III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Praeambulum
III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Praeambulum
DE PRAECEPTIS LEGIS EVANGELII
Expletis inquisitionibus de lege Evangelii in generali, inquirendum est in speciali de sanctionibus legis Evangelii.
Notandum igitur quod sicut in lege Moysi sunt leges circa opera necessitatis, quae sunt in praecepto, et circa opera supererogationis, quae sunt in voto, sic lex Evangelii continet duas partes: praecepta in operibus necessitatis, consilia in operibus supererogationis. Primo igitur inquirendum erit de praeceptis evangelicis; secundo de consiliis.
Item, sicut praecepta legis Moysi in tres differentias distinguuntur, in praecepta moralia, iudicialia et figuralia, ita praecepta Evangelii tribus partibus continentur: prima pars erit moralium, secunda iudicialium, tertia sacramentalium. Ideo isto ordine erit de praeceptis evangelicis inquirendum: Primo, de praeceptis moralibus; secundo, de iudicialibus; tertio, de sacramentalibus.
Item, praecepta moralia Evangelii dupliciter sunt. Nam quaedam sunt generalia respectu omnium, ut ea quae continentur in sermone Domini habito in monte, Matth. 5, 6, 7 et Luc. 5 et 6. Quaedam vero sunt specialia personarum praesidentium, ut praecepta quae specialiter dantur Apostolis, Matth. 10 et Luc. 9 et 10. Primo igitur erit inquirendum de generalibus; secundo, de specialibus seu particularibus.
Item, circa generalia praecepta procedet inquisitio secundum ordinem evangelicae traditionis, in qua primo disponuntur praecepta ad determinationem faciendorum et vitandorum, consequenter ad ordinandam intentionem faciendorum et vitandorum, Matth. 5: "Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus".
Item, praecepta circa determinationem faciendorum disponuntur hoc modo: Primo enim dantur praecepta ad ordinandam passionem irascibilis, cum dicitur Matth. 5, 21-22: "Dictum est antiquis: Non occides. Ego autem dico vobis, non irasci". Secundo ad moderandam passionem concupiscibilis, cum ibidem subditur: "Audistis quia dictum est: Non moechaberis. Ego autem dico vobis, omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum" etc. Tertio dantur praecepta ad ordinandum motum rationabilis, ibi: "Audistis quia dictum est: Non periurabis" etc. "Ego autem dico vobis, non iurare" etc..
Item, praecepta ordinantia passionem irascibilis consistunt in duobus: in prohibitione et in iussione. In prohibitione irae, cum dicitur: "Audistis quia dictum est: Non occides" etc. "Ego autem dico vobis quod omnis qui irascitur fratri, reus erit" etc.. In iussione reconciliationis et concordiae: reconciliationis respectu eius quem laesimus, cum dicitur: "Si offers munus tuum" etc., "vade reconciliari" etc.; concordiae respectu eius a quo laesionem accepimus, cum dicitur: "Esto consentiens adversario" etc. Vel praeceptum reconciliationis datur respectu fratris, hoc est amici, praeceptum concordiae respectu inimici. Secundum ergo evangelicam ordinem procedamus.
On this page