Text List

III, P. 2, Inq. 4, T. 1, Q. 10, C. 1

III, P. 2, Inq. 4, T. 1, Q. 10, C. 1

DE LATORE NOVAE LEGIS.

Item circa primum proceditur hoc modo ut contra haereticorum blasphemias, qui legem Moysi calumniantur et prophetias, et auctorem Veteris Testamenti dicunt principium malum, Novi vero principium bonum,

Primo auctoritatibus Novi Testamenti, quod recipiunt, probabitur lex Moysi esse bona et recipienda; secundo vero idem probabitur de Prophetis; tertio probabitur lator idem utriusque Legis; quarto vero respondebitur eorum calumniis.

Ad primum arguitur sio: I. Scriptura Legis tam a Domino quam a discipulis admittitur in tantum ut etiam ad confirmationem sententiarum suarum ipsam proferant, sicut intra probabitur. Si ergo nullus debet abicere quod Dominus et discipuli eius admiserunt, Lex non est abicienda, sed potius admittenda.

Quod autem ipse Dominus admiserit auctoritates. Legis, patet. a. Dicit Dominus, Matth. 4, 4: "Scriptum est", Deuter. 8, 3, "Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit deore Dei".

b. Item, in eodem, 7: "Scriptum est", Deuter. 6, 16, "Non tentabis Dominum Deum tuum". Item, in eodem, 10: "Scriptum est", Deuter. 6, 13, "Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies", secundum aliam litteram, ubi nos habemus: "Dominum Deum tuum timebis" etc.

c. Item, Matth. 5, 17 "Non veni Legem solvere, sed adimplere" ; et post: "Donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant" ; et sequitur: "Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis" etc. Item, Matth. 8, 4: "Offer munus, quod praecepit Moyses in testimonium illis". Item, 15, 3-4: "Quare transgredimini mandatum Dei propter traditiones vestras? Nam Deus dixit: Honora patrem" tuum "et matrem" tuam; et: "Qui maledixerit patri velmatri, morte moriatur", sumptum de Exod. 20, 12. Item, 19, 17-18: "Si vis ad vitam ingredi, serva mandata: Non homicidium facies" etc., Exod. 20, 13. Ergo observantia mandatorum Legis ducit ad vitam; ergo mandata Legis sunt bona; ergo et Lex bona et recipienda.

d. Item, Matth. 22, 37: "DiligesDominum Deum tuum" etc., scriptum Deuter. 6, 5. Item, Marc. 12, 29-30: "Iesus autem respondit ei: Quia primum omnium mandatum est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deusunus est; et diliges Dominum Deum tuum" etc., scriptum Deuter. 6, 4—5. Item, Luc. 6, 31: "Omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Haec est enim Lex et Prophetae". Item, Luc. 10, 26-28: "In Lege quid scriptum est? Quomodo legis? Diliges Dominum Deum tuum etc. Hoc fac, et vives".

e. Item, Ioan. 19, 36: "Facta sunt enim haec ut Scriptura impleatur: Os non comminuetis ex eo", sumptum est de Exod. 12, 46.

Item, hoc idem probatur testimonio Apostolorum. f. Ad Rom. 3,20: "Per Legem cognitio est peccati". Sed non potest malum vitari nisi cognitum; ergo bonum est cognoscere peccatum; ergo Lex bona est, quae facit cognoscere peccatum.

g. Item, ad Rom. 7, 12: "Itaque Lex sancta et mandatum sanctum, iustum et bonum". Item, in eodem, 14: "Lex spiritualis est". Item, in eodem, 16: "Consentio Legi, quoniam bona est".

h. Item, ad Rom. 10, 19: "Ego ad aemulationem vos adducam in non gentem, in genteminsipientem, in iram vos mittam", sumptum est ex Deuter. 32, 21: "Ego provocabo eos in eo qui non est populus" etc.

i. Item, "omnis Scriptura utilis ad docendum in iustitia, ut perfectus sit homo, ad omne bonum instructus", admittenda est; sed omnis Scriptura Veteris Testamenti est talis; ergo omnis Scriptura Veteris Testamenti admittenda est. - Probatio mediae: II ad Tim. 3, 16-17: "Omnis Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, aderudiendum in iustitia, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus".

k. Item, ad Rom. 15, 4: "Quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus". Haec autem sunt nobis valde necessaria; ergo et Scriptura, per quam acquiruntur ista.

l. Item, Rom. 12, 19: "Non vosmetipsos defendentes, carissimi, sed date locum irae", sicut "scriptum est: Mihi vindictam", sumptum est ex Deuter. 32, 35.

m. Item, plenitudo Legis est bona, quia "plenitudo Legisest dilectio", Rom. 13, 10. Ergo Lex bona.

n. Item, I Cor. 14, 34: "Mulieres in ecclesia taceant; non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse viris, sicut dicit Lex", Gen. 3, 16: "Sub viri potestate eris".

o. Item, I ad Tim. 1, 8: "Scimus quoniam Lex bona est, si quis ea legitime utatur".

Item, I Tim. 5, 17-18: "Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina; dicit enim Scriptura: Non infrenabisos bovis triturantis", scriptum est Deuter. 25, 4.

Sic ergo testimonio Christi et Apostolorum ostenditur quoniam Lex bona est et recipienda.

II. Hoc idem ostenditur de Prophetis. a. Unde Matth. 1, 21-23: "Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Hae autem totumfactum est, ut impleretur quod dictum est a Domino per Prophetam: Ecce virgo in utero habebit", Isai. 7, 14, et in eodem plura, similiter et.

b. Item, Matth. 15, 7-8: "Hypocritae, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens: Populus hic labiis me honorat" etc., Isai. 29, 13.

c. Item, Matth. 24, 15: "Cum videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele Propheta, stantem inloco sancto, qui legit intelligat", sumptum est ex Dan. 9, 25-27, ubi dicitur: "Post finem belli statutadesolatio".

d. Item, Matth. 26, 53—54: "An putas quia nonpossunt rogare Patrem meum, et ipse exhibebit mihiplus quam duodecim legiones angelorum? Quo modo ergo implebuntur Scripturae" Prophetarum?

e. Item, Marc. 1, 1-3: "InitiumEvangelii Iesu Christi Filii Dei. Sicut scriptum est in Isaia Propheta" 40, 3: "Vox clamantis in deserto" etc.

f. Item, Luc. ultimo, 25: "O stulti et tardi corde ad credendumin omnibus quae locuti sunt Prophetae" ; et intra, 27: "Incipiens a Moyse et omnibus Prophetis interpretabatur illis Scripturas quae de illo erant".

g, Item, ad Rom. 9, 12—13: "Maior serviet minori, sicut scriptum est: Iacob dilexi, Esau odia habui", Malach. 1, 2.

h. Item, in eodem, 24-25: "Vocavit eos non solum ex Iudaeis, sed etiam ex gentibus, sicut in Oseedicit", 3: "Vocabo non plebem meam, plebem meam" etc.

i. Item, I Petri I, 9-10: "Reportantes finem fidei vestraesalutari animarum" vestrarum, "de qua salute exquisierunt atque scrutati sunt Prophetae, qui de futura in vobisgratia prophetaverunt".

k. Item, II Petri 1, 19: "Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco".

l. Item, in eodem, 21: "Non voluntate humana allato est aliquando prophetia, sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines".

m. Item, Act. 3, 18: "Deus, qui praenuntiavit per os omnium Prophetarum poti Christumsuum, implevit sic".

a. Item, Apoc. 19, 10: "Testimonium enim Iesu spiritus est prophetiae".

III. Deinde ostenditur quod idem est legislator Veteris et Novi Testamenti, scilicet Deus.

a. Dicit Apostolus, ad Rom. 3, 30: "UnusDeus, qui iustificat circumcisionem ex fide et praeputium per fidem". Ergo idem est auctor Veteris Testamenti, in quo iustificati sunt Iudaei circumcisi ex fide, et Novi, in quo iustificamur gentiles in praeputio per fidem.

b. Item, ad Gal. 3, 19: "Lex ordinata est per angelos in manu Mediatoris. Mediator Dei et hominum est homo Christus Iesus", I Tim. 2, 5. Ergo a Christo est Vetus Testamentum editum sicut et Novum.

c. Item, ad Hebr. 8, 8—9: "Vituperans eas, dicit: Ecce dies veniunt, dicit Deus, et" confirmatio "super domum Israel et super domum Iuda testamentum navum; non secundum testamentum, quod dedi patribus eorum in die qua apprehendi manumeorum, ut educerem eos de terraAegypti", sumptum de Ierem. 31, 31-32. Idem ergo est qui dedit Testamentum Novum et Vetus.

d. Item, Iac. 4, 12: "Unus est legislator et iudex, qui potest perdere et liberare".

e. Item, specialiter de Prophetis, quod sint a bono Deo, habetur II Petri 1, 21: "Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines".

IV. Ultimo testat respondere oppositionibus haereticorum. Et primo ponendae sunt oppositiones, deinde responsiones.

Opponunt autem haeretici sic: 1. Praecepta, quae bona non sunt, servanda non sunt; sed praecepta Veteris Testamenti bona non sunt, Ezech. 20, 25: "Dedi eis praecepta non bona" ; ergo praecepta Veteris Testamenti servanda non sunt.

2. Item, ad Rom. 3, 20: "Ex operibus Legis non iustificabitur omnis caro coram illo". Sed nihil inutile servandum est; ergo, cum Lex sit inutilis, quae iustificare non potest, servanda non est.

3. Item, nihil quod malum seu vitium operatur servandum est ; sed Lex iram operatur, ad Rom. 3, 5: "Lex iram operatur" ; ira autem vitium est; ergo Lex Vetus servanda non est.

4. Item, ad Rom. 5, 20: "Lex subintravit ut abundaret delictum". Ergo Lex est causa delicti; ergo Lex est mala; ergo non est servanda. — Item, Deus Veteris Testamenti Legem dedit; sed, subintrante Lege, abundavit delictum; ergo crudelis est Deus Veteris Testamenti, et Legem, quam dedit, crudeliter dedit. — Item, "Lex subintravit ut abundaret delictum" ; et: "ubi abundavit delictum, superabundavitet gratia", dicitur in eodem. Ergo in peccato manendum est, ut abundet gratia.

5. Item, ad Rom. 7, 5: "Cum essemus in carne, passiones peccatorum, quae per Legem erant, operabantur in membrisnostris, ut fructificarent morti". Ergo passiones peccatorum erant per Legem; ergo Lex mala est. - Item, in eodem, 6: "Nunc autem solutisumus a Lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustatelitterae". Ergo Lex Vetus est lex mortis; sed constat quod Evangelium est lex vitae; ergo Lex Evangelio contraria est; et est bona vel mala; ergo est mala, cum sit contraria bono.

6. Item, ad Rom. 7, 8—11: "Occasione accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine Lege enim peccatum mortuam erat. Ego autem vivebam sine Lege aliquando; sed cum venisset mandatum, peccatum revixit, ego autem mortuus sum; et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. Nam peccatum, occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit". Ecce hic evidenter ostendit Apostolus Legem Veterem esse non bonam, nimirum quia peccatum sine Lege mortuum erat, et, veniente Lege, revixit, et per eam vires et occasiones operandi malum accepit; non ergo servanda est ab aliquo vel tenenda.

7. Item, ad Rom. 7, 25: "Ego ipse mente servio legi Dei, carne autem servio legipeccati". Legem ergo Moysi appellat Apostolus legem peccati; sed lex peccati mala est; ergo lex Moysi mala est.

8. Item, II Cor. 3, 6—9: "Littera occidit, spiritus autemvivificat. Quod si ministratio mortis, litterisdeformata in lapidibus, fuit ingloria, ut nonpossent filii Israel intendere infaciem Moysi, propter gloriam vultus eius, quae evacuatur, quomodo non magis ministratio spiritus erit in gloria? Nam si ministratio damnationis in gloria est, multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria". Ecce loquitur ibi Apostolus de lege Moysi et de lege gratiae; legem enim Moysi appellat litteram et legem gratiae appellat spiritum, et dicit quod "littera occidit, spiritus autem vivificat" ; ergo patet legem Moysi malam esse, et Evangelium, quod est lex gratiae, bonum. — Item, legem Moysi appellat ministrationem mortis et ministrationem damnationis; et non mentitur Apostolus, in quo loquitur Spiritus Sanctus; ergo per legem Moysi ministratur mors et damnatio; sed mors et damnatio vitanda sunt et fugienda; ergo et lex Moysi. Item, Legem innuit evacuari; ergo innuit eum non debere servari.

9. Item, ad Gal. 2, 16: "Non iustificabitur homo ex operibus Legis, nisi per fidem Iesu Christi; propter quod ex operibus Legis non iustificabitur omnis caro". Si ergo ex operibus Legis non iustificabitur omnis homo, vel opera Legis bona non sunt vel bonis operibus retributio non debetur.

10. Item, eodem, 21: "Si per Legem iustitia, ergo Christus mortuus est gratis". Ecce hic negat Apostolus in Lege iustitiam esse; ergo Lex inutilis est.

11. Item, ad Gal. 3, 10: "Quicumque ex operibus Legis sunt, sub maledicto sunt". Sed malum est sub maledicto esse; ergo malum est esse sub Lege.

12. Item, eodem, 12: "Lex non est ex fide". Sed omne, "quod non est ex fide, peccatum est", Rom. 14, 23; ergo Lex peccatum est; ergo Lex fugienda est ut peccatum vel peccatum fugiendum non est.

13. Item, eodem, 13: "Christus nos redemit de maledicto Legis, factuspro nobis maledictam". Ecce iis verbis dicit Apostolus Legem esse maledictum vel maledictam, et sic esse damnabilem; ergo damnabilis est qui facit aliquid de operibus Legis, sive figurativis sive moralibus.

14. Item, ad Gal. 3, 22: "Conclusit Scriptura omnia sub peccato". Scripturam dicit Legem scriptam, et per hoc quod dicit omnia intelligitur homo, sicut et per omnem creaturam intelligitur homo, cum dicitur: "Ite, praedicate Evangelium omni creaturae", Marc. ultimo, 15. Cum ergo dicit Apostolus: "Conclusit Scriptura omnia sub peccato", innuit quod Lex concludit hominem sub peccato; ergo Lex mala est; ergo cavenda et non recipienda.

I5. Item, ad Gal. 4, 9: "Cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo, quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elemento, quibus denuo servire vultis" ? Ubi Apostolus Legem scriptam appellat elementa, et elementa "egena et infirma". Cum ergo Lex egena et infirma sit, inutilis est ; ergo abicienda est tamquam inutilis et spernenda.

16. Item, hoc dicendo Galatis, qui gentiles erant et superstitioni idololatriae deservierant, innuit Apostolus par scelus esse idololatriam et observantiam Legis. "Ideo enim dicit "iterum", quia Legis observantia, cui tunc dediti erant, eratpeccatum tere par idololatriae. Ideo etiam dicit "denuo", ut ostendat quod non distat modo Lex post Christum ab antiqua idololatria". Ergo modo non debet servari Lex.

17. Item, ad Gal. 5, 1: "State ergo, et nolite iterum iugo servitutis contineri". Et iugum servitutis appellat Legem, quia Lex in servitutem generat, ad Gal. 4, 24: "Haec sunt duo Testamenta: unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quae est Agar". Non est ergo bonum subici iugo Legis.

18. Item, in eodem, 18: "Si spiritu ducimini, non estis sub Lege", sed sub gratia. Per destructionem ergo consequentis dat intelligi quia, si sub Lege estis, spiritu non ducimini; sed valde bonum est spiritu duci; ergo valde malum est esse sub Lege.

19. Item, ad Hebr. 7, 18-19: "Reprobatio fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem; nihil enim ad perfectum adduxit Lex". Praecedens mandatum dicit Apostolus Legem, et ipsum dicit reprobatum; ergo Lex est reprobata; non ergo est servanda.

20. Item, ad Hebr. 8, 5-7: "Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus reprimissionibus sancitum est; nam si illud prius a culpa vacasset, non utique secundi locas inquireretur". Ecce hic comparat ministerium Novi Testamenti ministerio Veteris Testamenti, et Novum Testamentum Veteri Testamento, et dicit ministerium Novi Testamenti melius esse ministerio Veteris Testamenti quanto Novum Testamentum melius est Vetere ; sed haec comparatio impropria est, cum fiat a participante ad non participans, quia Novum Testamentum bonum est, Vetus autem non, Ezech. 20, 25: "Dedi eis praecepta non bona" etc. — Item, dicendo: "Si prius a culpa vacasset, non utique secundi lacus inquireretur", ostendit Vetus Testamentum non vacasse a culpa, et ita culpam in eo fuisse; ergo vel ipsum fugiendum est vel culpa fugienda non est.

Hae sunt ergo oppositiones et calumniae haereticorum contra Legem Veterem sive Vetus Testamentum.

[Solutio]: Respondendum igitur per ordinem ad ista.

1. Ad primum ergo dicendum quod, cum dicitur "dedi eis praecepta non bona", ad comparationem Novi dicitur Testamenti, non quia praecepta Domini mala sunt, sed quia respectu meliorum bona non sunt, sicut Samaria iustiticata dicitur, non simpliciter, sed respectu sceleratioris Ierusalem, Ezech. 16, 51-52: "Samaria dimidium peccatorum tuorumnon peccavit; sed iustificastisorores tuas in omnibus abominationibus tuis quas operata es. Ergo et tu porta confusionem tuam, quae vicisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens ab eis: iustificatae enimsunt a te". Et Ierem. 3, 11: "Iustificavit animam suamadversatrix Israel, camparatione praevaricatricis Iudae". Similiter et hic dicitur non simpliciter, sed comparative: "Dedi eis praecepta non bona". Argumentatio ergo non valet, in qua fit processus de iis quae ad comparationem non bona dicuntur, acsi non bona simpliciter dicerentur.

2. Item, ad secundum dicendum quod illud ad Rom. 3, 20: "Ex operibus Legis non iustificatur" homo, intelligendum est de caerimonialibus et figurativis. Caerimonialia enim et figurativa, "quae cum Lege institutasunt et cum Lege terminata sunt, nunquam conscientiam emundare poterant, etiam si cum caritate et devotione fierent. Non enim instituta sunt in iustificationem, sed in significationem tuturorum et inostensionem peccati et infirmitatis humanae". — Quod enim non sint instituta in iustificationem, patet per illud quod dicit Apostolus, ad Gal. 2, 21: "Si per Legem iustitia, ergo Christus mortuus est gratis". - Quod vero sint instituta in significationem, dicit Apostolus, I Cor. 10, 6: "Haec autem in figura facta sunt nostri" ; et post: " "Omnia in figura contingebant illis". - Item, quod in ostensionem peccati et infirmitatis humanae datasint, patet, quia Rom.3, 20: "Per Legem cognitio peccati"; et 7, 7: "Peccatum non cognovi nisi per Legem; nam concupiscentiam nesciebam esse peccatumnisi Lex diceret: Non concupisces", Exod.20, 17. Moralia vero Legis in fide Christi iustificant et in Evangelio consummantur. Licet igiturcaerimonialia et figurativa non iustificarent, quia tamen Lex paedagogus nosterfuit in Christo", et "sub" ea "custodiebamur" in fide, sicut dicit Apostolus, ad Gal. 4, servari debuit, quoniam a morbo, quem monstrabat, cavendum erat, et mysterium fidei, sub eius figuris latitans, fuerat amplectendum.

3. Ad tertium dicendum quod, cum dicitur "Lex iram operatur", ad Rom. 4, 15, non supponit ira pro vitio, immo pro vindicta, sicut ad Rom. 3, 5: "Numquid iniquus est Deus, qui infert iram" ? et 2, 5: "Secundum duritiam tuamet impoenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei" ; et 5,9: "Salvi erimusab ira per ipsum", et 1, 18: "Revelatur enim ira Dei super omnem impietatem hominum".

4. Ad quartum dicendum quod, cum dicitur, ad Rom. 5, 20: "Lex subintrauit, ut abundaret delictum", haec coniunctio "ut" non notat causam, sed consecutionem, ut ibi: "Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum et eligere bonum", Isai. 7, 15. Est enim sensus: "Lex subintravit ut abundaret delictum", id est "Lex subintravit" et abundavit delictum. "Per Legem autem dicitur abundasse delictum, non quia Lex delictum iuberet, sed, quia Legi non affuit adiutrix gratia, aucta est concupiscentia ex prohibitione et, ea crescente, subrepsit praevaricatio, quae delictum adauget" ; et "abundavit", subintrante Lege, "delictum", quia et "concupiscentiaex prohibitioneferventior facta est et peccantibus contra Legem praevaricationis crimen accessit". — Ad aliud vero quod de eodem obicitur, dicendum quod "Deus non crudeliter, sed misericorditer Legem dedit. Non enim Deus causa morbi dedit Legem, sed consilio medicinae. Aliquando enim homo videtur sibi sanus et tamen aegrotat; et quia non sentit aegritudinem, operam medici non exposcit; augetur morbus et crescit molestia, quaerit medicum etsanatur. Homo veroante Legem confidens viribus, intumebat; dicebat enim: Non deest qui impleat, sed deest quiiubeat. Magnum ergo fuit consilium, utper Legem abundaret delictum, videlicet ut perausteritatem Legis infirmitatem suam intelligentes infirmi ad medicum confugerent, auxilium gratiae precaturi". Unde patet quod non crudeliter, sed misericorditer Lex data est; nec crudelis est Legis dator in datione ipsius. - Ad tertium autem obiectum de eodem, dicendum quod abundante delicto non abundat gratia. Non enim abundantia delicti causa est quare abundet gratia, immo causa est quare subtrahatur, Sap. 1, 4: "In malevolum animam non introibit sapientia, nec habitabit in corporesubdito peccatis". Et ideo Apostolus opponit sibimet consequenter et dicit: "Quid ergo dicemus? Permanebimus in peccato utgratia abundet? Absit". Sed ita sane intelligendum est: delictum abundavit per Legem, sed hoc sanat Christus, quia ubi superabundavit "delictum, superabundavit et gratia". Vel sic: per Legem abundavit delictum, sed non ideo despiciatur aliquis, quia, ubi superabundavit "delictam, superabundavit et gratia": omnia enim Christus indulget.

5. Ad quintum dicendum quod, cum dicit Apostolus, ad Rom. 7, 5: "Cum essemus in carne, passiones peccatorum, quaeper Legem erant" etc., non intelligit passiones peccatorum esse ex Lege, sed notas esse per Legem, vel ex prohibitione Legis auctas esse vitio transgressorum, non Legis. "Concupiscentia enim ex prohibitione Legis ardentior facta est: et peccantibus contra Legem praevaricationis crimen, quod nondum erat, accessit". Et quod ita debeat intelligi, ostendit ipse Apostolus, cum sibimet opponens, dicit: "Quid ergo dicamus? Lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi nisi per Legem; nam concupiscentiam nesciebam esse peccatum, nisi Lex diceret: Non concupisces". - Quod vero opponitur ex eadem auctoritate quod Lex mortis dicitur, ita intelligendum est, non quod mortem animae, id est peccatum, propinet, sed "quiapeccantes interficit et reos punit" temporaliter. Lex ergo data "ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum", non est mala, sed bona.

6. Ad sextum vero quod obicitur quod "peccatum, occasione accepta, per mandatum" etc., dicendum quod Lex non est mala, sed bona, licet peccatum, id est carnalitas vel diabolus, per Legem occasionem acceperit concupiscentiam operandi, sicut praedicatio Christi bona erat, non mala, licet inde sumpta sit occasio mortis eius, secundum quod dicitur in Ioan. 5, 18: "Propterea Iudaei" volebant "eum interficere, non solum quia solvebat sabbatum, sed quia dicebat" se Filium Dei, "aequalem se faciens Deo". Similiter etiam praedicatio Apostolorum bona erat, non mala, licet inde occasionem suae mortis acceperint increduli. Unde II Cor. 2, 15, 15: "Christi bonus odor sumus Deo in omni loco in iis qui salvi fiant et in iis qui pereunt; aliis quidem odor mortis in mortem, aliis odor vitae in vitam". Quod ergo peccatum, id est carnalitas vel diabolus, per Le gem occasionem operandi acceperit, non est de vitio Legis, sed de vitio transgressoris. Si enim hoc esset de vitio Legis, non diceret Apostolus, ad Rom. 2, 23: "Qui in Lege gloriaris, per praevaricationem Legis Deum inhonoras" ; nec diceret: "Non auditores Legis, sed factores iustificabuntur", ad Rom. 2, 13. Sed talis est nostra infirmitas ut ardentius prohibita desideret quam concessa; unde gentilis philosophus: Nitimur in vetitum semper cupimusque negata. Res enim quae negantur, vel mulier vel aurum vel huiusmodi, negando memorantur, et ex memoratione ipsorum inardescit desiderium, quibus non memoratis, desiderium sopiretur.

7. Ad septimum dicendum quod, cum dicit Apostolus, ad Rom. 7, 25: "Ego ipse mente servio Legi Dei, carne autem legi peccati", non appellat Legem scriptam legem peccati, immo concupiscentiam, quam Lex scripta prohibet, appellat legem peccati. Tres enim leges distinguit Apostolus in sequenti, Rom. 8, 2, cum dicit: "Lex enim spiritus vitae" etc.. Cum dicit: "Lexspiritus vitae in Christo Iesu", unam legem ostendit, hoc est legem fidei; et cum adiungit: "Liberavit me a lege peccati et mortis", alteram legem ostendit, scilicet legem concupiscentiae; cum vero subiungit: "Nam quod impossibile erat Legi, in quo infirmabaturper carnem" etc., tertiam legem ostendit, scilicet legem scriptam in monte Sina. "Duae ergo leges bonae sunt, scilicet lex Moysi, quae peccatum ostendit et prohibet, etlex fidei, quae peccatum ostendit; lex vero peccati, scilicetlex concupiscentiae, mala est, quae reos facit", dum praevaricationem inducit. Itaque, cum dicit Apostolus: "Ego mente servio Legi Dei", Legem Dei appellat Legem scriptam, quae concupiscentiam prohibet, de qua Luc. 2, 22, 24: "Tulerunt" Iesum "in Ierusalem, ut darent hostium, sicut scriptum est in Lege Domini, par turturem aut duos pullos columbarum". Cum ergo dicitur: "Ego ipsemente servio Legi Dei, carne autem legi peccati", hic est sensus: "Ego, id est, rationalis et interior homo, licet habens fomitem peccati, sicut habebam prius" quam Dei gratia liberarer, "tamen servio, id est potens sum servire Legi Dei; et hoc "mente", id est voluntate. Iam enim liber animus, adiuvante gratia, malas suggestiones potest spernere et contraria superare; "carne autem servio legi peccati"", id est concupiscentiae, "et ideo", licet liberatus sim, "non est remissius agendum, sed cavendum est ne regnet" peccatum. Nota quod lex carnis, scilicet fomes peccati, ideo dicitur lex, quia, cum homo noluit obedire suo maiori, id est Christo, iustum fuit et quasi lex ei data quod suum interius, id est caro, non obediret ei.

8. Ad octavum dicendum quod "non reprehenditur Lex, cum dicitur "littera accidit", sicut non reprehenditur scientia, cum dicitur "scientia inflat, caritas aedificat"", I Cor. 8, 1. Sicut enim "cum caritate scientia prodest, sic Lex bona est, sed cum gratia" ; unde ad Rom. 7, 12: "Lex quidem sancta est et mandatum iustum et sanctum et bonum". Cum ergo dicitur littera occidit, intelligendum: sine Spiritu adiuvante; quemadmodum cum dicitur ad Rom. 7, 6: "Passiones peccatorum, quae erant per Legem", supplendum est: notae erant vel auctae per Legem. Revera enim sine spiritu "occidit", id est occasionem praestat occisionis. Sicut enim dicitur, ad Rom. 7, 8: "Occasione accepto, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam". Et bene dico Legem occasionem occisionis praestare, quia dum peccatum ostendit et prohibet, ex prohibitione concupiscentiam incitat, cum non adsit Spiritus, qui nos, conterendo gratiam, adiuvet implere mandata. — Ad illud vero quod obicitur ex eadem auctoritate quod lex Moysi est ministratio mortis et damnationis, dicendum quod Lex non dicitur administratio mortis et damnationis eo quod ipsa inferat damnationem et mortem, sed quia occasionem praebet, per transgressionem augendo peccatum, secundum illud, ad Rom. 7, 11: "Peccatum, occasione accepta per mandatum, seduxit me, Et per illud occidit". Dicitur etiam ministratio damnationis et mortis, quia per illam innotescit et mors et damnatio transgressoris; vel quia peccantes, "quos Dei gratiaad implendam iustitiam non iuvabat, morte corporali". mulctabat. Itaque quod mors et damnatio per Legem administratur, de vitio praevaricantis est, non de vitio Legis: Lex enim peccatum monstrat et prohibet et poenam peccati ostendit. — Ad aliud quod ex eodem obicitur, dicendum quod proculdubio Legem innuit evacuari Apostolus, sed secundum caerimonialia et figurativa, non secundum moralia. Ait enim Apostolus de caerimonialibus et figurativis, ad Gal. ultimo, 15: "In Christo Iesu neque circumcisio aliquid valetneque praeputium, sed nova creatura".

9. Ad nonum dicendum sicut supra, quod hoc quod dicit Apostolus, quia "ex operibus Legis non iustificaturomnis caro", intelligendum est de operibus legalibus, ut "de sacrificiis et aliis figurativis", non de moralibus.

10. Item, ad decimum dicendum quod Lex sine gratia iustitiam non habet; nec tamen inutilis est, quia hominis aegritudinem monstrat, ut videlicet, cognita homo aegritudine sua, medicum quaerat. Qui enim negat aegritudinem suam, superfluum iudicat salvatorem. Nam "si per Legem, id est per opera Legis, de quibus Iudaei confidebant, iustitia est, "ergo Christus mortuus est gratis", id est frustra".

11. Ad undecimum dicendum quod illud "quiex operibus Legis sunt, sub maledicta sunt" "intelligendum est, non ex operibus illis quae ad mores pertinent, sed quae in observationibus illis fiebant. Prodest enim Lex scripta in tabulis, in quibus erant tria mandata pertinentia ad dilectionem Dei et septem pertinentia ad dilectionemproximi" ; cetera vero, quia impleri non possunt — iuxta illud Act. 15, 10: Hoc est onus, "quod neque nos neque patres nostri portare potuimus, quiex operibus Legis", supple: omnibus, tam figurativis quam moralibus — sub maledicta sunt, quia cum omnia, secundum Petri testimonium, impleri non possint, et in Lege scriptum sit, Deuter. 27, 26: "Maledictus omnis, qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro Legis" huius, proculdubio maledictioni culpae et transgressionis subicitur qui ex Legis operibus est. Sed ab hoc reatu absolvitur qui de gratia confidit, saltem spiritualiter implens Legem.

12. Ad duodecimum quod obicitur quod "Lex non est ex fide; sed omne quod nonest ex fide peccatum est" etc., dicendum quod non sequitur. Fides enim dissimiliter accipitur in maiori propositione et in assumptione, quia in propositione accipitur fides prout describitur in epistola ad Hebr. 11, 1: "Fides estsubstantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium". Cum enim dicitur "Lex non est ex fide", sensus est: "Lex non estex fide", ut pro futuris, quae speranda sunt, ex amore impleatur, sed pro praesentibus ex timore. Hoc enim innuit Apostolus, cum immediate subiungit: "Sed qui fecerit ea, vivet in illis", ut intelligatur in hoc loco Legem poni pro illis operibus quae in illis observationibus fiebant per escas. Qui autem vivebant in illis operibus, timebant utique, si; ea non fecissent, lapidari vel crucifigi vel quocumque modo puniri; et ideo subiunxit: "Qui fecerit ea, vivet in illis", id est pro praemio recipiet ut non intereat; aliter enim puniretur. In assumptione vero cum dicitur: "Sed omne quod non est ex fide, peccatum est", fides accipitur pro bona conscientia. Praemiserat enim de discretione escarum, dicens: "Noli propter escam destruere opus Dei: omnia enim munda sunt" ; sed "qui discernit, si manducat, damnatus est, quia non est ex fide", quasi dicat: qui manducat cibum quem discernit, id est quem manducandum non credit, "damnatas est" in conscientia sua, id est reum se facit, quia quod damnosum asserit facit; quod enim manducat, non manducat ex fide, id est, pura conscientia; contra fidem quippe edit qui edit quod edendum non credit. "Omne igitur quod non est ex fide, peccatum est", "id est quod fit contra fidem, id est contra conscientiam, ut credamus malum esse, peccatum est. Non tamen omne quod fitex fide bonum est, quia ignorantia, quae est culpa, nocet", secundum illud Ioan. 16, 2: "Venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo". Nota quia quod dicitur "omne, quod non est ex fide, peccatum est", ideo dicitur, "quia omnis infidelium vita peccatum est, quia omnis infideliter vivens vel agens vehementer peccat".

13. Ad aliud quod obicitur per illud, ad Gal. 3, 13: "Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro uobis maledictum" etc. dicendum quod duae sunt species maledictionis: maledictio culpae et maledictio poenae. De maledictione culpae dicitur in Psalmo: "Maledicti qui declinant a mandatis tuis" ; de maledictione poenae dicitur Gen. 3, 17: "Maledicta terra in opere tuo". Cum ergo dicitur "Christus nosredemit de maledicto Legis", maledictum dicitur culpa transgressionis, a qua per Christum redempti sumus. Cum vero dicitur "factus pro nobis maledictam", maledictum dicitur poena passibilitatis et mortalitatis quam suscepit pro nobis. Nota etiam quod non dicitur maledictum Legis, eo quod maledicto, id est culpae, subiaceat qui implet Legem et facit quaelibet opera Legis; si enim hoc esset, maledicto culpae subiaceret Christus, qui dicit, Matth. 5, 17: "Non veni Legem solvere, sed adimplere" ; sed dicitur maledictum Legis, quia maledicto culpae subiacet qui non permanet "in omnibus quae scripta sunt in libro Legis". Non valet ergo argumentatio in qua proceditur de maledicto Legis acsi maledictum Legis, quod de Legis transgressione dicitur, de Legis impletione dicatur. Deberet enim sic assumere: iis verbis innuit Apostolus Legem esse maledictum, id est maledictionem transgressoribus Legis indicit, et ex hoc non proveniet conclusio.

14. Ad aliud quod obicitur quod "conclusit Scriptura omnia sub peccato" etc., dicendum quod verum est quod dicit Apostolus, nec tamen Lex mala est. Non enim intelligendum est inclusit, id est peccatum induxit, sed inclusit, id est inclusa ostendit; non enim Lex peccatum iubet, immo peccatum ostendit et prohibet. Nam, sicut dicitur ad Rom. 7, 7: "Peccatum non cognovi, nisi per Legem; nam concupiscentiam nesciebam esse peccatum, nisi Lex diceret: Non concupisces". Data est enim Lex propter transgressiones, ut peccata notando transgressiones innueret et de transgressione convincere: transgressores. Patet ergo quod argumentatio non valet, in qua proceditur ex iis quae figurative dicuntur, acsi proprie et sine figura dicantur. Si enim Lex mala est, quia inclusit "omnia sub peccato", ergo Deus est malus, quia omnia in incredulitate conclusit, Rom. 11, 32. Item, si Lex mala est, quia "omnia conclusitsub peccato", ergo ipsa eadem bona est, quia sub ipsa "custodiebamur conclusi in illam fidem, quae" postea "revelanda erat", sicut dicitur Gal. 3, 23, et ita Lex simul mala est et bona, quod est impossibile.

15. Ad aliud dicendum quod revera Lex infirma est et egena: "infirma, quia non plene iustificat; egena, quia, quantum iuvat, non per se, sed respectu gratiae iuvat". Licet autem infirma et egena sit, non tamen inutilis est; invenitur enim infirmitas utilis, ut II Cor. 12, 9: "Virtus in infirmitate perficitur". Ceterum, si omnis infirmitas mala esset, non cum infirmis infirmaretur Apostolus, II Cor. 11, 29, nec diceret etiam: "Cum infirmor, tunc fortior sum", II Cor. 12, 10. Quod autem non sit Lex inutilis, inde patet quia iuvat; iuvat, inquam, quia quid sit peccatum ostendit e1 quid sit virtus, ut sciamus quid debeamus agere, quid cavere. Non ergo abicienda est Lex tamquam inutilis et spernenda.

16. Item, ad aliud quod obicitur de eodem, dicendum quod illis verbis innuit Apostolus "pene par peccatum servituti idolorum" esse observantiam Legis, non secundum moralia, quae in Evangelio consummantur, sed tantum secundum caerimonialia et figurativa, quae in Evangelio destruuntur, ut patet in solutione sabbati et sacrificiorum et ciborum indifferentia. Unde ad Gal. 2, 18: "Si quae destruxi, iterum reaedifico, praevaricatoremme constituo". Non ergo sequitur quod Lex servari non debeat, licet caerimonialia et figurativa servari non debeant, quia cum dicitur ergo Lex non debet observari, propter distributionem negationis innuitur quod Lex nullo modo debeat observari, cum sit in moralibus observanda.

17. Ad aliud dicendum quod, cum dicit Apostolus: "State ergo, et nolite iugo servitutis iterum contineri", de Lege loquitur secundum figurativa, ut est circumcisio et similia, non de Lege secundum moralia; quod ostendit, cum statim subiungit: "Ecce ego Paulus, dico vobis, si circumcidimini, Christus nihil proderit vobis". Quod enim hoc non secundum universam Legem dixerit, ostendit apertius, cum subiungit: "Testificor omnihomini circumcidenti se, quoniam debitor est universae Legis faciendae". Patet ergo per ea quae sequuntur, quia quod dixit "nolite iterum iugo servitutis contineri", non secundum universam Legem dixit, sed tantum secundum figurativa, quae in Evangelio abolentur, praesertim cum Apostolus dicat, Col. 2, 16-17: "Nemo vos iudicer in cibo, aut inpotu, aut parte diei festi, autneomeniae, aut sabbatorum; quae suntumbra futurarum, corpus autem Christi", et cum in Evangelio moralia confirmentur.

18. Ad aliud dicendum quod, cum dicit Apostolus "si spiritu ducimini, non estis sub Lege, sed sub gratia", sic est intelligendum: "Non estis sub Lege", id est non erratis, ut consequens ponatur pro antecedente; Lex enim "errantibus et male agentibus posita est", sicut dicit Apostolus, I Tim. 1, 9: "Non est iustis posito Lex, sed iniustis". "Qui vero ducem habent Spiritum non errant", et ita sub Lege non sunt, quia "non estiustis Lex posita, sed iniustis".

19. Ad illud vero quod obicitur ex epistola ad Hebr. 7, 18 "reprobatio fit praecedentis mandati" etc., dicendum quod revera Lex reprobatur, sed "non propter malignitatem eius, ut haereticimentiuntur, sed propter infirmitatem eius, quam, dum stetit, habuit, quia si tunc aliquid fecit, tamen non plene iustificavit. Et etiam reprobatur propter inutilitatem eius quam modo habet; non enim modo infirma est, immo etiam damnosa", si tenetur in caerimonialibus et figurativis; si quidem "post adventum Christi inutile est eafieri quae olim fiebant, uthaec praedicerent. Circumcisio enim et cetera huiusmodi priori populo divinitus data sunt ad significationem futurorum quae per Christum oportebat impleri, quibus advenientibus, remanserunt illa Christianis tantum legenda ad intelligentiam praemissae prophetiae, non autem necessario facienda, quasi adhuc expectandum esset utveniret revelatio Dei, quae iis significabatur esse ventura". Moralia vero abicienda non sunt, quia in Evangelio confirmantur. - Ad secundo obiectum ex eodem dicimus Legem esse inutilem modo, et tunc, cum stetit, inutilem fuisse ad perfectionem; quod ostendit Apostolus per hoc quod subiungit: "Nihil enim ad perfectum adduxit Lex". Quoad perfectionem ergo inutilis fuit Lex, non quoad omnia, quia non quoad cognitionem peccati; "per Legem enimcognitio peccati", ad Rom. 3, 20, et 7, 7: "Peccatum non cognovi, nisi per Legem; num concupiscentiam nesciebam esse peccatum, nisi Lex diceret: Nonconcupisces".

20. Ad aliud quod obicitur ex auctoritate ad Hebr., 8, 6—7, quod improprie fit comparatio Novi et Veteris Testamenti, dicendum quod immo proprie Vetus Testamentum Novo Testamento comparatur, cum fiat inter participantia comparatio: utrumque enim bonum est. De Novo enim constat; de Veteri etiam constat, per hoc quod dicit Apostolus, ad Rom. 7, 12: "Itaque Lex sancta est, et mandatum iustum etsanctum et bonum". Quod vero dicitur, Ezech. 20, 25: "Dedi eis praecepta non bona", non dicitur hoc quia praecepta Legis simpliciter bona non sint, sed quia respectu meliorum bona non sunt, sicut dictum est supra. — Ad ultimum quod obicitur ex eadem auctoritate "nam si prius a culpa vacasset" etc., dicendum quod hoc non dicitur quia Vetus Testamentum in se culpam habeat, sed quia illi, quibus [Lex] data est, culpam habent ex transgressione ipsius; Quod enim dicitur "si a culpa vacasset", sic intelligitur: si a culpa vacasset, id est, si a culpa vacare fecisset, hoc est, "si perfecte mundasset hominem, ut inculpabiles essent observatores ipsius, "non utique secundi locus", id est opportunitas, "inquireretur"a Deo, qui paulatim instruxit".

PrevBack to TopNext