Text List

III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 1, C. 2

III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 1, C. 2

UTRUM IRASCI UNIVERSALITER SIT PROHIBITUM.

Secundo quaeritur utrum irasci universaliter sit prohibitum.

Quod videtur, 1. quia universaliter dicitur, Matth. 5, 22: "Omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio".

2. Item, omnis affectio, quae captivat et turbat motum rationis, est illicita, sicut patet in voluptate carnis in luxuria, in qua afficitur concupiscibilis. Unde dicitur, I Cor. 6, 18: "Qui fornicatur, in corpus suum peccat", ibi Glossa: "Ardor libidinis, quo nulla maior voluptas, animum servumtenet efficitque captivum", et ideo talis voluptas illicita est. Cum ergo in ira sit affectio turbans et captivans libertatem rationis et discretionem, motus irae semper erit illicitus.

3. Item, si omnia, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio, sed esse reum iudicio non est nisi pro culpa mortali, ira igitur semper erit culpa mortalis. — Si dicatur, secundum B. Hieronymum, super eumdem locum, quod ira est omnis malus motus ad nocendum, sed hoc contingit dupliciter: subito et cum deliberatione. Si subito, tunc est veniale; si cum deliberatione, mortale. Unde Hieronymus: "Subitus motus, cui non consentitur, propassio est; cui videtur concordareillud Psalmi: "Irascimini, et nolite peccare"; accedente vero consensu, passio est mors in domo".

Contra: a. Nullus motus naturalis est culpabilis; irasci est motus naturalis; unde dicit Glossa, super Matth. 5, 22: "Naturale est irasci" ; irasci ergo, cum sit motus naturalis ipsius irascibilis, non erit motus culpabilis.

b. Item, nullus peccat in eo quod vitare non potest ; sed irasci vitari non potest, sicut dicit Glossa, super illud ad Ephes. 4, 26: "Irascimini et nolite peccare": "Invitus tolero quod vitari non potest". Et subdit: "Si surgit motus animi, qui propter poenam peccati non est in potestate nostra, saltem non ei consentiat ratio". Ergo nullus peccat irascendo.

c. Item, Haymo, super eumdem locum, dicit: "Permittit Apostolusirasci, sed prohibet iram ad effectum ducere, cum dicit: "Irascimini, et nolite peccare"". Irasci igitur non est prohibitum.

d. Item, Ambrosius, super eumdem locum: "Irascimini contra peccantes, quod est naturalis motus animi, qui solet ad profectum pertinere delinquentium; ideo irascendum esse dicit ostendens hanc iram esse bonam". - Si vero ex iis dicatur quod irasci aliquando non sit peccatum — contra, in Psalmo: "Irascimini, et nolite peccare". Glossa: "Irasci omnino vel leviter peccatum est".

Respondeo: Cum sit "triplex velle, scilicet velle naturae, velle gratiae, velle vitii", sicut dicit Glossa, ad Rom. 7, 15, super illud "non enim bonum, hoc ago" etc., motus irae potest surgere ex voluntate naturae vel ex voluntate gratiae vel ex voluntate vitii. Si ex voluntate naturae, servato modo et causa, indifferens est; et secundum hoc dicit Hieronymus, super Matth. 5, 22: "Naturale est irasci, ita tamen ne sine causa fiat". - Si ex voluntate gratiae, sic irasci laudabile est et procedit ex zelo; et secundum hoc dicit Glossa Ambrosii, ad Ephes. 4, 26, quod irascendum est contra peccantes; unde dicit Apostolus "irascimini", ostendens hanc iram esse bonam. — Si vero ex voluntate vitii, irasci culpabile est et procedit ex impatientia. Unde secundum hoc dicit B. Gregorius, super illud Iob 5, 2: "Virum stultum interficit iracundia": "Alia est ira quam impatientia, alia quam zelus facit; illa ex vitio, haec ex virtute. Quam Phinees habuit, Num.25, 8, Heli non habuit, I Reg.2, 23—25. Si enim sicproximos ut nos amare praecipimur, restat ut eorum erroribus sicut nostris vitiis irascamur".

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur quod generaliter dicitur "omnis qui irascitur", dicendum quod non dicitur generaliter, ita quod extendatur ad irasci quocumque modo, sed secundum quod irasci procedit ex vitio. Aliud est enim irasci fratri, aliud irasci peccato, aliud irasci absolute. Irasci fratri semper procedit ex vitio: nam frater hic dicitur proximus ratione communionis naturae et possibilitatis ad communionem gratiae, in quantum huiusmodi. Unde secundum hoc ira insurgit in naturam, et definitur ab Augustino, XIV De civitate Dei: "Ira est ulciscendi libido". Irasci vero peccato procedit ex virtute, quia ex amore sive zelo iustitiae; de qua dicit Chrysostomus: "Ira, quae est ex causa et nonex passione, est iudicium, non commotio illicita", et iudicium dicit motum iustitiae. Irasci vero absolute dicit quod indifferens est, ut motus est ex ipsa natura, qui motus, cum est in peccatum, ordinatur per zelum; cum est in personam seu naturam, inordinatur per vitium.

2. Ad secundum dicendum quod perturbatio rationis contingit dupliciter: ex infirmitate naturae, et tunc est perturbatio poenalis; et ex voluntatis perversitate, et sic est perturbatio culpabilis. Ex infirmitate naturae provenit perturbatio in ira per zelum; ex perversitate voluntatis in ira per vitium. Unde ad perturbationem in ira per vitium sequitur obnubilatio rationis; ad perturbationem in ira per zelum sequitur clarificatio mentis. Unde dicit Gregorius, super Iob: "In recti aemulatione, unde mens turbatur ne videat, inde proiicit ut ad videndum verius clarescat, sicut cum infirmanti oculo collyrium mittitur, lux penitus negatur, sed inde eam post paululum veraciter recipit, unde hanc ad tempus salubriter amisit". Si ergo intelligatur illud quod obicit de ira per vitium, concedendum est quod concludit iram esse affectionem illicitam. Si vero de ira per zelum, dicendum est quod perturbatio, quae est in ira per zelum, non aufert usum seu libertatem rationis nisi secundum quid et ad tempus, ut postea proficiat ratio in cognitione et libertate ampliore.

3. Ad tertium dicendum, sicut prius, quod contingit irasci subito et sine consensu, et dicitur propassio; et cum deliberatione et consensu voluntatis nocendi, et dicitur passio. Primo modo veniale est, secundo modo mortale; quod intelligitur prohiberi, cum dicitur: "Omnis qui irascitur, reus erit iudicio".

a. Ad quartum quod obicit quod irasci naturale estMb, patet responsio ex distinctione supra dicta.

b. Ad quintum quod dicit quod irasci non est in potestate nostra, dicendum quod, si intelligatur de ira passione, manifeste falsum est. Si de propassione, dicendum quod, postquam insurrexit, non est motus propassionis irae in potestate nostra; sed, antequam insurgat, in potestate nostra est vitare ne surgat, et hoc quantum ad motus singulos, etsi non quantum ad omnes, secundum quod dicitur de venialibus peccatis. Hoc autem est, si nos, secundum consilium B. Gregorii, nos munimus, qui dicit, super Iob, quod "duobus modis possidere animum ira dissuescit". Primus est per praecogitationem Dominicae passionis, secundus per praecogitationem propriae infirmitatis; "considerata enim infirmitaspropria, mala nobis excusat aliena".

c.-d. Ad reliqua vero patet responsio ex praedictis.

PrevBack to TopNext