Text List

III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 1, C. 1

III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 1, C. 1

UTRUM ORDINE PRIUS SIT PRAECEPTUM ORDINANS IRASCIBILEM.

Quantum ad primum sic obicitur: 1. Vis imperans naturaliter prior est in movendo quam vis imperata. Si ergo in ordine virium animae vis imperans est vis rationalis, vires imperatae irascibilis et concupiscibilis, naturaliter prior est motus rationabilis motibus irascibilis et concupiscibilis; ergo prior praeceptis evangelicis ordinandus.

2. Item, cum naturaliter consequatur motus irae ad motum concupiscentiae, quia, sicut dicit Ioannes Damascenus. "ira est audax vindex laesae concupiscentiae", ergo prius debet ordinari praeceptum regulans motum concupiscibilis quam irascibilis.

Respondeo: 1. Ad primum dicendum quod ab inferioribus procedit ad superiora, ordinans interiores motus prius concupiscentiae et irae, qui sunt motus virtutis animalis, ut postea ordinet motus superiores virtutis rationalis, quia, sicut dicitur. I ad Cor. 15, 46, prius est "quod animale" est, "deinde quod spirituale" est.

2. Ad secundum dicendum quod illud ad quod principaliter ordinat natura, est conservatio naturae, et ideo, cum occisio destruat naturam, prius amovet radicem occisionis, quae est ira; consequenter vero ordinat natura ad multiplicationem naturae, quae ordinatur per matrimonium; unde consequenter removet radicem inordinationis adulterii circa multiplicationem naturae, quae est concupiscentia.

PrevBack to TopNext