III, P. 2, Inq. 4, T. 1, Q. 6, M. 2, C. 4
III, P. 2, Inq. 4, T. 1, Q. 6, M. 2, C. 4
DE DIFFERENTIA LEGIS ET EVANGELII QUANTUM AD BONITATEM.
Quaeritur postea de differentia Legis et Evangelii quantum ad bonitatem, secundum quam differentiam dicitur lex Moysi imperfecta et lex factorum et lex occidens et continere praecepta non bona, e contrario vero lex Evangelii dicitur lex perfecta et prohibere animum, sive lex fidei, lex spiritus et lex continens praecepta bona.
ARTICULUS I.
Quare dicatur lex Moysi lex imperfecta, Evangelium lex perfecta.
Ad primam differentiam dicitur expresse, ad Hebr. 7, 19: "Nihil ad perfectum adduxit Lex", ut dictum est.
Contra: 1. Augustinus, Contra Faustum: "Christus non venit "Legem salvere, sed adimplere", Matth.5, 17, non ut Legi adderentur quae deerant, sed ut fierent quae scripta erant". Si ergo Evangelium non addit aliquid quod desit Legi, ergo perfecta est Lex sicut Evangelium nisi solum quoad observantiam; defectus autem observantiae non est imperfectio legis, sed imperfectio hominum, quibus lex data est.
2. Item, Ezech. 1, 16 dicitur: "Rota in rota" ; Gregorius: "Vetus in Novo et Novum in Veteri". Si ergo Novum est in Veteri, ergo pertectio Evangelii est in Lege; ergo aeque perfecta est Lex sicut Evangelium; ergo non differunt Lex et Evangelium per perfectum et imperfectum.
Respondeo: Dicendum quod de perfectione et imperfectione quoad Legem et Evangelium nos possumus loqui generali sermone et appropriato. Generali sermone, non distinguendo in Lege inter praecepta sacramentalia et caerimonialia et iudicialia et moralia; appropriate vero sermone, distinguendo ista in Lege. Et secundum hoc non inconvenienter, comparando Evangelium ad Legis sacramentalia, appropriabitur prima differentia Legis et Evangelii, quae attenditur quantum ad virtutem, quia sacramentum Legis infirmum est ad iustificationem, sacramentum vero Evangelii virtuosum. — Comparando ad caerimonialia, appropriabitur secunda differentia, quae est quantum ad veritatem, quia in caerimonialibus est veritas velata et obumbrata, quae in exhibitione gratiae Evangelii est revelata. - Item, comparando ad praecepta iudicialia appropriabitur tertia differentia, quae attenditur quantum ad severitatem, quia in iudicialibus districtio est severitatis, in Evangelio vero est mitigatio severitatis. — Comparando vero ad moralia, appropriabitur quarta differentia, quae attenditur quantum ad bonitatem, quia in moralibus Legis est imperfectio bonitatis, in moralibus vero Evangelii perfectio bonitatis. Unde Matth. 5, 20, super illud: "Nisi abundaverit iustitia vestra" etc., Glossa: "Plenius aguntur quae praemissa sunt ad inchoationem, cum fuerint addita ad perfectionem moralium praeceptorum". Sermone vero generali praedictae differentiae generaliter attenduntur quoad Legem, non distinguendo inter praecepta, prout dictum est.
Secundum hoc ergo respondendum dicendo quod Lex potest considerari dupliciter: secundum formam editionis et secundum potestatem rationis. Secundum formam editionis Lex universaliter imperfecta est respectu Evangelii, sicut supra in parte declaratum est, Quaestione utrum praeter legem Moysi lex Evangelii requiratur, et infra amplius ostendetur Quaestionibus de additionibus Legis ad Evangelium et impletione Legis per Christum.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod dicit Augustinus quod Evangelium non addit Legi quod ei deest, dicendum quod loquitur de Lege quantum ad potestatem rationis, secundum quam perfectio Evangelii includitur in Lege, non quantum ad formam editionis. Et exemplum est in figura incisionis: cum enim lignum inciditur et in ipso imago figuratur, educitur figura in actualitatem et apparet actu quae prius erat secundum possibilitatem et latebat virtute. Sicut ergo non dicitur iacta additio ligno ex figuratione imaginis quantum ad potestatem, sed solum quantum ad actualitatem, sic intendit dicere Augustinus quod non est additio Evangelii ad Legem quantum ad potestatem, sed quantum ad actualitatem. Unde in Lege est quasi imago boni cooperta proposita animae, iuxta illud, ad Hebr. 10, 1: "Umbram habens Lex, non ipsam imaginem" ; Evangelium vero habet imaginem boni expressam et apertam, quod fit per subtractionem superfluitatis caerimonialium et figuralium praeceptorum et distinctionem moralium.
2. Ad secundum similiter intelligendum quod perfectio Evangelii est in Lege, respiciendo ad potestatem rationis Legis, non ad formam editionis. Et exemplum huius est, quia sicut differentia est in genere potestate, non actu, ut dicit Philosophus, sic perfectio Evangelii in Lege. Sicut autem differentia addita generi trahit ipsum in actum speciei, et est ista additio quantum ad actualitatem, non quantum ad potestatem, sic perfectio bonitatis in Lege est in ratione quadam generali, et in actum et speciem educitur per additionem Evangelii.
ARTICULUS II
Quare dicatur Lex Moysi lex factorum, Evangelium lex fidei.
Deinde quaeritur circa positam differentiam, Rom. 3, 27, quia lex Moysi dicitur lex "factorum", Evangelium lex "fidei".
1. Nam obicit Haymo, ibidem in Glossa: "Lex Evangelii, etsi non habeat opera veterum sacramentorum, ut circumcisionis atque ceterorum, habet tamen opera in sacramentis suis huictempori congruis" ; et habet opera misericordiae in moralibus praeceptis; ergo lex Evangelii debet dici lex factorum sicut lex Moysi.
2. Item, si dicatur lex Moysi lex factorum, ea ratione qua dicitur ad Philipp. 3, 9, super illud: "Iustitiam, quae ex fide est", Glossa: "Iustitiam non veram, quae ex Lege est, quae manus comprimit, non animum, quae timore, non amore servire facit" ; secundum hoc ergo lex Moysi dicitur lex factorum, quia respicit opera, lex vero Evangelii non dicitur lex factorum, quia non respicit opera, sed voluntatem - contra: Augustinus, in Quaestionibus Novi et Veteris Testamenti, assumens illud Apostoli ad Rom. 3, 20: "Per Legem non iustificabitur omnis homo apud Deum", dicit quod sic inquit "solam Legem non iustificare homines apud Deum sicut nec sola fides, exceptis bonis operibus, commendat apud Deum". Sicut ergo legi Moysi ad iustificationem necessaria erat fides — unde Augustinus, ibidem, dicit de Patribus Veteris Testamenti quod "addiderunt temporali iustitiae" Legis, quae scilicet est in Lege, "iustitiam fidei" — ita Legi fidei ad iustitiam veram necessaria sunt opera bona, Iac. 2, 17: "Fides sine operibus mortua est". Lex igitur Evangelii lex factorum dicenda est sicut lex Moysi. Respondeo: Dicendum quod lex Moysi dicitur lex factorum, quia indicat libero arbitrio hominis quid faciat, sed non indicati, cum homo impotens sit per liberum arbitrium, gratiam Dei, per quam illud iacere valeat. Lex autem Evangelii per dictamen fidei gratiam Christi indicat, per quam homo explere poterit quidquid Deus iubeat. Et hoc est quod dicit Augustinus, in libro De spiritu et littera: "Per legem operum dicit Deus homini: Fac quod iubeo; per legem fidei dicit homo Deo: Da quod iubes. Ideo enim iubet Lex, ut admoneat quid faciat; fides ut cui iubetur, si non potest, sciat quid petat", videlicet gratiam. Et propter hoc ibidem dicit Augustinus quod Lex "mandatum bonum habet, littera demonstrante, non spirituadiuvante".
ARTICULUS III
Quare dicitur lex Moysi lex occidens, Evangelium lex vivificans.
Postea quaeritur de alia differentia qua dicitur quod lex Moysi est occidens, lex Evangelii lex vivificans, iuxta illud, II Cor. 3, 6: "Littera occidit, Spiritus autem vivificat".
Dicit autem Augustinus, in libro De spiritu et littera, quod "non aliam vult Apostolusintelligi litteram quam Decalogum, in illis duabus tabulis scriptum". Improbat autem Augustinus, qui dicit: Non potest intelligi de figuralibus praeceptis quod dicit Apostolus "littera occidit", hoc modo ad Rom. 7, 7: "Concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret: Non concupisces" ; et postea subditur: "Occasione occepta, peccatum per mandatum seduxitme, et per illud occidit". Ecce quod haec littera occidit; nihil autem figurate dicitur, cum dicitur "non concupisces", sed secundum litteram solum. Et constat quod illud est mandatum Decalogi; mandatum ergo Decalogi est littera occidens.
Secundum hoc ergo obicitur: 1. Si Decalogus dicitur occidere, aut hoc est in quantum observatus, quod esse non potest, quia observans Decalogum facit illud quod debet; talis autem meretur vivificari, non occidi. Aut in quantum non observatus, et si hoc, eadem ratione et Evangelium, quia non observans Evangelium meretur occidi aeternaliter.
2. Item, cum dicitur Decalogus littera occidens, aut dicitur per causam aut per occasionem aut per ostensionem. Quod per causam, videtur, ad Rom. 7, 6: "Nunc autemsoluti a Lege mortis" etc., Glossa: "A Lege, quae est causa "mortis"". — Contra: Ad Rom. 7, 12: "Lex quidem sancta et mandatum sanctum, iustum et bonam", Glossa: " "Iustum", iustificans peccatorem; "bonum", id est utile, vitam acquirens". Si ergo est vitam acquirens, ergo causa est vitae, non mortis.
3. Quod per occasionem, videtur per textum ad Rom. 7, 11: "Occasione accepta, peccatum per mandatum seduxit me, et per illud accidit". — Contra: Secundum hoc enim videtur quod simili ratione littera evangelica est occidens, quia quaelibet opera iustitiae, de quibus loquitur Evangelium, quando non referuntur ad Deum, sunt occasio aeternae mortis; ergo secundum hoc Evangelium erit littera occidens. Unde Augustinus, De civitate Dei: "Virtutes, cum referuntur ad se ipsas nec propter aliud expetuntur, inflatae atque superbaesunt, et ideo nec virtutes, sed vitia iudicandae sunt".
4. Quod autem per ostensionem intelligatur, videtur per illud quod habetur ad Rom. 5, 20: "Lex subintravit, ut abundaret delictum", Glossa: "Id est, ad hoc data fuit ut per eam abundantius cognosceretur delictum. Si enim Lex non fuisset, peccatum lateret; sed per Legem genera peccatorum et praevaricationis crimen homo cognovit". Secundum hoc ergo dicitur Decalogus littera occidens, id est peccatum, quod est causa mortis, ostendens. — Contra: Secundum hoc, Evangelium est littera occidens, quia ostendit peccatum et generalius et evidentius quam Lex; peccata autem sunt mortis aeternae causa; non videtur igitur Lex et Evangelium differre in moralibus, quia ibi est littera occidens, hic vivificans.
5. Item, si littera Legis occidit, sed quod occidit contrarium est saluti; Lex igitur videtur contraria saluti; et si Decalogus intelligatur littera, videtur Decalogus saluti contrarius.
Respondeo: Littera occidens potest intelligi de Lege quantum ad iudicialia praecepta et quantum ad moralia. Quantum ad iudicialia intelligitur per causam, et de occisione corporali; unde, "littera occidit", quia in iudicialibus Lex malos occidere praecipit, Exod. 22, 18: "Maleficos non patieris vivere". — Quantum vero ad moralia dicitur Lex littera occidens quatuor modis: per ostensionem, per occasionem, per defectum, per praevaricationem. Per ostensionem, quia ostendit peccatum, quod occidit, Rom. 7, 7: "Non cognovi peccatum nisi per Legem". - Per occasionem dupliciter: prohibendo, innotescendo. Prohibendo enim auget peccati desiderium, secundum quod dicitur ad Rom. 7, 8: "Occasione accepto, peccatum per mandatum operatum est in me amnem concupiscentiam", Glossa: "Aucta est concupiscentia prohibitione Legis". Innotescendo, quia faciendo peccatum cognosci, in peccantibus augetur contemptus Dei et ita peccatum. Unde Augustinus, super illud "littera occidit", dicit: "Apparet litterae vetustatem, si desit novitas spiritus, reos facere potius homines cognitione peccati quam liberare a peccato; unde: "Qui apponit scientium, apponit dolorem"", Eccle. 1, 18. Sic ergo innotescendo peccatum, facit scienter peccare, Luc. 12, 47: "Servus" sciens "voluntatem domini, etnon" faciens, "vapulabit multis". Sic ergo dicitur Lex occidere per occasionem prohibendo, innotescendo. — Item, per detectum, quia, sicut dicit Augustinus, in libro De littera et spiritu, Lex "mandatum bonum habet tantum in littera demonstrante, non in spiritu adiuvante". Quia ergo Lex non habet adiuvantem spiritum, hoc est gratiam, quod iubet fit solo timore, non amore, et ita culpabiliter. Et hoc est quod dicit Augustinus, in libro De spiritu et littera: "Littera sine adiuvante spiritu occidit; cum vero adest vivificans spiritus per caritatem, hoc ipsum intus facit diligi quod foris scriptum Lex faciebat timeri". Sine spiritu autem "fit timore poenae, et ita serviliter" et culpabiliter. — Item, per praevaricationem dicitur occidere metaphorice, quia non observantes digni sunt morte sive indigni vita. Et hoc est quod dicit Augustinus, super illud littera occidit: "Praecepta ista tam sunt utilia facienti et salubria, ut nisi quis ea fecerit, salutem habere non possit".
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur quod pari ratione Evangelium non observatum est littera occidens, dicendum quod non sequitur. Nam Lex praecipit observantiam, non tamen praebet adiutorium ad observantiam; Evangelium vero praecipit observantiam et praebet adiutorium ad observantiam. Primo, in quantum disponit ad caritatem per affectum amoris, quod non facit Lex; unde, sicut dicit Augustinus, in libro De littera et spiritu, statim adest vivificans spiritus. Secundo, in quantum ostendit homini propriam infirmitatem, ut non possit implere sine dono gratiae Dei; unde Augustinus, De littera et spiritu: "Lex dicit: "Non concupisces"; Evangelium dicit sicut illud dicitur: "Cum scirem quod non possum esse continens nisi Deus det", adii Dominum", Sap. 8, 21. Item, per Legem dicit Deus: "Non concupisces" ; per Evangelium vero: "Sine me nihil potestis facere", Ioan. 15, 5. Per Evangelium ergo disponitur anima ad humilitatem et, sicut dicit B. Iacobus 4, 6: "Deus superbis resistit, humilibus dat gratiam". Et ita Evangelium disponendo animam ad amorem et ad humilitatem, ad quam sequitur collatio gratiae a Deo, per quam digne observatur Decalogus, praestat adiutorium ad observantiam, quod non facit Lex, quae disponit animam ad timorem et solum excitat liberi arbitrii potestatem. Secundum hoc dicit Isidorus, in libro Differentiarum: "Praecepta legalia comparatione Evangelii "non bona"dicuntur, quia quod praecipiunt non perficiunt; gratia veroEvangelii et exterius imperat, et interius, ut perficiatur, iuvat".
2. Ad secundum quod obicitur, quod dicitur Lex causa mortis, dicendum quod illud dicitur quantum ad iudicialia, quae, praecipiendo occisionem malorum, mortis sunt causa. Non sic autem est in iudicialibus Evangelii, quemadmodum supra ostensum est, Quaestione de differentia quantum ad severitatem.
3. Ad tertium quod obicitur de occasione, quod pari ratione Evangelium occidit, dicendum quod non. Nam occasio peccandi, quae per prohibitionem est, non est ubi adest adiuvans gratia ad vitandum quod prohibetur vel ad faciendum quod iubetur; sed quando deficit adiuvans gratia, tunc prohibitio augendo peccati desiderium est occasio mortis. Et hoc est quod dicitur ad Rom. 5, 20: "Lex subintravit, ut abundaret delictum", ubi dicit Augustinus: "Per Legem dicitur abundare delictum, non quia Lex delictum iuberet, sed quia, eo quod gratia ibi non erat, auctum est ex prohibitione desiderium, et tunc quasiex propria virtute factum est grande vitium. Sic ergo abundavit peccatum, quia concupiscentia ex prohibitione ardentior est facta".
4. Ad quartum quod obicit de ostensione, quod similiter dicetur Evangelium littera occidens, dicendum quod non. Nam Evangelium sic ostendit peccatum, ut etiam monstret gratiam requirendam, qua possit vitari peccatum et fieri bonum. Unde, sicut dicit Augustinus, in libro De spiritu et littera, in Lege "dicit Deus homini: Fac quod iubeo" ; in Evangelio "vero dicit homo Deo: Da quod iubes".
5. Ad ultimum dicendum quod non sequitur lex occidit, ergo non est salutaris vel bona, quemadmodum non sequitur scientia inflat, ergo non est bona. Unde dicit Glossa, super illud "littera occidit": "Sicut scientia cum caritate prodest, sine caritate vero occidit, quia inflat, ita Lex sine gratia occidit, cum sit virtus peccati, I Cor.15, 56, non tamen mala est. Multa enim sunt quibusdam noxia, quamvis non sint mala". Dicendum igitur quod, cum de Decalogo dicitur sive de Lege "littera occidit", hoc non dicitur per causam efficientem, sed per occasionem principaliter, per consequens vero aliis modis quibus dictum est. Unde Hieronymus super illud ad Rom. 7, 12—13: "Mandatum quod est bonum, factum est mihi mors? Absit": "Non enim ex ipsa Lege mors, sed ex vitio hominis, quia non Lex, sed fames est efficiens causa mortis, qui bonam rem vertit in malum. Sicut enim medicina non est causa mortis, si ostendat venena mortifera, licet iis mali homines abutantur ad mortem suam vel aliorum, sic Lex, quae venena peccatorum demonstrat et hominem libertate sua abutentem quasi freno cohibet et composito gressu incedere docet, non est efficiens causa peccati, sed potius vitium hominis, id est fomes".
ARTICULUS IV.
Quare dicatur Lex habere praecepta non bona, Evangelium vero bona.
Consequenter quaeritur de illa differentia, qua dicit Isidorus: "Evangelium habet praecepta bona, Lex praecepta "non bona", sicut illudubi Deus Israelitarum cupiditatem spoliis Aegyptiorum satiari permisit".