciendum, ita quod vult illud fieri, vult illud simpliciter; et ad faciendum dico, propter praeceptum datum Abrahae, quod non fuit ad faciendum, sed ad probandam eius obedientiam; sed sacrificia praecepit Deus ad faciendum, sicut patet ex Levit. 1 et 2 et aliis locis; ergo illa sacrificia voluit Deus simpliciter; ergo fuerunt et placita et accepta.

4. Item, omne opus quod fit ex caritate et ex obedientia est Deo placitum. Si ergo a Sanctis sacrificia illa fiebant ex caritate et obedientia, ergo sacrificia illa erant Deo accepta.

5. Item, Exod. 20, 24 statim post moralia praecepta Decalogi subiungit de sacrificiis, cum dicitur: "Altare de terra facietis mihi, et offeretis super illud holocausta", et hoc antequam determinetur de praeceptis iudicialibus, de quibus Exod. 21, et etiam antequam determinetur de caerimonialibus tabernaculi et aliorum, de quibus Exod. 25 usque in finem. Ex quo videtur quod sicut moralia sunt necessaria humanae saluti, quod similiter pro illo statu essent necessaria sacrificia.

Contra: a. Augustinus, X De civitate Dei, cap. 5 ; "Propheta, quaerens Deum pro peccatis suishabere propitium, si voluisses, inquit, "sacrificium, dedissem utique, holocaustis non delectaberis; sacrificium Dea spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies". Intueamur ubi dixit Deum nolle sacrificium, ibi dixit Deum velle sacrificium. Non vult ergosacrificium trucidati pecoris, sed vult sacrificium contriti cordis".

b. Item, in Psalmo: "Non in sacrificiis tuisarguam te; holocausta enim tua in conspectu meo sunt semper", Glossa: "Non quaeroanimalia in sacrificium, haec nolo; sed "holocausta tua", id est, quae tui iuris sunt, "semper", non ad tempus, sunt in conspectu meo, id est, mihi placent. "Holocausta"autem dicit animam totam igne caritatis inflammatam; unde "sacrificium Deo spiritus contribulatus", in quo Psalmo dicit nolle animalia in holocaustum".

6. Item, Isai. 1, 11: "Holocaustaarietum et sanguinem hircorum nolui", Glossa: "Praeterita utens, ostendit se sacrificia Iudaeorum nunquam amasse, sed ad tempus sustinuisse". Ergo sacrificia erant solum in permissione Dei, non in voluntate.

d. Item, Ierem. 7, 22: "Non sumlocutus cum patribus vestris et non praecepi eis in diequa eduxi eos de terra Aegypti, de verbo holocautomatum et victimarum". Ex quo videtur quod non fuerint in praecepto beneplaciti sui.

e. Item, Ezech. 20, 25: "Dedi eis praecepta non bona et iudicia, in quibus non vivent", quod intelligitur de sacrificiis.

f. Item, Amos 5, 25: "Numquid" victimas "et" sacrificia vestra "obtulistis mihi in deserto" ? Et dicit Hesychius, super principium Levitici: "Frequenter quidem obtulerant, sed quae grata non habebat quasi non oblata reputabat".

Respondeo distinguendum esse statum duplicem secundum duplex tempus, tempus figurae, tempus gratiae. Tempus figurae fuit ante adventum Redemptoris, tempus gratiae post adventum et passionem Redemptoris. Dicendum igitur quod tempore gratiae sacrificia illa animalium non sunt accepta Deo aliquo modo. Unde in Psalmo: "Holacaustis non delectaberis", Glossa: " "Non delectaberis"sacrificiis nec etiam "holocaustis", quae sunt digniora, quae adventu Christi respuuntur. Quid igitur offerendum? Non pecudes, non hirci, sed "sacrificium"peccatorum quodplacet "Deo", est "spiritus contribulatus", in quo datur spesconvertendi". — Tempore vero figurae aliquando dicuntur non placita Deo et aliquando placita. Non placita dicuntur propter indignitatem offerentis, secundum quod dicit Hesychius, super 1 Levit., assumens illud Ierem. 7, 22: "Non sunt locutus cum patribus vestris de verbo holocautomotum": "Negat se locutum fuisse de sacrificiis idem qui mandaverat, quia intentionem mandatoris, qui acceperant, praeteribant". Hinc dicit Isai. 1, 13: "Ne efferatis sacrificium frustra, incensum abominatio est mihi" ; et subdit: "Manus enimvestrae sanguine plenae sunt". Placita vero dicuntur Deo, non propter eius necessitatem, quae nulla est, sed propter hominis utilitatem secundum illum statum. Unde Augustinus, X De civitate Dei, cap. 5: "Quis ita desipiat, ut existimet aliquibus usibus Dei esse necessaria ea quae in sacrificiis offeruntur? cum dicatur in Psalmo: "Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges". Non igitur solum pecore velqualibet alia re corruptibili sive terrena, sed nec ipsa quidem iustitia hominis Deus egere credendus est, totumque, quodrecte colitur Deus, homini prodesse, non Deo".

Notandum igitur est quod pro tempore figurae propter quatuor hominis utilitates dicuntur Deo placita, ut exercitia promovendae virtutis, et hoc ab exordio ante originem superstitionis idololatriae; post introductionem vero idololatriae dicuntur Deo placita ex comparatione propter cautelam erroris. Prima igitur utilitas fuit honorificentia divinae maiestatis; secunda, significatio veritatis ; tertia, timor severitatis; quarta, spes sive amor pietatis seu bonitatis.

Sacrificia igitur dicuntur Deo placita, quia instituta fuerunt a Deo in cultum et honorificentiam suae maiestatis, iuxta illud Prov. 3, 9: "Honora Dominum de tua substantia" ; omnis autem cultus quo Deus sibi vult serviri est ei honorificus. Talibus autem muneribus, qualia erant sacrificia, honorabatur Deus, non ipsorum pretiositate, sed divina electione et institutione et offerentium obedientia et devotione.

Item, dicuntur Deo placita propter significationem veritatis, quia erant in signum veri sacrificii, quod duplex est, sicut supra dictum est. Generale, ut sacrificium Redemptoris; unde dicit Glossa, super illud ad Ephes. 5, 2: "Tradidit semetipsum ablationem ethostiam Dea in odarem suavitatis: "Non propter se illae hostiae dicebantur offerri Deo in odorem suavitatis, sed quia illumfigurabant qui vere est in odorem suavitatis"". Item, Isidorus, super principium Levitici: "Omnis hostiarum diversitas Christi hostiam praeferebat". Et speciale, quod est sacrificium devotae mentis; unde Augustinus, X De civitate Dei, cap. 5: "Si haec sacrificia quae vult, quorum unum est "cor contritum et humiliatum", nollet eis sacrificiis significari, quae velutsibi delectabilia desiderare putatus est, non utiquede iis offerendis in Lege Veteri praecepisset".

Item, dicuntur Deo placita, quia imprimebant timorem divinae severitatis; unde sacrificiorum institutio fuit divinae iustitiae vehemens et fortis impressio. Eo enim ipse quod ad mortem huius modi animalia offerebant mortique tradebant, se ipsos morte dignos ostendebant, et, si secundum merita peccatorum secundum severitatem divinae iustitiae iudicarentur, se reos morte in hoc opere recognoscebant. Unde et de mandatis sacrificiorum potest accipi illud Eccli. 2, 21: "Qui timent Dominum, custodient mandata illius" ; et subdita: "Dicentes: si paenitentiam non egerimus, incidemus in manus Dei, et non in manus hominum".

Item, dicuntur Deo placita, quia inducebant spem pietatis sive amorem bonitatis. Oblatio namque munerum et participatio sacrae mensae multam fiduciam praestat appropinquationis et familiaritatis ad Deum, quemadmodum dicit "Apostolus", I Cor. 10, 16: "Panis, quem frangimus, nonne" communicatio "corporis Christi est" ? Et subdit: "Videte, Israel secundum carnem; nonne qui edunthostias participes sunt altaris" ? Quare manifestum est huiusmodi sacrificia familiaritatem imprimere et proximitatem ad Deum, quoniam eos quasi Dei commensales quodam modo efficiebant; commensalitas autem est quasi summa communio post communionem causarum essendi, quae sunt pateret mater, et maxime effectiva familiaritatis. Propter quod, cum Deus non posset offerentibus versa vice comedendo communicare, mittebat interdum ignem de caelo, qui partem sacrificiorum sibi oblatam consumebat et quasi vice ipsius comedebat.

Dicendum igitur quod propter has utilitates ante introductionem idololatriae placuerunt ista sacrificia, quamvis propter se et in se considerata non placerent, sed propter hoc, quia erant per institutionem divinam ordinata ad honorificentiam divinae maiestatis, ad significationem futurae veritatis, ad impressionem timoris severitatis, ad introductionem spei sive amoris bonitatis. Item, post introductionem idololatriae dicuntur placuisse propter cautelam erroris. Unde Levit. 17, 5: "Offerant filii Israel hostias suas sacerdotiad ostium tabernaculi, et nequaquam ultra immolabunt hostias suas daemonibus". Ex quo patet quod placebant Deo ut offerrentur sibi ex comparatione, scilicet ne ea idolis immolarent.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicit de sacrificio Abel, dicendum quod hoc dicitur non ratione oblati, sed ratione offerentis. Non enim petitur ut sacrificium corporis Domini acceptabile fiat Deo, quod est acceptabilissimum et oblatio "Deoin odorem suavitatis", sicut dicitur ad Ephes. 5, 2, sed petitur ut actio offerentis sit accepta sicut fuit accepta actio Abel; quae quidem acceptatio fuit quantum ad devotionem ex parte offerentis et quantum ad impetrationem ex parte acceptantis. Unde ad Hebr. 10, 5, super illud: "Holocausta et oblationem noluisti, corpus autemamasti mihi", dicit Glossa: "Nunquam inodoribus illis delectatus est Dominus, nisi in fide et desiderio offerentis".

2. Ad secundum vero quod obicitur quod "respexit Dominus ad Abel et ad munera eius", dicendum quod munera non dicuntur accepta nisi aut devotione offerentis aut propter utilitatem divinae institutionis, quae supra habita est, propter salutem hominis

3. Ad tertium quod obicitur quod quidquid praecipit Deus ad faciendum, est sibi placitum, dicendum quod secundum distinctionem supra habitam temporum, temporis figurae scilicet et temporis gratiae, praecepit Deus ad faciendum tempore figurae ad hoc quod essent signa. Unde secundum hoc fuerunt ei placita, ut essent alterius, scilicet spiritualis sacrificii, signativa, non per se, et ideo non propter se, sed propter aliud Deo placita erant pro ista statu, secundum quod dicit Augustinus, ut supra habitum est, quod si spiritualia sacrificia "nolletillis sacrificiis significari, non de iis sacrificiis in lege Veteri praecepisset".

4. Ad quartum quod obicitur quod illa sacrificia ex caritate fiebant, dicendum quod in sacrificiis exterioribus duo erat considerare: ipsam rem sacrificatam, cui non habet iungi caritas, et ex hac parte non est dicere ratione caritatis ipsa sacrificia accepta Deo, et secundum hoc dicitur Rom. 3, 20: "Ex operibus Legisnon iustificabitur omnis caro coram illo" ; praeterea, ipsam actionem sacrificantis, et huic actioni potest coniungi caritas, quia ipsa actio potest elici ex ipsa caritate. Unde secundum hanc partem possunt dici ipsa sacrificia accepta Deo, et secundum hoc intelligitur auctoritas Bedae: "Iustitia Legis suotempore custodita, non solum temporalia, sed vitam conferebat aeternam".

5. Ad illud vero quod obicitur ex Exod. 20, 24, notandum est quod ante hominis lapsum necessaria erant tantummodo ea quae secundum dictamen rationis sunt facienda homini, ut moralia praecepta ; post lapsum vero praeter hoc necessarium erat ut liberationem suam homo intelligeret, ne desperaret. Unde secundum hoc necessaria fuerunt ei duo genera praeceptorum: quaedam, quae essent praecepta vitae agendae; quaedam, quae essent praecepta liberationis significandae. Praecepta vero quae erant vitae agendae sunt moralia praecepta et sunt ad faciendum simpliciter; praecepta liberationis significandae principaliter erant ad intelligendum liberationem futuram, ne de liberatione desperaret, ex consequenti vero ad faciendum, et haec fuerunt praecepta de sacrificiis. Unde sicut in homine est duplex instinctivum ad desiderium salutis, unum in vi affectiva, aliud in vi cognitiva, ita et in Lege, Exod. 20, datum est duplex praeceptum homini: praeceptum morale ad excitandum affectum ad faciendum ea quae pertinent ad suam salutem simpliciter et secundum omne tempus, et praeceptum de sacrificiis ad excitandum intellectum ad intelligendum futuram hominis liberationem principaliter. Praecepta enim sacrificiorum principaliter data sunt ad significandum, ex consequenti vero ad faciendum, quia, sicut dicit Augustinus, X De civitate Dei, "sacrificium visibile invisibilissacrificii sacramentum est, id est sacrum signum est", et hoc modo fuerunt Deo accepta, ut dictum est.

Ad obiecta vero secundum auctoritates in partem contrariam patet responsi.

a. Nam quod dicitur non vult sacrificium pecoris, si referatur ad tempus gratiae, verum est simpliciter; si vero referatur ad tempus figurae, verum est, quia non vult sacrificium propter se, sedf propter aliud. Unde Augustinus, X De civitate Dei: "Ubi scriptum est "misericordiam volo, et non sacrificium", nihil aliud quam sacrificium sacrificio praelatum oportet intelligi, quoniam illud, quod ab hominibus appellatur sacrificium, signum est veri sacrificii; porro misericordia verum sacrificium est".

b. Et simili modo intelligitur auctoritas secunda Psalmi "nonin sacrificiis" etc., videlicet quantum ad tempus gratiae. Unde super illud Psalmi "memor sit omnis sacrificii tui", Glossa: "Sacrificium Ecclesiae praevidebatPropheta per Spiritum, quaeoffert sacrificium, non pecudum, sed corporis et sanguinisChristi. "Et holocaustum tuum"etc., ubi intentio amore Dei tota incenditur".

c-f. Ad alias omnes auctoritates manifesta est responsio per distinctionem supra dictam.

PrevBack to TopNext