Text List

III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 3, T. 1, Q. 2

III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 3, T. 1, Q. 2

UTRUM SIT LICITUM IURARE PER CREATURAS.

Item, quaeritur utrum sit licitum iurare per creaturas.

Videtur quod non: a. Matth. 5, 34: "Ego dico vobis, non iurare omnino, neque per caelum, nequa per terram" etc.

Contra: 1. Gen. 42, 15, Ioseph iuravit "per salutem Pharaonis".

2. Item, quotidie iuratur per sanctos et per sanctam Mariam et per Evangelia et per res Deo dicatas.

Respondeo: Prohibitum est iurare per creaturas ex duplici causa: propter idololatriam, ne scilicet credamus aliquid numinis esse in illis; et propter fraudem, ne contemnentes creaturas proximos decipiamus. Et hoc est quod dicit Glossa, Matth. 5, 34: "Non iuremus per creaturas, ut veneremur eas ultra quoddebemus, vel ut, cum per eas iuramus, nihil iurare putemus". Quando ergo hoc non est, ut qui in creatura nihil numinis credit nec fraudem intendit, licet per creaturam iurare.

[Ad obiecta]: 1. Quando ergo iuravit Ioseph "per salutem Pharaonis", iuravit per eum qui salutem dedit Pharaoni.

2. Similiter, quando iuratur per sanctos, iuratur per eum qui sanctitatem eis contulit. Similiter, quando iuratur per Evangelium et cruces et similia, iuratur per eum cui haec sunt dicata vel cuius sunt repraesentativa. Similiter, quando iuratur per caelum et terram, iuratur per eum qui creat et conservat.

PrevBack to TopNext