III, P. 2, Inq. 4, T. 1, Q. 6, M. 2, C. 3
III, P. 2, Inq. 4, T. 1, Q. 6, M. 2, C. 3
DE DIFFERENTIA LEGIS ET EVANGELII QUANTUM AD SEVERITATEM.
Consequenter quaeritur de differentia Legis et Evangelii quantum ad severitatem, secundum quam assignantur differentiae irae et misericordiae, timoris et amoris, servitutis et libertatis: ira, timor, servitus ad Legem, misericordia, amor, et libertas ad Evangelium, sicut supra declaratum est.
Contra: 1. Severior est comminatio et inflictio poenae aeternae quam temporalis; sed in Evangelio est comminatio poenae aeternae, Matth. 3, 12: "Paleas comburet igneinexstinguibili", et 25, 41: Ite "in ignem aeternum" ; in Lege vero est comminatio poenae temporalis ut damnificationis rerum vel flagellationis seu afflictionis corporum; ergo severius est Evangelium quam Lex; ergo Evangelium magis debet dici lex irae quam lex Moysi.
2. Item, incomparabiliter timor Dei excedit timorem hominis; sed in Evangelio suadetur timor poenae inferendae a Deo; unde: "Ipsum timete, qui potest corpus et animam perdere in gehennam", Matth. 10, 28 et Luc. 11 ; in Lege timor poenae, quae, ut frequenter, infertur ab homine, scilicet iudice, Exod. 21: "Maleficas non patieris vivere", et huiusmodi; ergo Evangelium potius debet dici lex timoris quam lex Moysi.
3. Item, in Evangelio est poena spiritualis separationis a communione fidelium "in interitum carnis", I Cor. 5, 5, in iudicio Apostoli de fornicatore; in Lege vero poena corporalis, et acerbior, quae ibi determinetur, est separatio a communione viventium, per mortem videlicet. Si ergo bonum animae et spirituale est incomparabiliter melius corporali, ademptio spiritualis boni est incomparabiliter maius damnum ademptione corporalis boni; severior igitur est iustitia Evangelii quam Legis.
4. Item, si dicatur quod duplex sit status hominum, carnalium et spiritualium, carnalibus apparet severior poena temporalis quam aeterna, et timor humanus quam divinus, et corporalis poena plus quam spiritualis, spirituali vero e contrario; simpliciter autem quod in sensu cadit hominum carnalium universalius seu generalius timetur - contra: simpliciter severior est poena aeterna temporali, et spiritualis corporali ; praeterea, severior est poena aeterna et spiritualis homini spirituali quam poena corporalis et temporalis homini carnali; simpliciter igitur severior est poena Evangelii quam Legis.
5. Item, amor carnalis facilius et ferventius allicit carnalem quam amor spiritualis hominem spiritualem; item, amor qui generatur intuitu beneficiorum universalius et prius attrahit quam amor aggeneratus ex intuitu boni quia bonum. Cum ergo Lex ex promissione temporalium et exhibitione beneficiorum generet in affectu carnali amorem carnalem et in affectu hominis boni amorem debitum, lex Moysi erit amplius dicenda lex amoris quam lex Evangelii. — Item, differentia ista Legis et Evangelii aut accipitur simpliciter aut quoad aliquos. Si simpliciter, lex Evangelii magis erit lex timoris, cum illud quod ipsa comminatur sit magis timendum. Si quoad aliquos et plures, lex Moysi magis erit amoris, cum illud quod ipsa promittit vel illud quo allicit, affectum plurium moveat ad amorem.
6. Item, si dicatur quod Evangelium dicitur lex amoris, quia secundum rectam rationem amplius debet allicere ad amorem, eo quod praecipit pertectam caritatem — contra: perfecta caritas, qua nulla perfectior, est diligendo Deum "ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente". Si ergo talis caritas praecipiatur in Lege, Deuter. 6, 5: "Diliges Dominum Deum tuumex toto corde tuo" etc., lex Moysi erit lex perfectae caritatis. Non est ergo differentia Legis et Evangelii, ut in Lege sit timor, in Evangelio amor.
Respondeo: Dicendum quod lex Moysi recte dicitur lex timoris, irae et servitutis. Lex irae dicitur, quia in poenis habuit districtionem, raram vero miserationem; unde ad Rom. 4, 15: "Lex iram operatur", id est "poenam" ; ad hoc enim data est ut reos taceret temporali poena, scilicet dentem pro dente etc., Exod. 21, 24. Lex vero timoris dicitur, quia plurimas habet comminationes, paucas promissiones, sicui patet ex serie Legis. Lex vero servitutis dicitur, quia in commonitionibus praeceptorum semper pro ratione supponit dominium divinae maiestatis; unde ad praecepta supponitur hoc facite, et hoc "ego sum Dominus", ut Exod. 20, 1, quasi diceret: ego dominator et vos servi, et ideo estis obnoxii meis obedire mandatis. — Evangelium vero recte dicitur lex misericordiae, lex amoris, lex libertatis. Lex misericordiae seu clementiae dicitur, quia in poenis Legis habet misericordiam et relaxationem; unde et mulieri deprehensae in adulterio dicitur: "Vade et amplius noli peccare", Ioan. 8, 11. Lex vero amoris dicitur, quia plurimas habet promissiones, raras comminationes, sicut patet ex serie Evangelii; promissionibus autem generatur amor. Lex vero libertatis dicitur, quia in monitionibus praeceptorum pro ratione supponit gratiam divinae paternitatis: unde, Luc. 6, 36, postquam dixit: "Estote misericordes", et: "Benefacite" et "diligiteinimicos vestros", subiunxit: "Ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis est", quasi dicat: hoc tacite in libertate filiali, non in obnoxietate servili, intuitu paternitatis, non intuitu dominationis. Propterea dicitur, ad Rom. 8, 15: "Non accepistis spiritum servitutis in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater". Praeterea, approprianda specialiter, Lex in praeceptis iudicialibus habet iram per districtionem punitionis, in praeceptis moralibus timorem per multitudinem comminationis; in praeceptis vero caerimonialibus servitutem, quia data sunt in onus superborum, sicut dicit Augustinus ; et etiam per intuitum et pavorem divinae dominationis; et de onere caerimonialium dicit B. Petrus, Act. 15, 10: Hoc est onus "quod neque nos neque patres nostri portare potuimus" ; et ad Gal. 5, 1: "Nolite iterum iugo servitutis contineri".
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo quod obicitur dicendum quod, quamvis districtior sit comminatio poenae aeternae quam temporalis, non tamen severius est Evangelium, quod comminatur poenam aeternam, Lege, quae comminatur poenam temporalem. Et hoc est, quia Lex sic comminatur poenam ut de praesenti inferendam et poenitenti non remittendam; Evangelium vero sic comminatur poenam aeternam ut in futuro inferendam et paenitenti animae remittendam. Ideo in Lege est comminatio sine miseratione, et ideo comminatio terroris ; in Evangelio vero comminatio cum miseratione, et ideo comminatio talis est amoris.
2. Ad secundum dicendum quod intentio Legis non est ex poenis inducere timorem humanum, immo timorem divinum, sed per temporale supplicium; unde Deuter. 6, 13: "Dominum Deum tuum timebis" ; et Eccle. ultimo, 13: "Finem loquendi omnes pariter audiatis", supple in Lege, "Deum time". Unde respondendum ad illud quod ponit per interemptionem.
3. Ad tertium dicendum quod, quamvis in Evangelio inferatur poena spiritualis, non tamen infertur delinquenti, si et malitia resipiscat et constet quod poeniteat. In Lege poena delinquenti infertur, nec per poenitentiam relaxatur, et ideo Lex severa est in puniendo, quae poenitenti non parcit. Evangelium vero lex pietatis est seu misericordiae, quae omni poenitenti parcit. Nec est contra hoc oppositio de poena quae infertur a saeculari potestate, sicut supra declaratum est, tractatu De poenis iudicialium praeceptorum.
4. Ad quartum vero patet responsio ex iam dictis. Nam non solum per comparationem poenae ad poenam aut per comparationem hominis carnalis et spiritualis assignantur praedictae differentiae, sed per comparationem legis ad legem quoad punitionem, quoad comminationem, quoad munitionem, et praeterea per comparationem quae est ad rationes iudicialium, moralium, caerimonialium praeceptorum.
5. Ad quintum quod quaerit de amore, dicendum quod proprie promissio Legis non generat amorem carnalem, sed amorem initialem, qui quidem respectu Dei concipitur ex temporalibus beneficiis. Carnalis enim amor non potest dici proprie respectu Dei nisi extenso nomine: talis enim amor est ex vitio diligentis, non ex intentione benefacientis. Praeterea, comparatus amor carnalis amori caritatis, cedit et minor est amore caritatis, sicut dicitur super Psalmum: "Bonum mihi lex oris tui super millia auri et argenti", ubi dicit Glossa quod "caritas plus diligit Deum quam cupiditas aurum vel argentum". Praeterea, amor ex beneficiis spiritualibus et aeternis excedit incomparabiliter amorem introductum ex beneficiis corporalibus et transitoriis. Propterea manifestum est quod non poterit dici lex Moysi lex amoris quemadmodum lex Evangelii, quae introducit amorem caritatis et amorem conceptum ex beneficiis spiritualibus et aeternis sive ex intuitu ipsius summae bonitatis. Praeterea, cum lex Moysi plura contineat unde generetur terror quam unde concipiatur amor, e contrario vero lex Evangelii, manifestum est quod lex Moysi lex timoris est, Evangelium vero lex amoris. Et per hoc patet responsio ad sextum.
6. Ad ultimum quod quaeritur de perfecto amore, qui praecipitur in Lege, solent respondere quod hoc non est nisi in Deuteronomio, quae est secunda lex et figura Evangelii; tamen ratio huius, quamvis declarata sit quodam modo in superioribus, Quaestione utrum post lationem legis Moysi ferenda esset lex Evangelii, inferius magis patebit.
On this page