III, P. 2, Inq. 4, T. 1, Q. 7
III, P. 2, Inq. 4, T. 1, Q. 7
DE CONTINENTIA EVANGELII IN LEGE.
Consequenter quaeritur de continentia Evangelii in Lege. Et haec quaestio pertinet ad convenientiam Legis et Evangelii.
Ad quod sic: a. Ezech. 1, 16: "Aspectus rotarum, et Opera earum quasisit rota in media ratae", Gregorius: " "Rota in rota", Novum Testamentum in Veteri". Et iterum, ibidem dicitur quod in Novo Testamento Vetus spiritualiter semper tenetur. Evangelium igitur continetur in Lege et Lex in Evangelio.
17. Item, Gregorius, ibidem: "Quod Lex praedicat, hoc etiam Prophetae; quod Prophetae annuntiant, [hoc exhibet] Evangelium, hoc et Apostoli praedicant per mundum". Ergo quod est in Lege et Prophetis, est in Evangelio et e converso.
Contra: 1. Ad Gal. 3, 12: "Lex non est ex fide", Glossa: "Lex nihil praecipitcredendum, sed operandum". Ergo in praeceptis Legis non continentur credenda; sed credenda continentur in Evangelio; ergo Lex non continet quidquid continet Evangelium.
2. Item, dicit Augustinus, in libro De vera religione, iuxta illud Matth. 5, 19: "Qui solverit unum de mandatis istis minimis", id est unum de mandatis Legis, quod mandata Legis sunt minora, in Evangelio maiora. Si ergo in eo quod est minus non potest contineri illud quod est maius, praecepta Evangelii non continentur in praeceptis Legis; ergo nec Lex continetur in Evangelio.
3. Item, sicut dicit Augustinus, Lex se habet ad Evangelium sicut quod est in inchoatione ad suam perfectionem, Matth. 5, 20: "Nisi abundaverit" etc., Glossa: "Plenius aguntur praemissa ad inclinationem, cum fuerint addita ad perfectionem". Si ergo nulla perfectio est in sua inchoatione, ergo nec Evangelium est in Lege.
4. Item, omne quod addit ad aliud, in quantum addit, non est in illo; sed Evangelium addit ad Legem; unde Augustinus, exponens illud Matth. 5, 17: "Non veni Legem solvere, sed adimplere" ; dicit: "Legem adimplere est manentibus praeteritis mandatis nova addere. Verbi gratia: "Audistis, quia dictum est antiquis: Oculum pro oculo; ego autem dico vobis, non resistere malo". Hoc fuit adimplere: non enim Legem destruxit, sed potiora addidit". Ergo, quantum ad addita, Evangelium non continetur in Lege.
5. Item, si dicatur quod Evangelium continetur in Lege sicut signatum in signo et Lex in Evangelio sicut signum in signato — contra, Augustinus: "Signum est quod se sensui subicit et aliud intellectui relinquit" ; signum igitur omne est faciens cognoscere signatum. Si ergo Lex non est faciens cognoscere Evangelium, sed magis e converso, quia Lex comparatur ad Evangelium ut umbra ad lucem, Hebr. 10, 1: "Umbram habens futurarum bonorum", lux autem facit cognoscere umbram, non e converso, Lex igitur non faciet cognosci Evangelium, sed magis e converso; non igitur se habet ut signum.
Respondeo: Est comparatio Legis ad Evangelium secundum moralia et secundum figuralia. Secundum figuralia comparatio est Legis et Evangelii sicut figurae et figurati sive signi et signati, et sicut figuratum est in figura seu signatum in signo, sic Evangelium in Lege. Unde Augustinus, I libro Contra adversarium Legis ei Prophetarum: "Novum Testamentum in Veteri est figuratum, et Vetus in Novo est revelatum". Inde etiam dicit Gregorius, super Ezech. 1, 16: "Rota in media rotae": "Quid est enim quod, Adam dormiente, Eva formatur, nisi quod, Christo moriente, Ecclesia formatur?" - Secundum moralia est comparatio Legis ad Evangelium sicut herbae ad fructum et perfectibilis ad perfectum; unde sicut diceretur fructus esse in herba potestate, non actu, sic Evangelium in Lege quantum ad moralia. Unde secundum hoc dicitur, Marc. 4, 26-27: "Sic est regnum Dei, quemadmodum si iaciat hamo semen super ferrum, et semen germinet et crescat": "Ultroenim terra fructificat primo herbam, deinde spicam, deinde plenum fructum in spica". Nota ergo quod lex naturalis est sicut semen, lex Moysi sicut herba supercrescens, Evangelium sicut fructus. Et hoc est quod dicit Glossa super illud 5, 20: "Lex subintravit" etc.: "Data est Lex in adiutorium humanae naturae, ut quia naturae quodam modo inserta sunt iustitiae semina, adderetur Lex, cuius auctoritate et ministerio ingenium naturale proficeret ad fructum iustitiae faciendum". Semen ergo est "non facias alli" etc.; quod ex hoc supercrescit velut herba est "non occides, non moechaberis" ; fructus vero perfectus non irasceris, non videris "mulierem ad concupiscendum".
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo quod obicit quod Lex nihil praecipit credendum, dicendum quod illud intelligitur, non quia credenda non contineantur in Lege, sed quia non continentur in Lege explicite, sed implicite, vel secundum illam rationem qua dicitur, ad Rom. 3, 27: "Exclusa est gloriatio tua. Per quam legem? Factorum? Non, sed per legemfidei", Glossa Haymonis: "Lex Moysi dicitur operum seu "factorum", quia in mandato imperabat, sed gratiam faciendi non praestabat; lex Evangelii dicitur "fidei", quiaopera quidem mandat, sed credendo impetrat ut fiant". Unde secundum hoc dicit Augustinus, in libro De spiritu et littera: "Per legem operumdicit Deus homini: Fac quod iubeo; per legem fidei dicit homo Deo: Da quod iubes". Hac ergo ratione dicitur Lex nihil mandare credendum, sed operandum.
2. Ad secundum dicendum quod in eo quod est minus continetur quod est maius potestate, quamvis non actu, sicut herba in semine et in herba spica, et hoc modo, ut dictum est, Evangelium continetur in Lege.
3. Ad tertium similiter dicendum. Nam perfectio non est in sui inchoatione actu, est tamen in ea potestate sicut fructus in semine.
4. Ad quartum dicendum quod Evangelium dicitur addere Legi quantum ad litteram Legis, non quantum ad sensum Legis; unde illud quod additur in Evangelio, etsi non contineatur in Legis littera, continetur tamen in Legis sensu. Unde Augustinus, in Quaestionibus Novi et Veteris Testamenti, Matth. 5, 38, 39: " "Audistis, quia dictum est antiquis: Oculum pro oculo; ego autem dico vobis, non resistere malo". Non aliud voluit Salvator, quam Lex in sensu habet, sed voluntatem eiusperfecit". Et subdit: "Immutatis ergo Salvator verbis docuit quod saluti prodesset, ut sensum Legis impleret, ut quia timore Legis salvi esse non poterant, per patientiam victi emundarentur sese corrigentes".
5. Ad ultimum dicendum quod non repugnat Legem esse umbram et Legem esse signum. Differt enim tenebra et umbra: tenebra enim est privatio lucis, umbra vero diminutio lucis ex obiecto alicuius corporis. Nota ergo quod in Lege erat congeries figurarum velut corpus quoddam, ad quam sequebatur diminutio lucis, id est notitiae veritatis, et ideo dicitur umbra, hoc est habens lucem imperfectam et diminutam. Sicut autem habenti oculos debiles prius convenit ut videat in umbra et postmodum, per exercitium oculis confortatis, ut videat in luce, sic intellectui humano, adhuc debili nec Valenti adhuc intueri in luce spirituali Evangelii, principium videndi iuit Legis umbra, et postmodum, confortato visu fidei per testimonia Prophetarum, revelatam gratiam videt in luce Evangelii. Umbra ergo est Lex, hoc est, signum obscurum.
On this page