Text List

III, P. 2, Inq. 4, T. 1, Q. 6, M. 2, C. 2

III, P. 2, Inq. 4, T. 1, Q. 6, M. 2, C. 2

DE DIFFERENTIA LEGIS ET EVANGELII QUANTUM AD VERITATEM.

Postea quaeritur de differentia Legis et Evangelii quantum ad veritatem.

I. Et primo de hoc quod dictum est, quod in Evangelio est veritas revelata, in Lege vero velata.

Ad quod a. Isidorus, in libro Differentiarum: in Lege fuit umbra et obscuritas Scripturarum, in Evangelio clara distinctio veritatis.

Contra: 1. In Evangelio est veritas sub parabolis occultata, Matth. 13; sed ubi est parabola, ibi est figurata locutio, quae unum dicere videtur et aliud intelligitur, ut dicit Iunilius, Ad Primasium, et etiam ut dicitur Matth. 13, 11; ergo in Evangelio est Veritas velata; non ergo differunt Lex et Evangelium per velatum et revelatum.

2. Item, sicut dicitur in Veteri Testamento, Dan. 12, 4: "Claude sermones, signa librum usque ad tempus statutam", ita in Evangelio dicit Salvator, Matth. 13, 13, 14: "Ideo in parabolis loquor eis, ut impleatur in eis prophetia Isaiae: Auditu audietis et non intelligetis". Ergo in lectione Evangelii est veritas velata malis seu indignis sicut et in lectione Legis seu Testamenti Veteris.

3. Item, si statui Evangelii convenit veritas revelata, secundum quod dicitur, II Cor. 3, 18: "Nos autem revelata facie gloriam Dei" speculamur, ergo maximum inconveniens est ut in Evangelio veritas veletur parabolis, et tamen ibi veritas signata est; unde Apoc. 1, 1, super illud: "Signavit mittens per angelum" etc., dicit Glossa: Hoc est, sub signo vel signaculo clausit.

II. Item, quaeritur de alia differentia de qua dicit Isidorus, in libro Differentiarum, iuxta Apostolum, Hebr. 10, 1, quod Lex "habuit umbram, Evangelium vero imaginem".

Contra: In Evangelio habemus signa futurorum, ut Matth. 24, 3: "Dic nobis quando haec erant et quod signum adventus tui et consummationis saeculi", et postea dat Salvator signa adventus sui et consummationis mundi. Ergo Evangelium habet umbram futurorum quemadmodum et Lex; ergo non differunt sicut umbra et imago.

III. Item, quaeritur de alia, quae est scilicet quod in Lege est veritas in promissione, in Evangelio vero veritas in exhibitione et impletione. Unde Isidorus, in libro Differentiarum: "In Lege promissa conlinentur, promissa vero inEvangelii plenitudine consummantur".

Contra: 1. In Evangelio promittitur resurrectio futura et regnum caelorum, quod non est exhibitum. Ergo non differunt Lex et Evangelium secundum promissionem et exhibitionem.

Respondeo: I. Dicendum quod veritas tam in Evangelio quam in Lege respicit tria: notitiam credendorum, gratiam meritorum, gloriam praemiorum. Respectu notitiae credendorum differt Evangelium et Lex secundum velatum et revelatum; respectu gratiae faciendorum sicut promissio et exhibitio; respectu gloriae praemiorum differunt sicut umbra et imago: ita quod in Lege est velamen notitiae, promissio gratiae, umbra gloriae; in Evangelio vero est revelatio notitiae fidei, exhibitio gratiae Dei, imago praemii.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur quod in Evangelio est veritas parabolis occultata, respondeo dicendo quod ibi est occultata et revelata, occultata turbis et indignis, revelata discipulis et dignis ; unde Matth. 13, parabolice loquitur turbis et parabolam exponit discipulis. Praeterea, ibi est parabola sub integumento operum, hic vero parabola sub integumento sermonum.

2. Ad secundum dicendum quod signatio sive clausio veritatis in Lege est simpliciter, in Evangelio quoad quid. In Lege enim est clausio fidei redemptionis; in Evangelio vero patet fides redemptionis, sed clausio est respectu rationum seu mysteriorum redemptionis, ut ipsa veritas rationum non clarescat indignis. Unde II Cor. 4, 24, dicit Apostolus: "In manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos. Quod si etiam apertum est Evangelium, in iis qui pereunt est apertum, in quibus Deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio Evangelii gloriae Christi". In Lege autem mysterium redemptionis latet, et quia est et propter quid est; in Evangelio vero patet quia est, sed latet quoad imperfectos propter quid est.

3. Ad tertium dicendum quod quoad praesentem statum, in quo non potest videri veritas, sicut est veritas illa quae est lux increata, expedit et convenit ut sub similitudinibus proportionalibus nostro intellectui cognoscenda ministretur, sicut dicit B. Dionysius, in Hierarchia angelica. Praeterea, sicut dicit Glossa super illud Matth. 7, 6: "Nolite saucium dare canibus", res abscondita avidius quaeritur, celata venerabilius conspicitur, diu quaesita carius tenetur. Ideo utile est velatio veritatis sub parabolis intelligentiae et memoriae nostrae.

II. Ad aliud vero quod quaeritur de alia differentia umbrae et imaginis, dicendum quod umbra habet figuram rei obscuram et indistinctam, imago vero expressam et distinctam, quia, sicut dicit Augustinus, "imago est expressa similitudo". Sed haec differentia Legis et Evangelii assignatur respectu futurae gloriae, cuius gloriae Lex habuit figuram obscuram et indistinctam in remotissimo vestigio, Evangelium vero habet imaginem, hoc est similitudinem expressam et distinctam in exemplo. Unde Augustinus, Contra Faustum: "Quid nobis promittitur nisi vita aeterna ex resurrectione a mortuis? Hoc autem iam completum est in illa carne quodVerbum factum est; et quod fidelibus promittitur in iudicio, iam completum estin exemplo".

III. Ad ultimum quod quaeritur de illa differentia promissionis et exhibitionis, iam patet responsio. Nam haec differentia attenditur respectu gratiae, quae in Lege promittitur et in Evangelio exhibetur. Tamen in Evangelio nihilominus est promissio gloriae, quae, etsi non sit exhibita vel completa in mystico Christi corpore, est tamen iam completa et exhibita in capite: "Unde et securi expectamus Salvatorem nostrum Iesum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae", Philipp. 3, 20—21.

PrevBack to TopNext