Text List

III, P. 2, Inq. 4, T. 1, Q. 8

III, P. 2, Inq. 4, T. 1, Q. 8

DE ADDITIONE EVANGELII AD LEGEM.

Quaeritur postea de additione Evangelii ad Legem. Et haec quaestio tere eadem est cum quaestione de impletione Legis per Evangelium et pertinet ad convenientiam Legis et Evangelii.

Ad quod sic: a. Matth. 5, 17: "Non veni Legem solvere aut Prophetas, sed adimplere". Augustinus, in Quaestionibus Novi et Veteris Testamenti: "Non dicit implere se Legem aut Prophetas, sed "adimplere"; adimplere autem non aliud significat quam plene addere. Quid est autemaddere ad Prophetas, nisi culturam Dei sub Trinitatis nomine ordinare?"

b. Item, Legem adimplesse est manentibus praeteritis nova addere, ut puta: "Dictum est antiquis: Oculum pro oculo" etc. "Ego autem dico vobis, non resistere malo". Ergo Evangelium addit ad Legem.

c. Item, super illud Matth. 5, 17: "Non veni solvere Legem" etc., Glossa: "Aut addendo quod minus habet aut implendo quod iubet".

c. Item, ibidem, alia Glossa super illud: "Nisi abundaverit iustitia vestra" etc.: "Id est nisi nonsolum illa minima Legis praecepta feceritis, sed etiam ea quae addo".

Contra: 1. Augustinus, Contra Fausto: "Christus "non"venit "Legem solvere, sed adimplere", non ut chi adderentur quae deerant, sed ut Fierent quae scriptaerant; quod eius verba testantur. Non enim ait: "Iota unum aut unus apex non transibit a Lege, donec"addanturquae desunt, sed ait: "Donec omnia fiant"". Ergo non addit Evangelium Legi.

2. Item, Matth. 5, 11, super illud: "Non veni solvere Legem" etc.: Evangelium est recapitulatio ; sed ubi est recapitulatio, non est additio.

3. Item, ad salutem non sunt necessaria nisi credenda et operanda. Sed credendis nihil additum est, quia, sicut dicit Augustinus, tempora sunt mutata, non fides; nec operandis, quia omnia operando reducuntur ad dilectionem Dei et proximi, Matth. 22, 40: "In iis duobus mundatis universa Lex pendet et Prophetae". Sed iis mandatis nihil additum est, quia ibi praecipitur diligere "Deum ex tam anima et ex fata mente", quo praecepto nihil perfectius in Evangelio mandatur; ergo moralibus Legis nihil est additum.

4. Item, dicit Augustinus et probat, in libro Contra adversarium Legis et Prophetarum, quod "mitiusest "oculum pro oculo, dentem pro dente"homini auferre, ubimensura vindictae, modum non transit iniuriae, quam pro non exhibita humanitate" poenam aeternam inferre. Si ergo iudicium Legis facit primum, Exod. 21, 24, iudicium Evangelii facit secundum, Matth. 21: "Esurivi, et non dedistismihi manducare", ergo non est additio misericordiae per Evangelium ad severitatem Legis, quam additionem ponunt ad Legis iudicialia.

5. Item, ei quod evacuatur nihil omnino additur. Si ergo praecepta caerimonialia Legis per Evangelium evacuantur, ergo praeceptis caerimonialibus per Evangelium nihil additur.

Ex iis ergo relinquitur quod nec moralibus nec iudicialibus nec caerimonialibus praeceptis Legis aliquid per Evangelium additur.

Respondeo: Secundum B. Augustinum est considerare Legem quantum ad sensum et est considerare Legem quantum ad litteram.

Si consideremus Legem quantum ad sensum, distinguemus additionem duplicem: quantum ad innovationem praeceptorum et quantum ad elucidationem praeceptorum. Quantum ad innovationem praeceptorum non addit Evangelium Legi quantum ad sensum. Unde dicit Augustinus, in Quaestionibus Novi et Veteris Testamenti: "Cum dictum est in Evangelio "audistis quia dictum est antiquis: Oculum pro oculo. Ego autem dico vobis, non resistere malo", non aliud voluit quam Lex in sensu habuit". - Quantum ad elucidationem dicendum quod est additio Evangelii ad Legem, et hoc respectu figuralium et respectu moralium. Respectu figuralium, quia intelligentia occulta figurarum manifestatur per Evangelium. Unde Augustinus, in libro De catechizandis rudibus: "In Veteri Testamento est occultatio Novi, in Novo Testamento est manifestatioVeteris". Respectu vero moralium est additio sicut expliciti ad implicitum, quemadmodum ostendit Augustinus, Contra Faustum: "Quia nonintelligebant Iudaei homicidium nisi peremptionem corporis humani, per quam vita privaretur, aperuit Dominus omnem iniquum motum ad nocendum fratri in homicidii genere deputari; unde et Ioannes dicit: "Qui adit fratrem suum homicida est", I Ioan.3, 15. Et quoniam putabant tantummodo corporalem cum femina commixtionem illicitam vocari moechiam, demonstravit Magisteretiam talem concupiscentiam nihil esse aliud".

Item, considerando Legem quantum ad litteram, addit Evangelium Legi, sed differenter quantum ad caerimonialia, quantum ad moralia, quantum ad iudicialia. Caerimonialibus, in quibus promittebatur Christus, sicut dicit Augustinus et Apostolus, fit additio, sicut exhibitio addit promissioni. Et secundum hoc dicit Augustinus, in I libro Contra adversarium Legis et Prophetarum: "Qui recte colit Deum, utriusque Testamenti invenit unum Deum, in illo intelligens promissum, in isto accipiens redditum Christum". — Moralibus vero fit additio quemadmodum addit prohibitio causae vel occasionis ad actum, sive sicut addit prohibitio sive iussio affectus ad prohibitionem effectus. Unde Chrysostomus a, super illud Matth. 5, 22: "Omnis qui irascitur fratri suo" etc. "Qui non irascitur, non accidit; licentiaenim irascendi causa est homicidii. Tolle iram, et homicidium non erit". In hoc ergo quod Evangelium prohibet iram quantum ad litteram, quae est causa vel occasio homicidii, Lex vero quantum ad litteram non prohibet nisi actum, dicens "non occides", Exod. 20, 13, additio est sicut causae vel occasionis ad actum. Similiter dicit Hieronymus super illud: "Diligite inimicos" etc.: "Omnis occasio irae tollitur", dum inimicos diligere iubemur. — Item, moralibus fit additio, sicut iustitia beneficentiae addit iustitiae innocentiae, sive sicut iustitia fidei spiritualis addit iustitiae temporali. Unde Augustinus, in Quaestionibus Novi et Veteris Testamenti: "Lex per Moysen dataiustitiam habebat quidem, sed terrenam, ut servantes Legem iusti essent ad praesens, ut non reifierent; iustus est enim ex Lege quinulli nocet. Unde Apostolus: "Lex", inquit, "non est ex fide, sed qui fecerit ea, vivet in eis", ad Rom.10, hoc est, faciens Legem non morietur, sed vivit ad praesens. Iustitia autem quae ex fide est iustificat homines apud Deum, ut remunerentur in futuro saeculo: addiderunt enim temporali iustitiae iustitiam fidei". — Iudicialibus vero fit additio sicut addit potius et perfectius ad imperfectum, et hoc est quod dicit Augustinus, in Quaestionibus Novi et Veteris Testamenti: "Cum dictum sit antiquis "oculum pro oculo, dico non resistere malo", hoc dicendo non Legem dextruxit, sed potiora addidit, non ut peccare videretur qui se vindicat, sed ut melior sit qui non retribuit", et intellige, qui se vindicat iuste.

Praeterea, sunt modi alii additionis Evangelii ad Legem qui pertinent ad Legis impletionem per Evangelium, de quibus immediate dicetur, cum quaeretur de impletione Legis per Christum.

[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo quod obicit quod Evangelium non addit Legi quae deerant, sicut dicit Augustinus, patet responsio: nam hoc non intelligitur de additione respectu litterae Legis, sed respectu sensus Legis. Additio ergo fit Legi quantum ad litteram per innovationem praecepti, sed non quantum ad sensum, nisi solum per elucidationem. Et hoc est quod dicit Augustinus, in Quaestionibus Novi et Veteris Testamenti: "Dicit Dominus, Matth.5, 21, 43: "Dictum est antiquis: Diliges proximum et odio habebis inimicum"; haec iustitia est", et intellige de odio, quo persequimur vitium, non naturam; "Dominus autem: "Ego", inquit, "dico vobis: Diligite inimicos". Addit utique, quia non destruxit vera, sed ut perfectis potiora mandavit. Inimicus enim, hoc est malus, quia retributione, quae fit iustitia dictante, nec emendarinec corrigi potuit, per amorem et obsequium illum salvum fieri voluit, quod et Lex in sensibus habebat".

2. Ad secundum similiter patet responsio, quia Evangelium dicitur recapitulatio Legis quoad sensum, non quoad litteram, per modum qui dictus est.

3. Ad tertium dicendum quod, quantum ad substantiam fidei, credendis nihil additum est, tamen articulis fidei aliquid additum est, et additio ista est sicut expliciti ad implicitum et determinati ad indeterminatum, ut patet exemplo. Ante tempus Abrahae fuit fides reparationis nostrae, tamen implicita. Postea, aliquantulum fuit explicita Abrahae quod fieret in carne, cum dictum est ei: "In semine tuo benedicentur omnes gentes", Gen. 22, 18, et ita articulus de incarnatione, qui prius erat implicitus, factus est aliquantulum explicitus. Tamen adhuc non erat determinatum utrum incarnatio fieret de viro et muliere, quousque dixit Isaias: "Ecce virgo concipiet", Isai. 7, 14. Item, adhuc non erat determinatus modus per quem Virgo conciperet, quousque dixit angelus: "Spiritus Sanctus superveniet in te". Fides ergo non mutata est, sed tamen additio facta est in fide reparationis articuli ad articulum, sicut expliciti ad implicitum vel magis expliciti ad! minus explicitum. - Similiter dicendum quod moralibus, quantum ad potestatem sensus, nihil additum est, sed, quantum ad rationem litterae, additio facta est per illos modos qui dicti sunt. Unde ad illud quod obicit de praecepto dilectionis Dei "ex toto corde, ex totaanima, ex tota mente", dicendum quod secundum acceptionem litterae, ut a Iudaeis intelligebatur, [intelligebatur] dilectio "ex corde, ex anima, ex mente", ut ex amore declinaretur malum et nihil facerent Deo contrarium Evangelium vero ista accipit, non solum ut ex amore declinetur malum, sed fiat bonum, et totis viribus intentionis affectus humanus feratur in Deum. Unde signanter in Marc. 12, 30 additum est diligere "ex virtute", cum dictum est: "Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde, ex tota anima, ex tota menteet ex tota virtute tua", ut monstretur quod non sufficit diligere "ex toto corde", id est intellectu, declinando errorem; "ex tota anima", id est voluntate, declinando contradictionem; "ex tota mente", id est memoria, vitando oblivionem, sed "ex tota virtute", addendo bonam operationem et rectam in Deum intentionem.

4. Ad aliud dicendum, secundum Augustinum, in I libro "Contra adversarium Legis et Prophetarum": "In utroque Dei unius Testamento dicimus et amandam bonitatem et timendam severitatem. Quamvis in Veteri Testamento propter temporalium promissionem malorumque comminationem servos pariat temporalis Ierusalem, in Novo autem, ubi fides impetrat caritatem qua Lex possit impleri, non magis timore poenae quam dilectione iustitiae liberos pariat aeterna Ierusalem". Quamvis ergo severius iudicium aliquando exprimatur in littera Evangelii quam Legis, tamen amoris ratio superabundat in Evangelio, quemadmodum et in Lege ratio timoris, sicut supra declaratum est Quaestione de differentia Legis et Evangelii quantum ad timorem et amorem.

5. Ad ultimum quod obicitur de caerimonialibus, patet responsio. Nam caerimonialibus non fit additio sicut permanenti additur perfectio, sed sicut promissioni additur exhibitio. Unde super illud Psalmi: "Sacrificium et ablationem noluisti", dicit Glossa: "Ut venit res, noluit Deus illa legalia, quae erant quasi verba promittentia. Tamdiu est promissor, donec det; ut dedit, mutat verbum, non dicit dabo, sed dedi; ipso ergo veniente, noluit eaquae erant eius figura".

PrevBack to TopNext