III, P. 2, Inq. 4, T. 1, Q. 6, M. 2, C. 5
III, P. 2, Inq. 4, T. 1, Q. 6, M. 2, C. 5
DE DIFFERENTIA LEGIS ET EVANGELII QUANTUM AD REMUNERATIONEM.
Postea quaeritur de differentia Legis et Evangelii quantum ad remunerationem, pro qua dicit Isidorus, in libro Differentiarum, quod in Lege "promissiones temporalium continentur, in Evangelio vita aeterna promittitur".
Contra: 1. Ad Hebr. 11, 13, dicit Apostolus de Patribus Veteris Testamenti quod "iuxta fidem defuncti sunt omnes, nonacceptis repromissionibus, sed a longe aspicientes" etc., et dicit Glossa quod "sperabant sibi promitti caelestia, non terrena". Unde ibidem in textu sequitur: "Confitentes, quia peregrini sunt super terram, significant se patriam inquirere", sicut dicit Glossa: "Hoc est, confitebantur se non esse de hoc mundo, et dant intelligi quod aliam quaerunt patriam". Quae autem sit illa, subditur in textu: "Nunc autem meliorem appetunt, id est caelestem". Ex quo relinquitur quod in Lege Moysi promittebantur caelestia sive expectabatur remuneratio in caelis.
2. Item, ad Gal. 3, 16: "Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius", hoc est, "in uno" semine, "qui est Christus". Si ergo hae promissiones respiciunt promissiones Legis, promissiones autem istae non sunt terrenae, sed caelestes, relinquitur quod in Lege est promissio caelestium et aeternorum.
Respondeo: 1-2. Secundum quod dicitur ad Rom. 5, 20, super illud "Lex subintravitut abundaret delictum", in populo Iudaeorum "tria erant genera hominum: duri, insipienteset perfecti. Iis omnibus data est Lex, sed non pro omnibus. Data est duris in flagellum, insipientibus in paedagogum, iustis in signum". Secundum hoc ergo dicendum quod in Lege erant comminationes poenae irremediabilis quoad duros; in Lege erant promissiones boni temporalis, quibus allecti ad amorem benefactoris Dei attraherentur insipientes; in Lege vero erant significationes aeternorum bonorum quoad iustos et perfectos. Praedicta ergo differentia attenditur in Lege quantum ad litteralem sensum, qui respicit imperfectos. Obiecta vero in contrarium accipiuntur secundum spiritualem intelligentiam et significationem Legis, quae respiciebat perfectos.
On this page