III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 3, Q. 5, C. 3
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 3, Q. 5, C. 3
UTRUM SACRIFICIA ESSENT IN GENERE BONA.
Ad quod sic arguitur: a. Sacrificare sacrificandum est bonum in genere; sed sacrificare pecus secundum institutionem divinam est sacrificare sacrificandum; ergo sacrificare animalia est bonum in genere.
b. Item, bonum in genere est, cum actus debitus transit supra debitam materiam, ut pascere esurientem. Cum ergo debita materia sacrificorum fuerint animalia pro tempore figurae, sacrificare vero erat actus debitus, igitur sacrificare animalia est actus debitus transiens supra debitam materiam; ergo est bonum in genere.
Contra: 1. Ezech. 20, 25: "Dedi eis praecepta non bona", quod intelligitur de praeceptis sacrificiorum. Si "non bona", ergo nec bona in genere, quia negatur bonitas absolute.
2. Item, bonum in genere non mutatur, quia, si aliquid est bonum in genere, semper est bonum in genere, ut pascere esurientem semper est bonum in genere. Cum ergo sacrificare pecus tempore gratiae non sit bonum in genere, ergo nunquam fuit bonum in genere.
Respondeo: Est considerare pecus ut pecus, et pecus ut signum. Si consideratur pecus ut pecus, secundum hoc non est materia debita sacrificii, immo secundum hoc dicit Augustinus, iuxta auctoritatem Psalmi: "Non vult Deus sacrificium trucidati pecoris" ; et secundum hoc intelligitur auctoritas Prophetae: "Dedi eis praecepta non bona". Si vero consideratur ut signum, secundum hoc pro tempore significationis seu figurae pecus est debita materia sacrificii.
[Ad obiecta]: 1-2. Ad solvendum ergo obiecta distinguendum bonum in genere dupliciter: secundum statum et simpliciter. Offerre ergo pecus ut signum, bonum est in genere secundum statum quo est significandum et figurandum ; non tamen simpliciter, quia non secundum statum cessationis figurae. Unde Isidorus, super principium Levitici: "Omnis hostiarum diversitas Christi hostiam praefigurabat; unde, veritate oblata, cessavit umbra verum sacrificium praefigurans". Et ex hoc patet responsio ad obiecta.
On this page