Text List

III, P. 2, Inq. 4, T. 1, Q. 10, C. 2

III, P. 2, Inq. 4, T. 1, Q. 10, C. 2

DE TEMPORE LATIONIS LEGIS EVANGELII.

Consequens est quaerere de tempore lationis legis Evangelii. Nam, cum lex Evangelii sit lex perfectae salutis, debuit dari homini ab initio post peccatum.

Quod probatur multipliciter. 1. Primo sic: Detrimentum est aegroto dilatio medicinae. Si ergo lex Evangelii medicina est: contra aegritudinem peccati, dilatio legis Evangelii ferendae in detrimentum fuit aegrotanti homini. Si ergo summa bonitas ordinare debet ea quae sunt ad salutem aegrotantis hominis, statim post peccatum dare debuit legem Evangelii.

2. Item, maiori mundo nunquam deest aliqua perfectio, quae ei sit necessaria secundum suum statum;, Ergo nec minori mundo, qui est homo, deesse debet perfectio neccssaria secundum aliquem statum. Si ergo post lapsum maxime indiget notitia et lege gratiae, statim post lapsum debuit ei dari lex evangelicae perfectionis, aut sequitur inconveniens, quod in operibus Dei perfectio debita desit.

3. Item, non est personarum acceptio apud Deum, Act. 10, 34. Ergo aeque providet saluti priorum iustorum et posteriorum. Si ergo per Evangelium providet saluti posteriorum, ergo per Evangelium providere debuit saluti priorum.

4. Item, si latio legis evangelicae commodum est iustis praesentibus, ergo dilatio lationis damnum fuit iustis praecedentibus; non convenit autem divinae iustitiae ut sustineat damna iustorum.

5. Item, voluntas Dei est efficax causa bonorum adducendorum. sicut dicit Augustinus. Si ergo voluntas Dei est respectu salutis humanae, quia "vult omnes homines salvos fieri, etad agnitionem veritatis venire", efficiet quod maxime pertinet ad humanam salutem. Si ergo ad humanam salutem pertinet maxime lex evangelicae perfectionis post lapsum, ergo ab initio debuit dari.

Respondeo: Dicendum, secundum Hugonem de S. Victore: "Oportuit ut post peccatum hominis deponeret Deus personam iudicis et assumeret personam consiliatoris et postea auxiliatoris, ita dumtaxat ut primo hominem totum sibi dimittat, quatenus ipse homo ignorantiam suam experiatur et intelligat se indigere consilio, deinde etiam defectum suum sentiat et agnoscat sibi opus esse auxilio. Tali ergo ratione in tempore naturalis legis totus homo dimissus est sibi; postea, tempore Legis, cognoscenti ignorantiam suamdatum est consilium; postremo, in tempore gratiae, confitenti defectum suum praestitum est auxilium" secundum legem gratiae, scilicet Evangelium.

[Ad obiecta.]: 1. Ad primum ergo dicendum quod, cum homo sit liberae voluntatis et rationis arbitrio constitutus, non debet sanari nisi voluntarie; medicina ergo non dabitur homini nisi scienti et desideranti. Ordo igitur curationis hominis requirit ut prius probetur homo utrum sit sciens, hoc est cognoscens suum morbum; secundo vero utrum sit desiderans auxilium. Et ideo primo sub lege naturali sibi relictus experitur suam ignorantiam; secundo vero per legem Moysi factus sciens experitur suam impotentiam, ut ex prima experientia, scilicet ignorantiae, quaereret consilium, ex secunda vero, scilicet impotentiae, desideraret auxilium, quod est in gratia Christi, quam praedicat Evangelium. Dicendum ergo quod non est detrimentum aegroto medicinae dilatio, si hoc exigat curationis ordo.

2. Ad secundum dicendum, iuxta quod dicit Augustinus, in libro 83 Quaestionum: "Sicut absurdus est qui iuvenilem tantumaetatem vellet esse in homine temporibus subdito, evacuaret enim pulcritudines, quae ceteris aetatibus suas vices atque ordines gerunt — quia, sicut ipse ibi dicit, temporalispulcritudo rebus decedentibuset succedentibus peragitur, et habet decorem suum in singulis quibusquehominibus singula quaeque aetas ab infantia usque ad senectutem — sic absurdus estqui in ipso universo genere humano unam aetatem desiderat; nam et ipsum tamquam unus homo aetates suas agit. Nec oportuit venire divinitus Magistrum, cuius imitatione in mores optimos formaretur nisi tempore iuventutis. Ad hoc valet quod Apostolusdicit, ad Gal.3, 24-25, sub lege quasi "sub paedagogo"parvulos custoditos, donec veniret, qui per Prophetas promissus erat". Secundum hoc dicendum quod non defuit generi humano aliqua perfectio, quae esset sibi necessaria secundum statum, sed infantia generis humani fuit ante Legem, pueritia in Lege, quae aetates non sunt susceptibiles perfectionis disciplinae; iuventus vero tempore gratiae, quae aetas perfectionis doctrinae susceptibilis est, et ideo tunc dari debuit lex Evangelii, quae est perfectio disciplinae.

3. Ad tertium dicendum, secundum Augustinum, in libro 83 Quaestionum: "Aliud est quod divina providentia quasi privatim cum singulis agit; aliud est quod generi universo tamquam publicis utilitatibus consulit. Nam et quicumque singuli ad certam sapientiam pervenerunt, nonnisi ab eadem veritate suarum sigillatim aetatum opportunitate illustrati sunt". Secundum hoc ergo dicendum quod divina sapientia aeque providet prioribus iustis et posterioribus secundum exigentiam status et congruitatem providentiae generalis, secundum quam requiritur ut per gradus aetatum mundi gradatim decurrat cognitio veritatis secundum similitudinem aetatis singularis hominis, quamvis non aeque quantum ad necessitatem personae et dispensationem providentiae personalis.

4. Ad quartum dicendum, secundum Augustinum, in libro Quaestionum Novi et Veteris Testamenti: "Damnum fuit iustis prioribus, quia non antevenit Christus. Sed quaere an iustum, an iniustum sit. Solent enim damna iusta esse. Numquidfur deprehensus, cum in quadruplum iuxta Legem condemnatur, non damnum patitur? Sed iustum est, ac per hoc damnum, quod hominum genus passum est, iuste provenit, ideo et permissum est. Quare et Salvator inter ipsa primordia venire non debuit. Cum enim primos parentes circumvenisset diabolus, devicto homine, triumphavit, et hic victus genus suum vendidit peccato. Non ergo iustum erat victorisstatim auferre violenter spolia, quia quod facit Deus, iuste facit". Praeterea, libro Quaestionum Novi et Veteris Testamenti, 79 quaest.: "Cum acerbepeccaverit humo, assentiens enim fieri se Deum, idololatriamadmisit, hoc est in Deum peccavit; ideoque nonilii statim subveniri debuit qui nec poenituit. Post autem iustis multamala intulit Satanas: Iob, ioseph, Ieremiae, Isaiae, et ceteris Prophetis et iustis. Idcirco tunc missus est Christusa Deo Patre suo, qui illum vinceret et se manifestaret, regnum illius auferens ratione, non potestate. Quamquam omnia possit Deus, sed illud iacit quod congruit rationi, ut irreprehensibilis perseveret".

5. Ad ultimum dicendum, secundum Augustinum, in libro Quaestionum Novi et Veteris Testamenti: "Si ei, cui necessitas imminet, ante subveniatur, erit quidem gratus, non valde tamen poterit scire quid sibi praestitum est. Si autem in ipsa necessitate posito auxilium feras, sciet quale beneficium consecutus sit, et de tribulatione ereptus plus gratias aget. Idcirco recte primo dimisit Deus genus humanum uti voluntate sua, non tamensine testimonio sui, in fabrica mundi. Postea verocum decideret notitia Deiin terris et mores mutarentur, visitavitgenus hominumper Legem, ut, recognito Deo et renovata Lege, timere inciperent, certi, quia [qui] Legem dedit, iudicaturus esset actus humanos. Sed quia, accepta Lege, a peccatis se non cohibuerunt, diu per Prophetas admoniti, motus misericordia, misit Filium", per quem facta est redemptio, et data est lex evangelicae perfectionis. Secundum hoc ergo patet quod voluntas Dei semper effecit ea quae pertinebant ad hominis salutem, non tamen expediebat humano generi ut a principio ei subveniretur per Christum et legem Evangelii: minus enim esset homo gratus liberatori.

PrevBack to TopNext